COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hippodami Respublica examinatur ei refellitur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Dubitabit autem utique aliquis, primum quidem circa divisiones multitudinis civium : artifices enim et agricolae, et arma habentes, communicant politia omnes. Agricolae quidem non habentes arma, artifices autem nequo terram, neque arma : quare fiunt fere servi arma possidentium. Participare quidem igitur omnibus honoribus, impossibile : necesse
LEONABDI AB.ETTNI TRANSLATIO.
Sed primo dubitabit aliquis de partitione civium : nam et artifices, et agricolae et qui arma tenent, omnes in Reipublicae communione versantur. Verum agricolae quidem arma non habent,artifices autem neque agros : itaque fiunt quodammodo servi eorum qui habent arma. Participes esse igitur omnium honorum impossibile est, cum sit quidem enim ex arma habentibus institui, et duces exercitus, et civium rectores, et principalissimos,ut ita dixerim, principatus:
non participantes autem politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam ?
b Sed oportet et meliores esse ad arma possidentes ambabus partibus : hoc autem non facile non multos existentes. Si autem hoc erit, quid oportet alios participare politia, et dominos esse constitutionis principum ?
c Adhuc agricolae quam utiles civitati? artifices quidem enim necessarium esse : omnis enim indiget civitas artificibus, et possunt procedere, quemadmodum in aliis civitatibus, ab arte. Agricolae autem, acquirentes quidem arma possidentibus cibum, rationabiliter utique essent aliqua pars civitatis : nunc autem propriam habent, et hanc propriam colunt.
d Adhuc autem communem a qua propugnantes habebunt cibum, siquidem ipsi colent, nonne utique erit pugnans alterum et agros colens? vult autem legislator alterum esse. Si autem alteri quidem erunt ab iis qui propria colunt et bellantibus, quarta igitur pars erit hujus civitatis nullo participans, sed aliena a politia. At vero si quis eosdem ponat eos qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus unusquisque ministrabit duas domos : et cujus gratia non statim ex terra et eisdem sortibus sibiipsis cibum sument, et viris praelii exhibebunt ? haec itaque omnia multam habent turbationem.
e Non bene autem, nec de judicio habet lex judicare, significans dividentes causa simpliciter scripta et fieri judicem disquisitorem : hoc autem in disquisitione quidem et pluribus contingit. Colloquuntur enim ad invicem de judicio : in praetoriis autem non esse, sed contrarium:
necessarium ex his qui habent arma, constitui belli duces, et custodes civium, et principalissimos, ut ita dixerim, magistratus : quod si participes non sint Reipublicae, quomodo bono animo esse poterunt in Republica ?
Enimvero potentiores esse oportet illos qui arma tenent, ambabus partibus, id autem non facile est, nisi multitudine exsuperent. Quod si hoc erit, quid opus est alios participes esse Reipublicae, et suffragia magistratuum habere ?
Praeterea agricolae quid utilitatis afferunt civitatibus ? Artifices enim esse necessarium est, nam omnis civitas artificibus indiget, et possunt proficere ex artibus quemadmodum in aliis civitatibus : sed agricolae, si habentibus arma victum parant, merito forent pars aliqua civitatis, at hi privatim habent agros, privatim que colunt.
Praeterea, publicos agros, ex quibus propulsatores belli victum habere oportet, si ipsi iidem colant, non esse aliud agricola, aliud propulsator belli, quod legislator esse vult. Sin alii quidam ab agricolis, et propulsatoribus, quartum erit membrum civitatis nullius particeps, sed alienum a Republica. Quod si quis dicat eosdem agricolas, et suos colere, et publicos agros, primo fructuum multitudo non sufficeret, ex quibus singulis binis domibus habeant ministrare, deinde quamobrem non statim ex eisdem agris pro se, quae alimenta sumant, et propulsatoribus exhibeant, haec sane omnia magnam continent turbationem.
Nec de judicio quoque recte se habet lex, quae judicandum putat c distinctione litem simpliciter scriptam, ita ut ex judice fiat arbiter, hoc enim in compromisso in plures facto recipitur. Conferunt enim inter se de sententia ferenda, sed in judiciis non recipitu : imo legum-
hujus legislatorem multi statuunt, ut judices non colloquantur ad invicem. Deinde quomodo non erit plenum turbatione judicium : cum debere judex, quidem existimaverit non tantum quantum litigans ? litigans quidem viginti minas, judex autem judicat decem minas : aut hic quidem plus, hic autem minus, alius autem quinque, hic autem quatuor : et hoc itaque modo palam, quia patientur, ii quidem omnia condemnabunt, ii autem non. Quis igitur modus erit disputationis sententiarum ?
f Adhuc nullus dejerarc cogit simpliciter ahjudicantem, aut condemnantem, si quidem accusatio scripta est juste. Non enim nihil debere abjudicans judicat, sed viginti minas: secundum illud dejerat condemnatus, non computans debere viginti minas.
g De eo autem, quod invenientibus cum aliquod civitati utile oporteat fieri qu.em.dam honorem, non est securum legem ferre, sed boni aspectus audire solum : habet enim calumnias et motus, si eveniat politiae. Incidit autem in aliud problema, et considerationem alteram. Dubitant enim quidam, utrum nocivum, aut expediens civitatibus amovere patrias leges, si sit aliqua alia melior : propter quod quidem non facile dicto velociter consentire, siquidem non expedit amovere : contingit autem inducere quasdam legum solutiones, aut politiae, aut commune bonum. h Quoniam autem fecimus memoriam modicum, amplius de ipso dilatare melius. Etenim habet, quemadmodum diximus, dubitationem, et videbitur utique melius esse amovere ; in aliis enim scientiis hoc contulit, puta medicinali mota extra paterna, et gymnastica, et totaliter artes omnes, et virtutes. Quare, quoniam unam harum ponendum etiam politicam, palam, quia et circa hanc necessarium similiter habere. Signum autem
latores plerique contra statuunt ne judices inter se colloquantur ; deinde, quomodo non erit litigiosa sententia, cum judex non putat tantum deberi quantum petitur, nam si petitor viginti minas postulabat, judicum autem unus decem judicet, alter quinque, alter quatuor, et hoc modo divident, et alii in totum condemnent, alii in nihilum, quis erit modus sententiarum concordandarum ?
Praeterea nemo dejerare cogit simpliciter condemnantem vel absolventem, si simpliciter petatur : non enim cum absolvit, nihil deberi judicat, sed viginti minas non debere, at ille perjurat, qui cum putat viginti minas non deberi, tamen condemnat.
De eo autem, quod invenientibus aliquod commodum civitati honores tribuendi sunt, non est tutum lege cavere, sed apparentiam solum probabilem habet : continet enim calumnias et motum forsan Reipublicae. Sed incidit haec in aliam quaestionem et considerationem aliam. Nam dubitant nominIii utrum damnosum sit vel utile civitatibus leges patrias mutare, si sit alia melior ; quapropter non est facile dicto statim assentiri, siquidem non conducit mutare : fieri autem potest ut inducatur, aut legum, aut Reipublicae dissolutio, tamquam commune bonum.
Sed cum in hanc mentionem inciderimus., etiam pauca de eo perstringenda sunt. Habet enim, ut diximus, dubitationem, et melius videri potest ut mutationem recipiant, nam in aliis quidem scientiis hoc prodest, ceu si medicina ab in-. stitutis patriis mutetur, et gymnastica, et aliae artes, atque facultates quarum cum una ponenda sit civilis disciplina, patet in ea quoque eamdem rationem esse tenendam. Probari autem hoc dicet aliquis, utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus : antiquas enim leges valde simplices esse et barbaricas : ferrum enim portabant tunc Graeci et uxores emebant ad invicem. Quaecumque autem reliqua antiquorum sunt alicubi legalium, stulta omnino sunt: puta in Cumis circa homicidia lex est, si multitudo quaedam testium astiterit persequens homicidam, qui suorum esset cognatorum, reum esse homicidii fugientem. Quaerunt autem totaliter, non quod patrium, sed quod bonum, omnes. Verisimile quia prius, sive terrigenae erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt, similiter esse et contingentes et insensatos, quemadmodum et dicitur de terrigenis. Quare inconveniens manere in horum dogmatibus. Adhuc autem, neque scriptas si immobiles, melius : sicut enim et circa alias artes et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse, universaliter enim necessarium scribere, actus autem de particularibus sunt. Ex iis quidem Igitur videtur quia amovendas et quaedam et quandoque legum sunt.
i Alio autem modo considerantibus reverentiae utique videbitur esse multae. Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, assuescere autem facile solvere legem pravum. Manifestum quod sinendum quaedam peccata et legislatoribus et principibus : non enim tantum proderit qui mutaverit, quantum nocebit principibus rebellare assuescens.
k Mendax quoque exemplum quod ab artibus : non enim simile movere artem et legem : lex enim robur nullum habet ad persuaderi praeter consuetudinem: hoc autem non fit, nisi per temporis multitudinem. Itaque facite mutare ex existentibus legibus, ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem.
I Adhuc autem, si mutandae, utrum omnes et in omni politia, aut non, et utrum a quocumque aut quibus ? haec ta-
et in ipsis rebus : antiquas enim leges nimium rudes esse, et barbaras : armati siquidem incedebant Graeci, et uxores emebant invicem, et quotcumque vetusta jura alicubi exstant, penitus rudia sunt, ceu apud Cumas de caede lex est : si accusator multos testes Inducat ex agnafis propriis, reum esse caedis, contra quem. probatur. Quaerunt autem non patrium, sed bonum omnes : putandumque est priscos illos homines, sive ex terra geniti fuerunt, sive ex corruptione aliqua servati, simul fuisse ignoratos : et imprudentes, quod de terra natis dicitur, ut absurdum sit in eorum opinionibus persistere velle. Praeterea neque leges scriptae meliores sunt, si sunt immutabiles : ut enim in aliis artibus, sic etiam circa civilem constitutionem, impossibile est singula ad minimum usque scriptis comprehendere ; necesse est enim ut generaliter scribantur : at illa quae aguntur, particularia sunt : ex his ergo videtur, et quasdam leges, et quandoque esse mutandas.
Alio autem modo considerantibus cavendum videtur esse maxime : cum enim utilitatis quidem accessio prava sit, assuescere vero faciliter leges mutare, improbandum. Constat vero errata quaedam esse toleranda, et legislatorum, et magistratuum : non enim tantum proderit, qui corrigere perget, quantum nocebit assuefactio superioribus non parendi.
Mendax et de artibus exemplum : neque enim simile est mutare artem, atque legem : nam lex nullam vim habet, ut ipsi pareatur, nisi ex more : mos autem non fit, nisi temporis longitudine. Quare faciliter mutare leges ex praesentibus in alias novas, infirmam facere est vim. legis.
Praeterea si mutandae sunt leges, utrum omnes et in omni Republica, vel non, et utrum a quocumque aut quibus
men habent magnam differentiam. Propter quod nunc quidem dimittamus hanc considerationem, aliorum enim est temporum.