COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic incipit determinare de Politiis in principalibus civitatibus observatis, quae fuit secunda pars hujus libri. Et habet duas partes. In prima enim determinat politias in civitatibus observatas. In secunda politias eorum qui vixerunt vita solitaria, scilicet in ultimo capite, ibi (cap. ii), Eorum autem quae pronuntiaverunt, etc.
Prior harum dividitur in tres secundum tres civitates. In prima enim determinat de politia Lacedaemoniorum. In secunda de politia Cretensium, ibi (cap. 9), Cretensium quidem autem politia, etc. In tertia de politia Carthaginiensium, ibi (cap. 10), Politizare autem videntur, etc.
Prima pars dividitur in tres. Primo enim ponit politiam Lacedaemoniorum, secundo disputat in contrarium, ibi (litt. c, circa finem), Itaque in quibuscumque, etc. Tertio ostendit cui principatui similis est, utrum scilicet monarchiae, vel aristocratiae, vel democratiae, ibi (cap. 8), At vero et quae circa Ephoriam, etc.
Circa primum tria facit. Primo ostendit qualis sit politia Lacedaemoniarum : secundo in quo conveniat et differat ab aliis, ibi (litt. b, circa principium), Thessalorum enim inopes, etc. Tertio quod inconveniens accidit in ea, ibi (litt. b, circa medium), Circa Cretenses autem, etc.
Circa primum duo facit, secundum duas considerationes quae sunt in ea. Primo ostendit quid bene aut non bene habeat ad virtutis ordinem. Secundo quid bene aut non bene habeat ad modum et suppositionem contrariae politiae, ibi, Altera autem si quid ad suppositionem, etc.
a Dicit ergo primo : De ea autem quae Lacedaemoniorum polititia, supple, est, fere autem et de aliis politiis, scilicet in aliis civitatibus observatis, duae sunt con-
siderationes, in communi scilicet : una quidem, supple, consideratio est, si quid bene aut non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Cujus ratio est, quia, sicut vult Plato in politia sua, licet lex virtutem coactivam habeat ad malos, tamen tota legislatoris intentio est beatos facere cives, quod sine virtutis actu fieri non potest : felicitas enim, ut dicitur in primo Ethicorum, est proprii et connaturalis habitus operatio non impedita. Altera, supple, consideratio est, si quid ad suppositionem, quam scilicet proponunt legislatores efficere per legem., et modum contrariae propositae ipsis politiae, supple, statutum est et ordinatum. Et hujus ratio est, quia omnis sapiens legislator supponit aliquid in civitate per legem suam ordinari, et contrarium suae intentionis evacuare a civitate : et si haec secundum effectum inveniantur in lege, lex convenienter posita est : si autem non, lex erit reprehensibilis : et propter hoc dicitur in Timaeo Platonis, quod Critias dixit de maximo virtutis et famosissimo titulo quem gessit haec civitas, et dicit ibi Commentator, quod haec civitas Saytica nuncupatur, et sicut ibidem dicitur, haec civitas tota zelabat virtutem, et pacem, et scientiam, et cives ordinare ad legis rectitudinem et beatitudinem.
b Deinde cum dicit, Quod quidem igitur oportet, etc. ostendit qualiter politia convenienter ordinetur : et dicit, Quod quidem igitur, supple, ad talem politiam ordinandam, oportet futurae scilicetpolitiae ordinandae, bene politice vivere necessariorum, id est, ministeriorum servorum, mulierum et aliorum subservientium, qui necessarii sunt in civitate, existere scholam, id est, disciplinam quamdam, qua erudiantur ad politicam vitam, confessum est, supple, ab omnibus et notum. Quia nisi erudiantur ad politicam vitam, turbabunt civitatem. Quo autem modo existere, supple, oporteat illam scholam,non facile est accipere : et hoc id.eo est, quia diversorum, supple, ministrantium tan- tum in politica communicatione diversi sunt mores et officia, quae una vel simili lege ordinari non possunt.
Deinde cum dicit, Thessalorum enim, etc. ostendit in quo politia Lacedaemoniorum conveniat et differat ab aliis,et ostendit esse necessarium,quod talis schola sit per contrarium, dicens : Thessalorimi enim, id est, Thessalonicensium inopes, id est, populares, molesti fuerunt multoties Thessalis, Et hujus causa fuit, quia popularibus disciplina non erat proposita, et ideo reputabant se opprimi a majoribus : et aliquando propter hoc majores vel occidebant vel ejiciebant, sicut etiam nunc saepissime factum est, et hoc factum non fuisset si schola disciplinae repressus fuisset populus. Et de hoc inducit aliud exemplum, ibi, Similiter autem Laconibus, id est, Lacedaemonius servi, supple, populares, saepe molesti fuerunt. Et subdit rationem, ibi, Quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant, id est, populares sive inopes vel servi Lacedaemoniorum scholam disciplinae non habentes, reputantes se opprimi a magnatibus, semper perseverant insidiantes si aliquod infortunium accidat magnatibus, et addicti inimicis eorum expellant eos de civitate.
Deinde cum dicit, Circa, Cretenses autem, etc. ostendit quibus tale inconveniens non accidit, ex schola scilicet quam dederunt popularibus, et dicit : Circa Cretenses autem nihil tale unquam accidit, scilicet propter contrariam politiam Cretensium et Lacedaemoniorum. Et subdit causam, ibi, Causa autem forte vicinas civitates, quamvis pugnantes ad invicem, pro terminis scilicet territoriorum, pro quibus saepe litigant vicinae civitates : sicut etiam hoc tempore Episcopi pro terminis cpiscopatuum : neque unam esse compugnantem distantibus, supple, Cretensibus. Cujus causa est, quia Creta insula est, nec habet civitates vicinas cum quibus litiget de terminis : et ideo populares eorum non inveniunt quibus addantur ad molestationem magnatum. Et ponit ad hoc antiquum dictum, ibi, Pro-
pter non expedire, etiam ipsis possidentibus, terras scilicet, praedia circa domos, supple, habere : quia vicini eorum desiderantes eadem praedia, litigabunt cum eis : et si addantur eis ministri eorum, ejicientur : propter quod Cretensibus expediebat vicina sibi praedia non habere, Naturale est enim omni animali, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus, pugnare pro cibo, domo, et pullis : et ideo una avis pugnat cum alia, propter vicinitatem nidi. Sic etiam una civitas cum vicina civitate pro terminis quos prope se habet : quod si non habeat, remanebit cum pace. Et haec fuit quidem in Creta causa pacis.
Deinde cum dicit, Laconibus autem, etc. ostendit per oppositum quod causa dissidii in aliis fuit vicinitas, dicens : Laconibus autem, id est, Lacedaemonibus vicini, inimici omnes erant. Et enumerat eos, scilicet Argivi, et Messenii, ei Arcades : Argia enim et Messenia civitates erant Arcadiae. Et ultra addit de aliis civitatibus, ibi, Quoniam et a Thessalis, id est, Thessalonicensibus, a principio, fundationis scilicet istarum civitatum discebant propter bellare, id est, ne propter vicinitatem cogerentur bellare cum eis. Et est simile ei quod dicitur (Gen. xiii, 8 et 9) de Abraham et Loth : Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos : fratres enim sumus : recede a me obsecro. Nota historiam.
Deinde cum dicit, Adhuc cum Achaicis, etc. quia dixerat difficile esse accipere modum, quo teneantur ministri ne insurgant, ideo modum illum investigat, dicens : Adhuc cum Achaicis vicinis et Perrhaebiis et Magnesibus ,supple, pugnant propter eamdem causam : et tanto malo occurrendum est per legem. Et hoc est : Videtur autem etsi nihil alterum, supple, eveniat, .sed quod curae quidem, id est, ad curam operosum esse, id est, utile, quo oporteat ad ipsos colloqui modo, scilicet servos et subministrantes, ut scilicet per disciplinam coerceantur. Remissiquidem enim, id est, si magnates remissi sint ad servos colloquentes eis sicut amicis, et non sicut subditis, efficiuntur protervi, juxta illud Proverb. (XXIX, 21) : Qui delicate a pueritia nutrit servum, postea sentiet eum contumacem. Et hoc est : Injuriantur et aequalibus dignificant seipsos dominis, juxta illud Proverb. (XXIX, 19): Servus verbis tum potest erudiri : quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Et idcirco operosum est quod talis disciplina imponatur, quod insurgere non possint nec addi inimicis. Et quia servi aliquando durius tenentur quam expediat, addit: Et male ferendo, id est, passionibus affecti, scilicet servi verberati et afflicti viventes sub dominis, insidiantur et odiunt: et propter hoc si. accidat infortunium dominis, adduntur inimicis. Ex hoc concludit : Palam igitur, quod non ex invenientibus, supple, Lacedaemonum legislatores optimum modum quibus hoc accidit, scilicet vilis injuria, circa servitutem : si enim invenissent optimum modum disciplinae, non accidisset eis talis injuria.
c Deinde cum dicit, Adhuc autem ad mulieres, etc. postquam reprehendit disciplinam quam habebant ad servos Lacaedemones, reprehendit eam quam habebant ad mulieres, dicens : Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem : Alia translatio " ad voluntatem, " permittere scilicet vivere muliere, politiae nociva, supple, est, et ad civitatis felicitatem. Et subdit rationem, ibi, Quemadmodum enim pars domus (sicut dictum est in primo libro) vir ei mulier, palam quia ei civitatem prope ei, id est, domui. Alia tamen translatio habet sic : " Prope ei quod est sino divisione esse, " id est, sine schismate. In duo dividi oportet putare : et hoc neglexit Lacedaemonius legislator. Et hanc divisionem oportet fieri, ut ad virorum multitudinem, supple, fiat et mulierum.
Deinde cum dicit, Itaque in quibuscumque, etc. disputat contra politiam
Lacedaemonum, et ostendit qualiter erat quantum ad aliqua, inordinata, dicens : Itaque in quibuscumque politiis, civitatum scilicet, si prave habet quod circa mulieres, supple, per disciplinam est ordinatum, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege, prave enim ordinatum, inordinatum est. Dicit enim Boetius, quod " omnis ordo in ratione boni determinatur. " d Et hoc probat, scilicet quod aliquid erat inordinatum in politia Lacedaemonum, ibi, Quod quidem ibi accidit, in Lacedaemonia scilicet. Totam enim civitatem legislator perseverativum esse volans, in bono scilicet, secundum viros quidem talis est, scilicet ordinativus disciplinae : in mulieribus autem neglexit, scilicet per disciplinam ordinare. Et hoc probat, ibi, Vivunt enim voluptuose, in Lacedaemonia, supple, mulieres, ad omnem intemperantiam, et deliciose, epulis scilicet vacantes et dissolutionibus.
e Ex ex hoc concludit hoc nocivum esse communicationi politicae, ibi, Itaque
necessarium in tali politia honorari divitias, scilicet a viris : quia aliter non sufficerent mulieribus ad deliciosam vitam. Et quia posset aliquis dicere, quod etiam dixit Theophrastus, quod philosophiae et militaribus intendenti non expedit ducere uxorem, ostendit quod etiam hoc expedit politiae, ibi, Et si existant, aliqui legislatores qui dixerunt, supple, a mulieribus continentes debere esse,supple, viros, quemadmodum multa, militarium et belluarum generum, sicut dixerunt Plato et Theophrastus, scilicet milites debere se continere a mulieribus. Et assignarunt rationem, quod militantes pro Republica non debent habere rem privatam et familiarem, ne abstrahantur a communibus. Vel etiam siquidem alteri, supple, hoc dixerunt legislatores, quod tales deberent abstinere a mulieribus, illi, supple, honoraverunt ipso facto, eum qui ad masculos coitum. Unde Augustinus :
" Hoc facit meretrix in mundo, quod cloaca in palatio : tollo cloacam de palatio, et implebis palatium foetore : tollo meretricem de mundo, et replebis mundum sodomia. " Et assignat rationem, quod militantes et bellicosi non possunt carere mulieribus, ibi, Videtur enim is qui fabulose loculus est primus, poeta scilicet, et fuit Hesiodus, non irrationabiliter, supple, videtur conjunxisse Martem ad Venerem : licet enim haec fabula sit quae componitur ex miris, tamen intendebat quod militaribus dediti, magis appetunt coitum : et est integumentum signatum in fabula. Et hoc est quod subdit : Aut enim adeam quae masculorum collocutionem, sive commixtionem, aut ad eam quae mulierum videntur inhiantes omnes tales, scilicet militares et bellicosi. Ubi non habemus, inhiantes, alia translatio habet, titillantes, vel titillaii omnes tales. Cujus ratio est in quodam libro de Problematibus quibusdam, quem transtulit quidam, dicandum Imperatori Frederico de Graeco in Latinum, et incipit, " Cum essem in Graecia, venit ad manus meas liber, etc. " Et dicit ibi, quod militares et bellicosi propter hoc quod continue sedent in equis, propter confricationem et motum membrorum genitalium et dorsa equorum, magis quam alii titillantur ad coitum : et ideo praecepit Plato Athenis, quod militibus redeuntibus, mulieres solutae non occurrerent ad fornices, id est, arcus triumphales in quibus militiae eorum imaginibus seulptis demonstrabantur, ne ibi commiscerentur eis : et quia, arcus tales, fornices vocabantur, dictae sunt etiam ipsae mulieres fornices, et coitus carum fornicatio.
Deinde cum dicit, Propter quod apud Lacones, etc. adaptat quod dixit Lacedaemoniis, dicens : Propter quod apud Lacones, id est, Lacedaemones, hoc exstitit, scilicet quod inuitum titillabantur ad mulieres, et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum. Et hujus causa fuit, quia propter bella quae age- bant, raro domi fuerunt in civitate, et propter desiderium mulierum et amorem committebant eis Rempublicam dispensandam. Et hoc quidem fecerunt ad bellum procedentes, et quando domi fuerunt, tunc etiam ad voluntatem mulierum ordinabant Rempublicam, et principabantur. Et hoc est: Quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulieribus regi ? Quasi dicat, nihil. Et hoc probat : Idem enim accidit, scilicet dissolutio Reipublicae. Et inducit adhuc aliam rationem, ibi, Utili autem existente audacia, militari scilicet, ad nihil circularium, id est, Rerumpublicarum in circuitu circumstantium, nisi ad bellum, maxime nocivae etiam ad hoc, quae Laconum, supple, mulieres, erant. Ostenderunt autem inutilitatem suam mulieres in eo qui Thebaeorum congressu, vel insultu secundum aliam litteram, quem scilicet fecerunt in Lacones, utiles quidem nihil erant, scilicet in illo insultu, quemadmodum in aliis civitatibus, supple, etiam inutiles sunt. Et adjungit quomodo nocivae fuerint : Tumultum autem exhibebant plusquam inimici, et per tumultum impediebant cives, ne ordinatis aciebus resisterent Thebanis.
f Deinde cum dicit, A principio quidem igitur, etc. excludit excusationem
Lacedaemoniorum in tali politia et maxime ad mulieres : et dicit : A principio quidem igitur (et est principium habitationis quando Lacedaemonia incoepit habitari) videtur accidisse Laconibics, id est, Lacedaemoniis, rationabiliter mulierum remissio, id est, quod remissi erant circa mulierum retractionem, Et ponit rationem, ibi, Extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore : et tunc oportebat domos et civitatem mulieribus committere : et si dure tenuissent mulieres, non bene gubemassent, odium concipientes ad viros. Quare autem tunc peregrinabantur, subdit : Pugnantes ad Argiuos bellum, qui eis finitimi erant : ei rursum ad Arcades, qui.
in altera parte finitimi orant, et litigabant cum eis de terminis, et Messenios, supple, etiam pugnantes. Et propter hoc amplexibus vacare non valebant : propter hoc oportebat quod remissi essent circa mulieres. Vacantes autem, supple, bellis, se exhibebant Legislatori praeparatos factos, id est, expeditos, propter militarem vitam, exercendam scilicet. Et subdit qua ratione : Multas enim habet, supple militaris vita, partes virtutis, id est, fortitudinis, ut in tertio Ethicorum dicitur. Mulieres autem aiunt, supple, communiter, quidem conatum fuisse Lycurgum ducere ad leges, id est, ad legum ordinem : ut autem resistebant, scilicet mulieres, discedere rursum, supple, Lycurgum regem, ne scilicet cogeret mulieres ad legis ordinem.
Sed Aristoteles dicit quod haec responsio non sufficit nisi ad excusationem peccati, sed ad legis ordinem nihil, ibi, Causae quidem igitur sunt hae factorum, in Lacedaemonia scilicet circa mulieres:quia, id est, propter quod palam, quia et hujus peccati, remissionis scilicet circa mulieres, sunt hae eaedem causae. Et excludit hanc responsionem, ibi, Sed nos hoc non consideramus, cui scilicet actui oporteat veniam habere, aut non habere, sed de eo quod recte aut non recte, supple, est ad politicam urbanitatem. Et de hoc subdit, quod non recte se habet in Lacedaemonia : Quae autem circa mulieres habentia, lege scilicet Lacedaemoniorum, non bene, supple, se habent, sicut dictum est prius. Et subdit causam : Non solum indecentiam quamdam facere politiae ipsius, supple, videntur per se, quia scilicet inclinant ad masculorum concubitum, ut paulo ante dictum est, quae maxima est indecentia et contra naturam: sed etiam addere aliquid ad amorem pecuniae, supple, videntur. Alia translatio sic : " Sed addere aliquid ad philocrirnantiam, id est, ad amorem pecuniativae : " quia sicut dictum est in primo, chrematistica pecuniativa est, quae ad oeconomicam pertinet.
g Deinde cum dicit, Post ea enim quae nunc dicta sunt, etc. sic ordinata politia ad servos et mulieres, incipit ordinare et reprehendere divisionem possessionum, quae fuit in Lacedaemonia. Et dicit, Post ea enim. Alia translatio : " Post autem quae nunc dicta sunt, " quae circa inaequalitatem possessionis, sive irregularitatem, ut dicit alia translatio, increpabit utique aliquis. Et hoc est tertium quod reprehendit in politia Lacedaemoniorum, scilicet quod inaequaliter et irregulariter inter cives diviserunt possessiones. Et dicit causam reprehensionis, ibi, Iis quidem enim ipsorum , civium scilicet, accidit possidere multam valde substantiam, quibus scilicet lata praedia sunt, iis autem, aliis scilicet, omnino modicam, ex inaequali divisione praediorum. Et quantum hoc damnificet civilitatem, subdit: Propter quod quidem ad paucos venit regio, scilicet viros. Quibusdam enim dilatantibus possessionem suam, alii excluduntur et in regione non possunt permanere.
h Sed quia posset dicere aliquis, quod hoc non esset ex legislatore, nec ex lege, sed ex avaritia civium, occurrit, et dicit hoc esse per leges prave ordinatas, ibi,
Hoc autem et per leges ordinatum est prave. Et ostendit in quo : Emere quidem enim aut vendere existentem, scilicet civem fecit non bonum, recte faciens. In hoc enim recte fecit, quod emere et vendere dixit non esse bonum: quia per hoc cives remanent in possessionibus suis et habitant terram. Et subdit quid non recte fecit,ibi, Dare autem et derelinquere, possessiones scilicet, potestatem dedit volentibus, scilicet legislator. Et ostendit inconveniens quod ex hoc accidit, ibi, Quamvis idem accidere necessarium, supple, sit illo modo et isto : si enim aliquis dat possessiones suas, exhaereditabitur sicut si vendidisset, et sic recedet de terra, et terra per consequens desolabitur. Et ostendit pravitatem istius legis per exemplum, ibi, Sunt autem mulierum fere omnis regionis, Lacedaemoniae scilicet, quinque partium duae haeredibus multis factis, id est, quidquid invenitur in bonis alicujus defuncti, dividitur in quinque paries, quarum duae dantur mulieribus : omnibus autem aliis haeredibus, quodcumque fuerint, tres aliae dantur. Et subdit rationem quare hoc ordinavit legislator, ibi, Et propter dotes dare magnas, id est, quia mulieribus dotes magnae dandae sunt, propter honorem matrimonii. Et hoc ipsum increpat tamquam prave ordinatum, ibi, Quamvis melius, supple, esset, nullam, dotem scilicet, aut modicam, aut mensuratam institutam esse. Tunc enim unusquisque remaneret in haereditate sua : et magnorum domus et nobilium conservarentur, et civitas remaneret populata et abundans. Et ulterius ostendit pravitatem istius legis, ibi, Nunc autem, scilicet tali ordinatione facta, licet dare haereditatem, cuicumque voluerit. Alia translatio : " Nunc autem licet dare sortem cuicumque voluerit. " Et vocat sortem haereditatis partem eum contingentem : et si moritur, non disponens, supple, per testamentum, vel non habens haeredes, quem utique derelinquat haeredem ? iste scilicet, haeres cuicumque voluerit dat.
i Et ex hoc concludit inconveniens quod accidit, ibi, Igitur cum possit regio, scilicet per communem contributionem., nutrire mille equites et quingentos, et viros ad arma triginta millia, per communem scilicet contributionem, neque mille multitudine erant, tandem scilicet possessione eis diminuta, qui contributionem faciebant. Et hoc ostendit in exemplo, ibi, Factum est autem per opera ipsorum, scilicet Lacedaemoniorum, manifestum, quia prave ipsis, idest, ad nocumentum ipsorum habebant quae circa institutionem hanc. Et ostendit in quo : Nullam enim plagam ab hostibus,supple, pertulit civitas,sed periit propter hominum paucitatem, scilicet ex. institutione istius legis : quia depauperatis civibus, relicta est civitas. Et ad hoc inducit antiquum dictum et observatum, ibi, Dicunt autem, quod sub prioribus regibus, Carillo scilicet et Nino (ut inferius habebitur) dejiciebant politiam, id est, civilitatem, scilicet ex legibus antiquis ad. istas novas. Alia translatio sic habet: " Dicunt autem quod in prioribus quidem regnis, statuerunt cum politia. " Sequitur,ut non fieret tunc, idest, aliquando hominum paucitas bellantibus multo tempore. Et est sensus, quod statuerunt ut nihil fieret in civitate, propter quod numerus bellantium diminueretur, etiamsi multo tempore bellarent, et aiunt fuisse aliquando Spartiatas decem millia, supple, pugnatorum, quae non licebat dimittere. Spartiatae autem et Lacedaemones sunt idem, et habebant confoederationem cum Judaeis, sicut dicitur in II libro Machabaeorum (XIV, 16 et seq.), et etiam cum Romanis : quia bellicosi viri erant, et quaerebant auxilium ab aliis. Deinde redit ab antiquo dicto, subdens : Attamen sive vera ista sint, sive non, scilicet quae dicuntur de Antiquis, melius, supple, est per possessionem regulatam, lege scilicet, replere viris civitatem,quam sineiege unusquisque juxta suum placitum alienet suas possessiones, et ex hoc in solitudinem redigatur civitas.
k Deinde cum dicit, Contraria autem et quae circa, etc. post reprehensionem de servis, mulieribus, et possessionum divisione, ponit reprehensionem legis eorum circa generationem filiorum, dicens : Contrario autem et quae circa filiorum procreationem lex ad hanc dejectionem, scilicet quod remaneat populata civitas viris repleta. Volens enim legislator ut plures sint Spartiatae, id est, Lacedaemonii, provocat cives quod plures faciant pueros, scilicet uxores plures et concubinas concedendo : quia, sicut dicit Ulpianus, concubinatus ex lege procedit. Et subdit, Est autem ipsis lex, supple, Sparti alis, eum qui genuerit tres filios, Aphuron esse, id est, ad Aphuroniam dignitatem eligi. In civitate enim dicebantur Aphori vel Ephori procuratores pu-
blicorum negotiorum. Et ad hanc dignitat em meruit eligi qui generaret tres filios. Eum autem qui quatuor, supple, genuerit filios, sine vectigali omnium, supple, esse. Et est vectigal teloneum quod de vectis et vehendis mercibus dabatur ad stipendia militum, qui vias tutas faciebant effugando latrones et praedones. Et subdit istius legis reprehensionem, ibi, Quamvis manifestum, supple, sit, quod multis genitis, et sic multis factis, regione autem sic divisa, ut dictum est supra, scilicet ut unusquisque possit alienare possessionem, necessarium est multos fieri pauperes : et, sicut in praehabitis dictum est, paupertas est causa dissensionis : et sic divisio inducetur in civitate, quae contraria est communicationi politieae.