COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De Cretensium Republica.
ANTIQUA TRANSLALIO.
a Cretensium quidem autem politia proxima quidem est huic : habet autem modica quidem non deterius, plurimum autem minus plane.
b Etenim videtur, et dicitur quidem in plurimis imitari Creticam polititiam quae Lacedaemoniorum. Plurima autem Antiquorum minus dearticulata sunt junioribus. Aiunt enim Lycurgum cum procurationem Charillae regis derelinquens peregrinatus est, plurimo tempore conversatum esse circa Cretam propter cognationem. Domestici enim Cretenses Lacedaemonbus erant. Susceperunt autem qui ad familiaritatem venerant, institutionem legum existentem tunc in habitantibus : propter quod et nunc incolae eodem modo utuntur ipsis, ut instituit Minos primus ordinem legum.
c Videtur autem insula et ad principatum Graecorum apta esse, et poni bene : toti enim supponitur mari fere, Graecis collocatis circa mare omnibus. Distat quidem enim a Pelopis insula modicum
LEONARDI ARET1NI TRANSLATIO.
Cretensium vero Respublica huic finitima est : habet autem quaedam non deterius, sed plurima minus nitide.
Videtur autem et fertur Lacedaemoniorum Respublica in pluribus imitata Cietensem. Vetusta autem pleraque rudiora sunt novis. Ferunt enim Lycurgum post dimissam Charilli regis tutelam, cum longo tempore peregrinaretur, in Creta plurimum fuisse diversatum, propter cognationem : erant enim Lycii Lacedaemoniorum coloni, susceperant autem hi, qui. in eam coloniam venerant instituta legum, tunc in antiquis habitatoribus obtinentia. Quapropter et nunc Perioeci eodem modo illis legibus utuntur, quomodo eas Minos constituit primus.
Videtur autem haec insula ad principatum Graeciae esse ?ata ac praeclare sita : cuncto namque imminet mari, cum .fere Graeci omnes circum mare sint positi : abest enim hinc modicum a Peloponneso, versus Asiam., ab eo autem loco qui circa Triopium et a Rhodo : propter quod et maris principatum obtinuit Minos, et insulas has quidem subegit, has autem habitari fecit, finaliter autem appositus Siciliae vitam consummavit ibi circa Camerinam.
d Habet autem proportionaliter Cretensium institutio ad Lacedaemonicam.
Agriculturae enim opus faciunt, iis quidem servi, Cretensibus autem incolae : et convivia apud ambos sunt, et antiquitus vocabant Lacedaemones non Ph.id.itia , sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex. quo et manifestum, quia inde venit. Adhuc autem politiae ordo. Ephori quidem enim habent eamdem potentiam, iis qui in Creta vocantur Cosmi : verumtamen Ephori quidem quinque numero, Cosmi autem decem sunt. Seniores autem senioribus quos vocant Cretenses consilium, aequales. Regnum autem primo quidem fuit, deinde dissolverunt Cretenses, et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent. Ecclesia autem participant omnes, dominatio autem nullius est nisi sententiandi ea quae videntur senioribus et Cosmis.
c Quod quidem igitur conviviorum, se habet melius Cretensibus quam Lacedaemonibus. In Lacedaemonia quidem enim secundum caput unusquisque infert constitutum : si autem non, participare lex prohibet politia, quemadmodum dictum est et prius. In Creta autem communius ; ab omnibus enim natis fructibus, aut pecoribus ex publicis et oblationibus, quas ferunt incolae, constituta est pars, haec quidem ad Deos et communia sarificia, haec autem ad convivia, ut et de communi nutriantur omnes et mulieres et pueri. Ad modicum autem cibum, ut proficuum multa philosophatus est legislator, et ad disjungationem mulierum, ut non multos pueros faciant, eam quae ad masculos facit collocutionem : de qua si prave aut non prave, alias erit considerandi illinc vero ab Asia circa Triopium et Rhodum. Quare imperium maris obtinuit Minos, ac et insularum alias subegit, alias vero dudum incultas habitari fecit. Tandem Siciliam aggressus, circa Camaerinam defunctus est.
Habet autem convenientiam Cretica institutio cum Laconica. Agriculturam exercent apud hos quidem IIotae, apud illos vero Perioeci. Et comessationes sunt apud utrosque. Et antiquitus nuncupabant Lacedaemonii has non Phiditia, sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex. quo palam est illas inde provenisse. Insuper autem et Reipublicae institutio. Ephori namque eamdem vim habent quam in Creta hi qui Cosmi appellantur, nisi quod Ephori quinque sunt, Cosmi
autem decem. Senatores autem pares sunt Senatoribus quos vocant Cretenses Consilium. Regia autem potestas fuit primo apud Cretas,postea illam sustulerunt, imperio in bello ad Cosmos translato. Concio autem omnibus communis est, sed aliam nullam habet auctoritatem, quam ea comprobandi quae a Senatoriribus et Cosmis fuerint ante decreta.
Quae igitur de comessationibus constituta sunt, melius apud. Cretas quam apud Lacedaemonios se habent : nam apud Lacedaemonios unusquisque certum quid in singula capita taxatum solvit, quod nisi faciat, a Republica repellitur, ut prius diximus. At in Creta communius est: ex cunctis enim quae a terra proveniunt vel armentis ex publicis, et his quae afferunt Perioeci divisio fit, ut pars una ad Deorum cultum et ad publica onera, pars ad comessationes deputetur, ac ita ex publico educari omnes, et mulieres, et pueros, et viros. Ad temperantiam autem cibi, quasi utilis sit, multa legislator philosophatus est, et de mulierum divortiis, ne superfluam pariant multitudinem, prospexit, alio introducto usu, quod utrum prave, vel non prave constitutum sit.
tempus. Quod autem quae circa convivia melius ordinata sunt Cretensibus quam. Lacedaemonibus, manifestum.
f Quae autem circa Cosmos, adhuc deterius quam quae Ephororum principatus existit et iis : fiunt enim quicumque. Quod autem ibi expedit ad politiam, hic non est : ibi quidem enim propter electionem ex omnibus esse participans populus maximi principatus vult manere politiam ; hic autem non ex omnibus eligunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, et senes ex quibusdam qui fuerunt Cosmi, g De quibus eosdem utique dicet aliquis sermones, et de iis, quae in Lacedaemonia fiunt : quod enim sine correctione, et quod per vitam major senectus est dignitate ipsis, et non secundum litteras principari, sed Autognomonas, insecu-
h Quiescere autem non principantem populum, nullum signum ejus, quod est ordinatam esse bene politiam: neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris : longe enim peregrinantur in. insula differentium.
i Quam autem faciunt peccati hujus medicinam, inconveniens, et non politica, sed oppressiva. Multoties enim ejiciunt convenientes quidam Cosmos, aut comprincipantium ipsorum, aut idiotarum : licet autem et intermedio Cosmis abnegare principatum. Haec utique omnia melius fieri secundum legem, quam secundum hominum voluntatem : non enim securus canon.
k Omnium autem pessimum id quod
Acosmiae, quam constituunt frequenter, cum non sententias velint dare potentum. Aut et palam, quod habet aliquid politiae institutio,sednon politia est, sed potentatus magis. Consueverunt autem assumentes aliud erit considerandi tempus. Sed quod circa comessationes melius provisum sit apud Cretas quam apud Lacedaemonios, manifestum est.
At circa Cosmos deterius quam circa Ephoros : quod enim mali habet Ephororum magistratus, idem est et in illis, sumuntur enim quivis. Sed quod in his prodest Reipublicae, illic non est. Nam hic quia ex omnibus assumptio est, particeps populus amplisimi magistratus vult manere Rempublicam : illic autem non ex omnibus sumuntur Cosmi, sed ex quibusdam familiis, et senatores ex his, qui Cosmi jam fuerunt.
De quibus idem dici potest, quod de his quae apud Lacedaemonios fiunt: nam esse liberum magistratum atque perpetuum, majus est munus quam dignitas eorum mereatur, et non secundum legem scriptam judicare, sed secundum quod sibi videtur, periculosum est.
Quiescere autem plebem non participantem., nullum signum est bene constitutae civitatis, nec quidquam susceptionis est Cosmis, quemadmodum Ephoris, abeuntque per insulam longe a contendentibus.
Medicina vero quam huic delicto adhibent, ridicula est, nec civilis, sed tyrannica. Saepenumero enim aut collegae illorum, aut privati homines insurgentes, per seditionem Cosmos expellant, licet etiam Cosmis seipsos magistratu abdicare. Enimvero haec omnia praestabat lege fieri quam pro hominum voluntate, non enim secura est regula.
Omnium vero deterrimum est potentiorum deturbatio, quam saepe concitant, cum sententias dare nolunt. Per quam manifestum est habere eam institutionem aliquid. Reipublicae, sed non esse Rempublicam, at potentatum magis.
populum et amicos Monarchiam facere, et seditiones movere,et pugnare ad invicem. Equidem quid differt quod tale, aut quod post quoddam tempus, non jam civitatem esse talem, sed solutam politicam communionem ? est autem periculosa valde sic haberis civitas, volentibus invadere et potentibus, sed, quemadmodum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim quod longe facit. Propter quod et incolarum manet Cretensibus, ministri autem recedunt frequenter : neque enim extrinseco principatu participant Cretenses ; nuperque bellum peregrinum transivit ad insulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum. De hac quidem igitur politia tantum nobis dictum sit.