COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In hac ultima parte secundi libri determinat Aristoteles differentiam politias instituentium. Determinat enim primo differentiam politiarum secundum seipsas. Secundo differentias earumdem secundum civitates, in quibus observabantur. Et ideo nunc tertio non restat nisi determinare differentias earum secundum instituentes eas : sicut enim dicitur in Ethicis, " sermones morales magis ac ceptantur secundam auctoritatem eorum qui diligunt mores, quam secundum syllogismum. " Qui enim diligit virtutem, vera dicit de virtute.
Dividitur autem istud capitulum in partes duas, in quarum prima determinat differentias legislatorum, et politiarum
ges conviviorum sobrii sint: et in rebus bellicis exercitatio, per quam ambidextri fiant, cum oporteat non alteram manum utilem, alteram inutilem habere. Draconis quoque leges sunt :sed jam constituta Republica leges tulit. Proprium autem Draconis est nihil quod sit memoria dignum, nisi rigiditas ob magnitudinem poenarum. Fuit quoque Pittacus legum conditor, sed non in Republica versatus. Lex est propria illius, ebrios, si quem pulsaverint, minori paena damnari, quam si sobrii fecissent. Quod enim pluris derelinquunt ebrii quam sobrii, non ad id respexit, quod magis est ebriis venia, sed ad utilitatem. Fuit etiam Androdamus Rheginus legum conditor Chalcidensibus, qui sunt in. Thracia, de homicidio, et haereditatibus : nihil tamen hujus proprium referre quis potest. De his ergo Rebuspublicis quae principales sunt, et de his quae sunt ab aliquibus scriptae, in hunc modum cognovisse sufficiat.
quas instituerunt. In secunda tangit diversorum nomina legislatorum et legum quas instituerunt, ibi (litt. e), Legislatores autem fuerunt, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat differentiam legislatorum in modo vitae. Secundo negotiatur circa legislationem Solonis, ibi (litt. b), Solonem autem aliqui quidem, etc.
a Dicit ergo primo : Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia, quidam quidem fuerunt qui non communicaverunt actionibus politicis nullis (altera negatio superfluit), sed perseveraverunt singulari vita viventes, et illi fuerunt qui philosophiae intenderunt, sicut Socrates, Phaleas, Hippodamus, et generaliter omnes qui in Brachmania sub Didimo rege fuerunt in antris habitantes, sicut Diogenes, de quibus si quid est sermone dignum, dictum est fere de omnibus, scilicet in praehabitis. Et accipit alteram partem subdens. Quidam autem legislatores fuerunt, scilicet qui politicis actibus communicaverunt. Et hos dividit in duas differentias, ibi, Ii quidem propriis civitatibus, supple, legem dantes tantum : ii autem, scilicet alii, et quibusdam, extraneorum, supple, civitatibus leges dantes : et hujusmodi potest esse Critias qui optimas leges nobilissimae civitatis aegypti per Solonem dedit Atheniensibus, ut in Timaeo Platonis dicitur. Et de illis utrisque in communi subdit, Politice conversati ipsi, supple, et non in singulari vita : per hoc enim differunt a primis qui singulariter vixerunt. Et hos dividit ulterius in duas differentias, ibi, Et horum quidem ii fuerunt conditores legum, sicut Phedon Corinthius : ii autem, id est, alii et politici fuerunt et conditores legum et ordinatores civitatis. Et dat exemplum, ibi, Puta Lycurgus et Solon. Quidam tamen Lycurgum, Lygurgum vocant : et hoc nomen dicunt ei ab eventu impositum esse, quia scilicet praefuit Lugurgiae provinciae, sicut Africanus dicitur Scipio, quia devicit Africam. Et subdit ostendens quid instituit uterque : Isti enim et leges et politias instituerunt: Lycurgus in Lacedaemonia, Solon autem apud. Athenienses. Deinde excusat se de institutis in Lacedaemonia, ibi, De ea quidem igitur quae Lacedaemoniorum, dictum est, scilicet in praehabitis.
b Deinde cum dicit, Solonem autem aliqui, etc. negotiatur circa legislationem Solonis. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit laudem Solonis. Secundo quorumdam accusationem contra eum, ibi (litt. c), Propter quod et quidam, etc. Tertio excusationem ipsius, ibi (litt. d), Videtur autem hoc, non secundum Solonis voluntatem, etc.
Dicit ergo primo : Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum, id. est, valde bonum. Et addit rationem, ibi, Oligarchiam enim, scilicet qua , fuit Athenis in potestate paucorum
et divitum, dissolvisse valde intemperatam existentem : quia per talem potestatem divites valde opprimebant populum. Et hoc est quod sequitur : Et seruientem populum liberasse, id est, a servitute et oppressione populum liberasse, et democratiam, id est, populi principatum, patriam instituisse. Et quia talis principatus est in favorem populi, propter hoc populus ab oligarchiae principatu liberatus est. Et addit ulterius in laudem ipsius : Miscuisseque, scilicet dicunt Solonem, bene politiam : quia sicut in praehabitis dictum est, politia ex omnibus mixta, est melior. Et ut hoc bene intelligatur, dicit quae politia erat ante Athenis, ibi, Fuisse enim, supple, ante Solonem, quod in Areopago consilium, oligarchicum. Areopagus autem idem est quod virtus vel vicus Martis. Athenienses enim colebant Martem propter militiam, in quo vico arae Deorum constitutae fuerunt: et divites quidem habitabant et conveniebant principatu oligarchico dominantes populo. Quod autem principatus eligibiles Solon, fecit sine pretio, aristocraticum, supple, fuit : praetorium autem, scilicet ad quod causae devolvebatur per appellationes, et populis conveniebat, democraticum, id est, populare et in favorem populi factum fuit. Et sic videtur bene miscuisse politiam. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, scilicet de institutione Atheniensium, non dissolvisse, consilium scilicet, et principantium electionem, populum autem instituisse praetoria, supple, praeter intentionem Solonis, faciens ex omnibus. Intendit dicere, quod licet Soloni imponatur praetorium, tamen Solon non fecit, sed populus volens ad unum reducere causas omnium principantium.
c Deinde cum dicit, Propter quod et quidam, etc. ponit quorumdam accusationem contra eum dicens : Propter (quod et quidam accusant eum, scilicet Solonem. Quasi dicat : Propter hoc accusabatur Solon : hoc enim attribuebatur ei quod populus fecerat. Et subdit accusationem, ibi ,Solvere enim, supple, dicunt, alteram, scilicet politiam quae fuit prius aristocratica et oligarchica, cum fecerit praetorium dominum omnium : per hoc enim videtur alias potestates convertisse in regnum. Quare autem hoc accusetur, subdit: Cum sit sortiale, id est, quod Graece dicitur AdminBookmark , qui est principatus eorum qui ad lucra principatur. Et ostendit hoc subdens, ibi, Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes politiam, in eam quae nunc democraticam instituti sunt. Et est hoc dicere, quod cum. potestas per praetorium devoluta esset ad populum, tyrannice opprimebant nobiles : et remedium quaerentes de hoc malo instituti sunt in democratiam, relictis aliis principatibus. Et subdit qualiter paulatim fuit mutatus principatus in democraticum, et per quos, ibi, Et id quidem quod in Areopago consilium, supple, fuit de principatu obligarchico, nobilium scilicet, Ephialtes prohibuit et Pericles, stantes scilicet pro alio principatu. Et addit quomodo fuit continuatum, ibi, Et hoc itaque modo unusquisque rectorum populi augens, produxit in eam quae nunc, scilicet est, democratiam : quia tales rectores de popularibus assumebantur: et ideo principatum democraticum sustinebant.
d Deinde cum dicit, Videtur autem hoc non, etc. incipit excusare Solonem, dicens, Videtur autem hoc non secundum Solonis voluntatem factum fuisse, sed ab accidente. Et ponit illud accidens, ibi, Navarchiae enim in Medis populus factus, id est, cum navali bello pugnarent contra Medos qui eos invaserant, eam, scilicet politiam democraticam, astute concepit, et rectores populi accepit pravos pro politice conversantibus AdminBookmark , id est, concepit primo populus astute qualiter opprimeret nobiles, et aristocratiam converteret in. democratiam : et ideo in bello contra Medos acceperunt rectores pravos qui ad hoc populum confortarent,
pro AdminBookmark , id est superjustis qui prin- cipantur in aristocratia. Deinde dicit quod accusabatur de hoc Solon, licet non esset culpabilis, ibi, Quoniam et ipse Solon videtur necessariam maxime potentiam attribuere populo. Et exemplificat, ibi, Scilicet principatus eligere et corrigere, id est, ut populus et eligat principes, et corrigat si delinquant: hanc enim potestatem dixit Solon attribuendam populo. Et dicit rationem Solonis ad hoc, ibi, Neque enim hujus populus, id est, sic institutus, existens dominus, eo quod potestatem habet eligendi et corrigendi, servus utique erit et adversarius, id est, populus in tali potestate constitutus numquam erit servus, id est, serviliter oppressus a talibus dominis, quos instituunt et corrigere possunt : nec erit adversarius eorum, quia populus non opponet se talibus : et sic non fiet seditio in civitate.
Deinde cum dicit, Principatus autem, etc. ostendit qualiter Solon instituit principatus, ut sciatur quod non fuerit intentione sua hoc malum, et dicit : Principatus autem ex insignibus et abundantibus instituit omnes, id est, quod nullus principaretur nisi esset insignis virtute et abundans : quia sicut ante dictum est, quando viles accipiunt principatum., multa fiunt in civitate et aliter : quoniam pauperes intendunt lucris et corrumpunt judicia, et quia apud Athenas quingenti erant, qui Ephori dicebantur in Lacedaemonia, illos constituit ex quingentis Medimnis et jugariis. Et dicuntur Medimni et Jugarii, qui principatum habebant in artibus, sicut fabri habent inter se principatum societatis suae, et Lanarii, et pistores, et hujusmodi. Solon non constituit hos ex mediis personis accipiendos, et tertio fine vocato equestri, id est, constituit Solon quod illi qui praesunt equestribus in civitate, acciperentur de tertio ordine civium, id est, de illis qui sunt in tertio gradu dignitatis in civitate : et illi sunt, qui apud nos berviarii vocantur sive raptarii, qui custodiunt
vias ut secure deducantur ea quae pertinent ad civitatem. Quartum autem genus, supple, est secundum Solonem, quod mercenarium, id est, illorum qui pro mercede serviebant, quibus nullus principatus attinebat, ex ordinatione Solonis scilicet. Et ratio sua fuit, quia tales de facili corrumpuntur, et faciunt dissentionem eis quibus serviunt pro pretio.
e Deinde cum dicit, Legislatores autem fuerunt, etc. tangit diversorum nomina legislatorum, et legum quas instituerunt. Et dicit : Legislatores autem fuerunt. Et enumerat eos : Zaleucus Locrensis Occidentalibus (Locris civitas est Calabriae, quae respectu Graeciae est ad Occidentem, et est in Illa parte Italiae, quae sicut dicit Hieronymus in Prologo galeato, quodam magna Graecia dicebatur), et Charondas Cataneus, id est, Catiniensis, qui fuit de civitate Catinae, suis civibus, id est, Catiniensibus, supple, dedit legem, et aliis Chalcidiae civitatibus circa Italiam et Siciliam. Et subdit de alio qui fuit ante istos, ibi, Volunt autem quidam, historiographi scilicet, colligere qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exercitatum autem fuisse in Creta, supple, volunt, cum esset Locrus natione, id est, de Locro civitate, et praefectum populo, supple, fuisse illius civitatis, secundum artem autem hujus, legislatoris scilicet, fuisse socium Thaletem, qui fuit multum peritus in legibus : quod ostendit nomen : AdminBookmark enim in Graeco dicitur ritus vel lex, sicut dicit commentum Maximi super Ecclesiasticam Hierarchiam Dionysii , ut dicit Dionysius, " Mysterium teletae myri. " Ibi enim dicit sic : " Teleta sunt ritus observati in sacrificiis Deorum : unde Teletanus idem est quod legista ". Et subdit de disciplina. Istius : Thaletis autem auditorem Lycurgum, supple, dicunt fuisse, et Zaleucum. Lycurgus autem fuit, qui Lacedaemonius dedit le-
ges, quas accepit in Creta, ut m praehabitis dictum est, cum de Lacedaemonia fugeret in Cretam a facie Charillae regis. Zaleuci autem dicunt fuisse auditorem Charondam. Et subdit de reprehensione ipsius dicti, ibi, Sed hoc quidem dicunt inconsideratius ipsi dicentes : quia non est multum inspiciendum quis vel cujas fuerit legislator, dummodo lex fuerit bona.
f Fuit autem et, id e st, etiam,Philolo-laus Corinthius legislator thebaeis : et dicitur Philolaus a AdminBookmark quod est amicas, et AdminBookmark quod est populus : quia leges dedit in favorem populi : etfuit compatriota Phedonis, de quo in praehabitis dictum est. Et etiam subdit, quibus ipse dedit leges : Quia Phedon dedit Corinthiis, iste Thebaeis, supple, dedit, leges. Thebae autem sunt civitates juxta Athenas, de quarum legibus saepe facit mentionem. Erat autem Philolaus de genere quidem Bachidorum, quia Deo Baccho denominationem acceperunt. Et erant heriles sicut a Deo trahentes originem, et forte heroicas habebant virtutes, sicut Aristoteles in primo Ethicorum inducens Homerum, sic inquit Homerus de Hectore : " Quoniam valde fuit optimus, et non videbatur viri mortalis filius, sed Dei. " Totum autem hoc dicit ad commendationem Philolai. Et ad commendationem ejus ulterius dicit : Amator autem factus est Dioclis, qui vicit Olympiadem. 0 lympias est quinquennalis agon per modum quo tornearnentuni est apud Latinos, in quo probantur tyrones, id est, novi milites. Ut, id est, postquam ille, Diocles scilicet, civitatem reliquit, scilicet Corinthum, recordatus amorem matris Alcyones, vocatae scilicet, abiit Thebas (unde etiam natus fuerat, et ibi vitam finierunt ambo, scilicet Philolaus et Diocles. Et nunc adhuc ostendunt sepulcra ipsorum quae dicuntur esse aedificata et ornata imaginibus ipsorum, invicem quidem fa-
cile conspectibilia existentia, ut Ipsa scilicet conspectibilitas sepulcrorum ostenderet amorem quem habuerunt ad
invicem. Et adhuc ulterius infert ad laudes istorum., ibi, Ad regionem autem, Corinthiorum hoc quidem, scilicet sepulcro Philolai, conspeclibili, quia cum Corinthius fuisset, voluit quod decor sepulcri versus Corinthum respiceret : fabulantur enim Thebaei, ipsos sic ordinasse sepulturam. Dioclea quidem (accusativus Graecus), id est, Diocleum, propter abstinentiam passionis, scilicet ne Corinthii spectantes sepulcrum paterentur tristitiam in amissione tanti civis : et ideo fecit quod sepulcrum non esset visibile eis. Et hoc est: Quatenus non visibilis sit Corinthia a pulvere, scilicet ne eis tristitiam ingereret.Philolaum autem dicunt ordinasse sepulcrum versus Corinthium, quatenus visibilis, supple, esset, et revocarentur ipsis ad memoriam beneficia ipsius. Et sic uterque in ordinatione sepulcri piam habuit intentionem. Ex his infert de ambobus : Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thebaeos. Legislator autem fuit ipsis Philolaus, non Diocles.
g Deinde cum dicit, De aliis quibusdam, etc. determinat de aliis qui etiam leges dederunt, dicens : De aliis quibusdam, scilicet legislatoribus et legibus, suppple, Philolai, et de puerorum procreatione, scilicet de quibus dedit leges Philolaus, quas vocant illi, scilicet Thebaei, leges positivas, et hoc est singulariter ab illo lege statutum, scilicet quod quilibet pueros procrearet. Et subdit causam quare hoc statuit, ibi, Quatenus numerus salvetur sortium : quia si multos generaret quilibet, oporteret haereditates in parvas sortes, sive partes dividi : et per hoc dissolveretur civitas. Et subdit de quodam legislatore, ibi, Charondae autem nihil est proprium, nisi vindictaefalsorum testium. Et subdit rationem : Primus enim fecit considerationem, supple, testium contra falsos testes, juxta illud Prov. (XIX, 5) : Testis falsus non erit impunitus .
Deinde cum dicit, Diligentia autem est placentior, etc. facit comparationem ad ea quae nunc sunt, et dicit : Diligentia autem est placentior, id est, quod legislator circa singula diligenter inspiciat, et, id est, etiam eis qui nunc legislatoribus. Et hujus causa est, quia actus humani sunt circa particularia in quibus diligenter oportet considerare. Philolai autem proprium est substantiarum irregularitas, Platonis autem mulierum et puerorum et substantiae communitas, supple, est proprium : hoc enim didicerat a magistro suo Socrate, sicut dictum est in praecedentibus, et convivia mulierum, supple, etiam instituit Plato. Adhuc autem, supple, Platonis est, lex circa ebrietatem, scilicet sobrios, supple, cives, symposiarchizare, id est, qualiter symposiarchi ponantur. Symposiarchi autem dicuntur principes qui simul ponuntur ut regnent in civitate et praesint Reipublicae. Et qualiter instituantur arae Deorum : Et exercitium in bellicis, quatenus ambidextri fiant per studium, ut opportunum est, supple, ad bella : non hac quidem manuum utile esse, hac autem inutile, sicut in libro Judicum dicitur de Aod , quod utraque manu pro dextera utebatur, supple,hoc totum instituit Plato.
Et postea inducit alium, ibi, Draconis autem leges sunt, politiae autem existenti jam posuit leges : proprium autem in legibus nihil est quod sit memoria dignum, nisi saevitia propter magnitudinem damni, i d est, quod cives saevi, essent, acriter punientes eos qui magna damna facerent, ut quilibet timeret alteri damna inferre, sicut et modo apud nos infligitur suspendium latronibus, cum tamen nulla lex divina neque humana furtum praeci- piat morte puniri, sed furem deprehensum reddere in quadruplum vel subjicere in servitutem.
Et subdit adhuc de alio, ibi, Fuit autem et Pittacus legum conditor, sed non politiae, id est, non fuit ordinator civitatis alicujus. Lex autem propria ipsius, supple, est, ebrios , si percusserint, amplius damnum ferre quam sobrios, juxta illud in tertio Ethicorum : " Ebrius si percusserit, duplices maledictiones meretur, et quia se inebriavit, et quia percussit. " Et ratio est, quia non potest excusari per ignorantiam, qui causam dedit ignorantiae. Et hoc est quod etiam hic addit : Quia plures iniuriantur ebrii quam sobrii, non ad veniam respexit : quia, sicut dicit in Ethicis, venia non est danda iis qui dederunt causam ignorantiae. Et hoc est : Quia oportet ebrios habere magis, veniam scilicet, quam alios
propter ignorantiam ebrietatis : sed ad conferens, supple, respexit. Confert enim civitati ne cives se inebrient : et ideo fecit acriter puniri ebrietatem, ut magis vitetur.
Et subdit de alio, ibi, Fuit autem et Androdamas Rheginus legislator Chalcidibus, qui in Thracia, supple, sunt. Chalcedonia enim civitas Thraciae est, cujus circa homicidialia et haereditationes, id est, qualiter haereditates dividantur, studium, supple, est : attamen proprium ipsius nihil utique habebit dicere aliquis : quia nihil novi statuit, sed prius statuta observare fecit.
Postea subjungit epilogum omnium dictorum in secundo libro, ibi, Quae quidem igitur circa politias principales, et circa politias dictas ab aliquibus, sint considerata hoc modo.