COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Divisis omnibus politiis quae sunt sub democratia et oligarchia, quas ante dixit extremas politias et simplices, sicut in harmoniis Doricam et Phrygiam, et in ventis Boream et Australem : addit hic duas, et ostendit hic divisionem earum, scilicet eam quae communi nomine dicitur politia, et Aristocratiam. Et ideo istud capitulum dividitur in tres partes : in
dam bonorum virorum, eam solam iustum est optimatcm appellari : in sola enim ista simpliciter idem est vir bonus, et civis : in aliis autem boni sunt ad speciem gubernandi suam.
Sunt tamen quaedam quae differentiam habeant a paucorum gubernatione, et appellantur optimates, et ab ea quae vocatur Respublica, ubi non solum respectu divitiarum, sed etiam respectu virtutis ad gubernationem Rei publicae sumuntur. Haec Respublica differt ab illis, et naturam optimatis sapere videtur. Nam in his civitatibus quae non faciunt publice curam virtutis, sunt tamen quidam praestantiores, qui videntur esse boni viri.
Ubi ergo Respublica respicit ad divitias, et ad virtutem, et adpopulum, ut est apud Carthaginienses, ea naturam optimatum sapere videtur. Et ubi ad duo illorum solum, ut Lacedaemoniorum, ad virtutem, et ad populum, et est haec mixtura popularis ac virtutis. Optimatum igitur praeter illam primam optimam Rempublicam gubernandi formam, hae duae species sunt, et tertia quaecumque illius quae appellatur Respublica, inclinant ad paucorurn gubernationem.
quarum prima dicit, quod istae duae politiae addendae sunt tribus aliis, ut quinque efficiantur in universo. In secunda determinat quae sit vera. Aristocratia, ibi (litt. b),Aristocratiam quidem igitur, etc. in tertia determinat politias mixtas, ibi (litt. c), Sed saue sunt aliquae quae ad oligarchicas, etc.
a Sententia primae partis haec est, quod scilicet sunt adhuc duae politiae praeter democratiam et oligarchiam, et dicit quod altera illarum nominata est, quam scilicet omnes ponunt : quinta autem latet tentatos ponere politiae species, eo quod non saepe fit, nec in multis civitatibus observatur.
Dicit ergo primo : Adhuc, mitem sunt duae politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidam dicunt omnes, scilicet aristocratiam : et dicta est, supple, in VIII Ethicorum a nobis, quatuor politiarum species una, supple, esse. Et determinat quae sint illae quatuor quae communiter dicuntur esse politiae, ibi, Dicunt autem quatuor, supple, communiter, Monarchiam, idest, Regnum, in quo principatur unus : Oligarchiam, in qua principantur pauci et divites : Democratiam, in qua principatur populus sicut unus ex. multis, et non sicu I singuli : quartam autem vocatam Aristocratiam, in qua scilicet principantur virtuosi et boni viri. Quinta autem est, quae appellatur communi nomine omnium : politiam enim vocant, generali scilicet nomine. Et rationem reddit quare illa nomen generale obtinuit, et speciale non Imbuit, ibi, Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum. Causa, autem quare, laici, haec est : quia non determinatur iinis aliarum politiarum, ut scilicet in ea unus dominetur ad utilitatem populi, sicut in Regno : vel unus dominetur ad utilitatem propriam, sicut in Tyrannide, vel multi potentes et divites non ad rectitudinem legum, sed ad voti sententiam dominantes sint, sicut iii oligarchia : vel quod dominetur in. ea populus ut unus non ut singuli, sicut in democratia : sed est simpliciter ordo communicandum in civitate vel secundum plebiscita, vel secundum statuta communia : et ideo latet in specie, et nomen generis obtinuit. Et hoc est : Et utuntur quatuor solum, supple, politiis, sicut, Plato in politiis, supple, tantum quatuor species politiarum enumeravit. Et hic est finis primae partis capituli.
b Deinde cum dicit, Aristocratiam quidem igitur, etc. determinat quae sit vere aristocratia, et mittit ad VIII Ethi-
corum, et dicit : Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem inprimis sermonibus, id est, in VIII Ethicorum, et vocat, illos primos sermones : quia sicut dicit in libro magnorum Ethicorum : " Sermones Ethici de virtute, principaliter sunt ad. sermones politicos. " Et hoc est quod, subdit in ratione nominis, ibi, Eam enim quae. ex optimis, scilicet vilis, simpliciter, id est, qui secundum virtutes simpliciter sunt optimi, et non huic vel illi, politiam secundum virtutem, supple, justum est appellare. Et hoc est quod sequitur : Et non ad hypothesim aliquam honorum virorum solam, id est, ad positionem, ut scilicet sit justus his vel illis, vel hic vel ibi, vel nunc vel tunc, sed simpliciter, id est, universaliter semper et ubique bonus sit secundum virtutem, justum appellare aristocratiam, in qua scilicet simpliciter virtuosi dominantur. Et supponit rationem, ibi, In sola enim, supple, aristocratia, simpliciter, idem vir vi civis bonus est secundum virtutem : qui autem in aliis, scilicet politiis, boni, supple, dicuntur, ad politiam ipsorum sunt, supple, solum boni : et hoc est bonum ad hypotesim et non simpliciter, sicut paulo ante dictum est.
c Deinde cum dicit, Sed sane sunt aliquae, etc. determinat politias mixtas et dicit : Sed sane sunt aliquae, supple, aristocratiam, quae ad oligarchizatas, supple, politias, habent differentias, constitutivas scilicet, ei vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, id est, in comparatione ad illam, qua simplici nomine politia dicitur, tamen mixta, est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod, sequitur: Ubi vero non solum respectu divitiarum, sed etiam respectu virtutis eligunt principatus, haec politia differt ab ambabus, id est, ab oligarchia et aristocratia : quia mixta est, et aristocratia vocatur, supple, communiter. Et dicit causam, ibi, Etenim, id est, quia in non facientibus communem virtutis causam, supple, electionis principum, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse. AdminBookmark et illi in electione principum
respiciunt ad virtutem : et ideo talis politia mixta est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod sequitur.
d Ubi igitur politia respicit, in electione scilicet principum, ad diuitias ei virtutes et populum, velut in Carchedoriia, quae est civitas Graeciae, in qua fuit Concilium Chalcedonense, haec aristocratia est, supple, quaedam, sed mixta ex oligarchia et aristocratia et democratia. In (furibus, scilicet politiis, ad duo solum, supple, respicitur in electione principum, ut quae lacedaemoniorum ad virtutem et populum, supple, respicitur in electione principum, et est mixtio horum duorum democratiae et virtutis, id est, aristocratiae.
Et post subjungit epilogum de speciebus aristocratiae, ibi, Aristocratiae quidem igitur praeter primam optimam politiam, in qua scilicet ad nihil respicitur in electione principum, nisi ad virtutem, hae etiam duae species, supple, sunt, mixtae scilicet, ei tertia, scilicet species est, quaecumque, supple, species ejus quae vocatur politia simpliciter, sed inclinantur ad oligarchiam magis, scilicet in quibus cum virtute respicitur ad honorabilitatem divitum et potentum : et haec est etiam mixta ex oligarchia et aristocratia, sicut paulo ante dictum est.