COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De ea quae nomine generis Respublica peculiariter appellatur,
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Reliquum autem est nobis de nominata politia dicere, et de tyrannide. Ordinavimus autem sic non existentem, neque hanc transgressionem, neque assignatas aristocratias : quia secundum veritatem quidem omnes sunt vitiatae a rectissima politia : deinde dinumerantur cum iis, suntque ipsarum hae transgressiones,
LEONARD1 ARETINI TRANSLATIO,
Heliquum est ut de ea quae Respublica appellatur, dicamus, et de tyrannide. Ordinavimus autem ipsam nos, cum prius non esset, neque haec transgressio, neque illae, de quibus modo diximus, optimates : quia revera omnes aberrant a rectissima gubernandi forma : postmodum cum istis numerantur, et sunt harum transgressio sicut in iis quae a principio diximus. Ultimo autem de tyrannide rationabile est facere mentionem : quia omnium minime politia haec est.
b Nobis autem est methodus de politia. Propter quam quidem igitur causam et ordinatum est hoc modo, dictum est. Nunc autem ostendendum est nobis de
politia.
c Manifestissima enim potentia ipsius determinatis iis, quae de oligarchia et democratia. Est enim politia, ut simpliciter est dicere, mixtio oligarchiae et democratiae.
d Consueverunt antem vocare declinantes quidem ut ad. democratiam, politias : declinantes autem ad oligarchiam, magis aristocratias : quia magis assequitur disciplina et nobilitas opulentioribus. Adhuc autem videntur habere opulenti, quorum gratia injusta agunt injusti. Unde et Calusagathos et insignes hos appellant, Quoniam igitur aristocratia vult excellentiam attribuere optimis civium, et oligarchias esse aiunt ex Calusagathis magis.
e Videtur autem esse impossibilium civitatem aristocratizantern non bene legibus disponi, sed malo gubernatam : similiter autem et aristocratizari eam, quae non bene legibus disponitur.
f Non est autem bona legum dispositio, bene poni leges, non obedire autem. Propter quod unam quidem bonam legum dispositionem existimandum esse, obedire positis legibus : alteram autem bene poni leges, quibus immaneant. Est enim obedire, et bene positis. Hoc autem contingit dupliciter : aut enim optimis contingentium ipsis, aut simpliciter optimis.
ncs et Iabes, ut in superioribus circa principium diximus. Merito autem postremo loco tyrannidem reseravimus, propterea quod ista minime est Respublica.
Nostra vero materia est de Republica tractare. Qua igitur de causa sic ordinavimus, dictum est. Nunc autem est a nobis de illa quae communi nomine appellatur Respublica, ostendendum.
Nam clarius ejus vis apparebit post determinationem eorum quae ad paucorum gubernationem et ad popularem spectabant. Est enim Respublica, ut simpliciter dicamus, mixtura paucorum gubernationis ac popularis.
Consueverunt autem eas quae inclinant ad popularem, vocare Respublicas : eas vero quae ad paucorum gubernationem, vocare optimates : ex eo quia opulentioribus doctrina atque nobilitas magis adesse consueverunt. Praeterea qui. divitias habent, ea videntur habere, propter quae caeteri injurias faciunt : unde et honestos et bonos et nobiles istos appellant. Cum ergo optimatum gubernatio velit excellenliam tribuere optimis civibus, et paucorum gubernationem esse dicant ex bonis et honestis magis.
Videtur impossibile, quae civitas non ab improbis, sed ab optimis gubernetur, eam non bene gubernari : eodemque modo, quae leges non habeat, gubernari ab optimatibus.
Habere autem leges bonas non id est, si rectae sint positae nec eis pareatur. Itaque una recta legum institutio putanda est, legibus parere : altera, ut recte sint leges
, quibus parere oportet. Fieri enim potest, ut pareant cives male positis legibus. Id autem dupliciter accidit : aut enim optimis quantum datur ipsis, aut simpliciter optimis.
g Videtur autem aristocratia quidem esse maxime honores distribui secundum virtutem, aristocratiae quidem enim terminus, virtus: Oligarchiae autem, divitiae.: Democratiae autem, libertas.
h Hoc autem quodcumque videatur pluribus, in omnibus existit. Etenim in oligarchia, et in aristocratia, et in democratia, quodcumque videatur majori parti participantium politia, hoc est dominans.
i In plurimis quidem igitur civitatibus politiae species vocatur. Solum enim mixtio coniecturat divitum et pauperum divitias et libertatem. Fere enim apud plurimos qui opulenti AdminBookmark videntur tenere regionem,
k Quoniam autem tria sunt, quae altercantur de aequalitate politiae, libertas, divitiae, virtus (quartum enim, quod vocant ingenuitatem, assequitur duobus : ingenuitas enim est virtus et divitiae antiquae) manifestum, quod mixtionem quidem duorum, scilicet opulentorum et egenorum, politiam dicendum : trium autem aristocratiam maxime aliarum praeter veram et primam.
l Quod quidem igitur sint et aliae species politiae praeter monarchiam et democratiam, et ol.igarch.iam , dictum est, et quales hae, et quid di.dufferunt invicem aristocratiae et politiae ab aristocratia, et quod non ab invicem longe, manifestum. m Quo autem modo fit praetor democratiam et oligarchiam illa quae vocatur politia, et qualiter ipsam oportet institui, dicenms consequenter dictis. Simul autem palam erit et quibus determinant democratiam et oIigarchiam. Sumcndum enim horum divisionem. Deinde ex iis ex utraque velut symbolum accipientes, componendum.
Videtur autem optimatum esse maxime honores tribuere secundum virtutem. Finis enim optimatum, virtus : paucorum vero gubernationis, divitiae : popularis autem, libertas.
Quod autem pluribus videtur, commune est omnium. Nam in paucorum, et in multitudinis gubernatione, et in optimorum,quod videtur majori parti eorum,qui. in Republica versantur, id obtinet.
In plerisque igitur civitatibus haec species gubernandi Respublica vocatur. Sola enim mixtio conjecturam facit opulentorum, et inopum, divitiarum et libertatis. Fere enim apud plurimos illi, qui divitiis pollent, bonorum et honestorum locum obtinere videntur.
Cum vero tria sint, quae circa aequalitatem Reipublicae contendunt, libertas, divitiae, virtus (nam quartum illud, quae appellatur nobilitas, duobus consequens est : nobilitas enim est antiquae divitiae, et virtus) manifestum est, quod duorum mixtura., divitum et pauperum, est Respublica appellanda : trium vero, optimatum gubernatio maxime aliarum praeter illam veram et primam.
Quod igitur sint aliae Respublicas praeter monarchiam, et popuiarum et paucorum potentium, dictum est, et quales istae, et in quo differant inter se, et optimatum gubernatio, et aliae species quae ad optimates declinant, et quomodo non longe distant inter se, manifestum est.
Quomodo autem fiat praeter popularem et paucorum potentiam illa quae appellatur Respublica, et quo in ordine reponenda sit, deinceps dicemus : et simul apparebit quibus diffiniant popularem et paucorum gubernationem. Sumenda est enim horum distinctio. Postea ex his ab utraque tamquam regulam sumentes, componere oportet.
n Sunt autem termini tres composiionis et mixtionis. Aut enim utrumque
sumendum, quae utraque lege statuunt, auta de eo quod est judicare : in oligarchiis quidem enim opulentis damnum ordinant, si non disceptent, egenis autem nullam mercedem : in democratiis autem egenis quidem mercedem, opulentis autem nullum damnum. Commune alitem et medium horum ambo haec. Propter quod et politicum, mixtum est enim ex ambobus. Unus quidem igitur iste combinationis modus.
o Alterum autem accipere medium corum, quae utrique statuunt, puta congregationes fieri, ii quidem ab honorabilitate nulla, vel parva omnino, ii autem ab immensa honorabilitate. Commune autem neutrum, sed media honorabilitas utriusque horum.
p Tertium autem ex duabus institutionibus, haec quibus ex oli.garch.ica lege, haec autem ex democratica. Dico autem, puta videtur democraticum quidem esse, sortial.es esse principatus, eligibiles autem, oligarchicum. Et democraticum quidem qui non ab honorabilitate, oligarchicum autem qui ab honorabilitate. Aristocraticum igitur et politicum ex utraque utrumque accipere : ex oligarchia quidem eligibiles facere principatus, ex democratia autem quod non ab honorabilitate. q Modus quidem igitur mixtionis iste. Ejus autem quod est bene misceri, democratiam et oligarchiam, terminus, quando contingit dicere eamdem politiam democratiam et oligarchiam.
r Palam enim, quod, hoc patiuntur dicentes propter mixtas esse bene. Patitur autem hoc et medium : apparet enim utrumque extremorum in ipso, quod quidem accidit circa Lacedaemoniorum politiam : multi enim conantur (licere tamquam democratia existente, quia democratica multa ordo habet, puta primo,
Sunt autem diffinitiones tres compositionis ac mixtura. Aut enim ambo sumenda, quorum utraeque leges ponunt, ceu circa judicia : in paucorum enim potentia divitibus paenam constituunt, nisi in judicando adsint, pauperibus vero mercedem nullam : in popularibus autem pauperibus mercedm, divitibus autem paenam nullam. Commune ac medium istorum ambo haec. Itaque et civile, mixtum est enim ex ambolus. Unus igitur modus hic est combinationis.
Aliud autem medium capere eorum, quae b utrisq ne jubentsir, ceu concionari, hae quidem a nullo censu, vel exiguo penitus, hae vero a magno censu, commune certe neutrum, sed medium utriusque census.
Tertius vero ex duobus jussis, hoc quidem ex populari lege, illo autem ex paucorum gubernatione. Dico autem tale aliquid, videtur populare quidem magistratus sortiri.: paucorum autem gubernationis, eligere. Et populare non ex censu tribuere, paucorum autem ex censu. Optimatum igitur ac civile ab utraque utrumque accipere, ex paucorum quidem gubernatione eleclivos facere magistratus, ex populari autem sumere non per censum.
Modus igitur admiscendi. talis : bene autem admiscuisse popularem, et paucorum gubernationem, finis est, quando eadem Respublica . dici potest popularis, et paucorum gubernatio.
Patet enim hoc accidere dicentibus eas bene esse commixtas. Accidit hoc etiam medio. Conspicitur namque in eo utrumque extremorum, quod contingit Lacedaemoniorum Reipublicae. Sunt enim permulti qui aggrediuntur dicere eam esse popu-
larem, propterea quod populariter complura in illa sunt constituta, ceu praemium
quod circa alimentum puerorum : similiter enim qui divitum nutriuntur iis, qui pauperum, et erudiuntur hoc modo utique quo possent et pauperum pueri. Similiter autem et in habita aetate, et cum viri fuerint, eodem modo. Nullo enim distinctus dives et pauper. Sicque circa alimentum eadem omnibus in conviviis, et vestimentum tale divites, quale utique praeparare posset et pauperum aliquis quicumque. Adhuc eo quod duos maximos principatus, hunc quidem eligat populus, hoc autem participet. Senes quidem enim eligunt, ephoria autem participant. Alii autem oligarchiam, quia multa habet oligarchica, puta quod omnes sunt eligibiles, et nullus sortialis, et quod pauci sint domini mortis et fugae, et alia talia multa s Oportet autem in politia mixta bene videri utraque esse et neutrum, et salvari per seipsam, non eo quod plures extrinsecus sint, qui volunt (erit enim utique et pravae politiae hoc existens) sed eo quod neque utique velit politiam alteram nulla partium politiae totaliter. Quo quidem igitur modo videtur consistere politia, similiter autem et putatae aristocratiae, nunc dictum est.