COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto capitulo tractat Aristoteles de divisione principatus. Et habet quatuor partes. in quarum prima ponit divisionem principatus in generali. In secunda ostendit quot et qui principatus necessarii sint in civitate magna, vel parva, ibi (litt. c), Quales autem principatus, etc. In tertia ostendit in quibus civitatibus expediat quod sint per successiones, ibi (litt. g, circa medium), Qui enim erunt quiltos, etc. In quarta ostendit divisio-
cura sit populum consilio praevenire, ne otiosus sit. IIi autem si. pauci sunt numero, paucorum potentia est. Est autem necesse ut illi sint pauci, qui ante deliberant : itaque paucorum potentia est. Sed ubi sunt ambo hi magistratus, illi qui ante deliberant, consiliarios constituunt. Consiliarius enim popularis : qui vero ante venit in consulendo et deliberando, paucorum potentia.
Dissolvitur etiam potestas consilii in hujusmodi gubernationibus, in quibus populus ipse conveniens de omnibus constituit. Hoc autem accidere consuevit, cum est utilitas quaedam, aut merces constituta his qui.concionem conveniunt. Otiosi enim conveniunt persaepe, et de cunctis ipsi statuunt.
Qui autem puerorum curam habent, et qui mulierum, et si quis alter est, qui potestatem habet et curam hujumodi, optimatum id est, et non populare, (fieri enim non potest, ut prohibere pauperum mulieres, alterius sit quam paucorum potentiae) cum mulieres ipsorum in deliciis vivant. Sed de his quidem eatenus dixisse nunc satis sit.
nem principatus secundum locum et secundum curas quae committuntur principi, ibi (litt. i), Congruit autem et hoc non latere, etc.
Sententia primae partis est haec, quod primo dicenda dictis, id est, quod divisio principatus tractanda est post praedicta : quia multas divisiones habet secundum officia et secundum tempus, quae attribuuntur aliquando eis qui sortialiter et quasi ex haereditate sibi succedunt in eis, sicut officium Sacerdotum circa sacra Deorum. Aliquando eliguntur sicut eliguntur distributores, praecones et legati. Aliquando sunt ad curas omnibus civibus convenientes. Aliquando sunt ad unam singularem operationem, et aliquando sunt oeconomicae, et aliquando sunt ministerialem sive serviles. Et quaedam earum sunt simpliciter principatus, quaedam autem ministeria sive obsequia. Et hoc est totum quod in summa continetur in prima parte.
a Dicit ergo primo : Habitum autem, id est, consequens iis, supple, quae dicta sunt, est quae circa principatus divisio, ut principatus large sumatur ad quodlibet officium, in quo constituitur aliquis unus ordinator, qui ordinat ea quae pertinent ad officium illud. Et tangit rationem quare oportet tractare de hoc, ibi, Habet enim et haec pars politiae multas differentias, quot principatus, et quorum domini, id est, praepositi, qui sunt ordinatores eorum quae ad officium illud pertinent. Et tangit aliam differentiam secundum tempus, ibi, Et de tempore, supple, oportet considerare, quantum uniuscujusque principatus, supple, duret: quia quidam ipsorum principantur per sex menses, quidam minus, et quidam per annum, et quidam diutius, et quidam etiam perpetuos faciunt principatus, vel multi temporis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Ii quidem enim, supple, in civitate, sex mensium, supple, habent principatum, ii antem, id est, alii, per minus, ii autem annuales, faciunt, supple, principatus, ii antem diuturniores faciunt principatus, perpetuos scilicet, vel multi temporis. Et vocat perpetuos durantes ad. vitam, et multi temporis vocat durantes per successionem filiorum et nepotum : et tales videntur esse principatus Senatorum Romae, et potestatum qui sunt in civitatibus Lombardiae. Ad. vitam autem fuit semper principatus Imperatorum Romae. Et ponit aliam diversitatem, scilicet quod quidam aliis faciunt principes, neutrum istorum considerantes. Et in hoc ponit duas diversitates : quia quidam scilicet eumdem eligunt bis, quidam autem non
eumdem eligunt bis, sed. semel. Et hoc est quod sequitur, ibi, Vel neutrum, supple, horum considerant, quia nec perpetuum, nec longi temporis faciunt principatum, sed saepe eosdem, destituendo scilicet et reeligendo : vel non eumdem bis, sed semel solum, supple, faciunt principem.
Et subdit aliam divisionem secundum principantes, ibi, Adhuc autem circa institutionem principatuum, supple, oportet considerare, ex quibus oportet fieri, scilicet principes, utrum scilicet ex insignibus vel mediis, scilicet populo : et a quibus, supple, oportet eos eligi, vel institui: ei qualiter, utrum scilicet cum plenitudine potestatis, vel non. Et ponit rationem, ibi, De omnibus his enim oportet posse dividere, supple, politicum, secundum quod contingit fieri modos, scilicet ad utilitatem civitatis : deinde, supple, oportet etiam politicum scire coaptare qualibus, scilicet civitatibus, quales politiae expediant, sicut in ante habitis hujus libri capitis : " Quae autem politia quibus, etc " determinatum est.
b Et ostendit difficultatem hujus determinationis, ibi, Est autem neque facile hoc determinare, quales oportet vocare principatus, supple, et qualia ministeria, non principatus. Et ponit rationem hujus, ibi, Multis enim praeceptoribus politica communitas indiget. Et vocat praeceptores magistros praepositos operibus. Propter quod quidem omnes, neque electos, id est, per electionem constitutos, neque sorliales, id est, haereditate succedentes, ponendum principes. Et dat exemplum, ibi, Puta, sacerdotes primo. Hoc enim, sacerdotium scilicet, alterum aliquid, supple, esse, praeter politicos principatus, ponendum. Et hujus causa est, quia sacerdotes circa sacra occupabantur, et ideo politicae ordinationi non subjacebant. Adhuc et, id est, etiam distributores et praecones, eliguntur autem et legali. Et vocat distributores, qui ea quae distribuenda erant civitatibus quantum ad specialem justitiam secundum aequale medietatis geometricae civibusdistribuebant secundum uniuscujusque dignitatem, sicut spolia accepta ab inimicis, et hujusmodi : praecones autem, qui statuta publica principum populo mundabant : legatos vero qui a latere principis missi solemniter negotia agebant. Et ponit adhuc alia negotia, in quibus etiam diversi principabantur apud. Antiquos, ibi, Sunt autem hae quidem politicae curarum, vel omnium civium, id est, quae ad omnes cives aequaliter pertinent, et sunt ad quamdam operationem, sed tamen ad omnes pertinent, velut duae exercitus militantium : vel secundum partem , supple, pertinet ad quosdam, velut AdminBookmark vel AdminBookmark , :
et componitur AdminBookmark a AdminBookmark quod est
lathor, et AdminBookmark quod est articulus praepositivus in Graeco, et AdminBookmark , quod est regula : et sic dicebantur praepositi laborantium, qui regulam dabant laborantibus. Similiter componitur AdminBookmark , a AdminBookmark , puer et AdminBookmark , articulo, et AdminBookmark regula : et sic dicebantur praepositi pueris, qui regulam dabant pueris, in quibus oporteret eos exercitari, et ad quae artificia applicari secundum naturales potentias consideratas in ipsis. Et de his generaliter subdit, ibi, Hae autem, supple, operationes oeconomicae sunt, id est, ad curam domus et familiae pertinentes. Et istae, sicut dictum est in primo, ad paternum pertinent principatum. Et sunt aliae quae pertinent ad despoticum, de quibus subdit, ibi, Saepe etiam eligunt frumenti mensuratores. Hae autem ministeriales, id est, illae: curae sunt despoticae et ad despoticum principatum pertinentes. Et ad quas, scilicet res, utique abimdaveromt, sicut scilicet ad vinum et oleum mensurandum, ordinant servos, magistros scilicet illarum curarum .
c Deinde subdit qui istorum dicuntur principatus, et qui non, ibi, Maxime autem, ut simpliciter est dicere, id est, universaliter est dicere, principatus dicendum hos quibuscumque attribuitur consiliari de aliquibus et judicare et praecipere. Illorum enim est ex consilio ordinare, ex judicio sententiam dare diffinitivam, et ex auctoritate praecipere: et ideo tales principes dicuntur et sunt. Et maxime hoc, scilicet praecipere, facit principem. Et ponit rationem, ibi, Praecipere enim magis principatuum est : hoc enim indicat auctoritatem.
d Et ostendit in quo differunt ista, ibi, Sed haec differunt ad opportunitates quidem nihil, ut est dicere. Unumquodque enim istorum ministeriorum ad aliquam est opportunitatem civitatis, vel domus : unde in hoc non differunt. Sed quia propter hoc posset aliquis dicere, quod tunc non differunt, sed unum sunt, et unum nomen habent. Respondet quod ista objectio penitus nulla est: quia apud sapientes nusquam fuit altercatio de nomine, sed illa judicantur diversa, quae secundum intellectuale negotium,quod subest nomini, diversa sunt. Et hoc est, Non enim umquam judicium fuit alter cautium de nomine. Habent autem, supple, ipsa nomina, quoddam aliud intellectuale negotium, et per diversitatem, supple, hujus judicantur diversa. Et sic finita est prima pars hujus capituli, in qua divisionem posuit principatuum.
e Deinde cum dicit, Quales autem principatus, etc. ostendit quot et qui principatus necessarii sint in civitate magna, vel parva. Et est sententia in communi istius partis, quod politico considerandum est quales principatus et quot necessarii sint ad civitatem,quae vere sit civitas. Sicut enim dictum est in ultimo capitulo primi libri, non est vere civitas, quae non
In omnibus sufficit sibi, et quod in magnis civitatibus, propter hoc quod multi sunt cives in illa, qui aequaliter idonei sunt ad principatus, oportet unum civem ordinari ad unum, ut sic omnes possint principari. In.parvis autem propter oppositum oportet multa committi uni : quia non habent cives, qui in singulis possint principari.
Dicit ergo primo : Quales autem principatus, et quot necessarii, si erit civitas, supple, secundum rationem civitatis, quae assignata est in fine primi libri, quod civitas est quae in omnibus sibi sufficit et in nullo deficit. Et quales, scilicet principatus necessarii quidem, supple, sunt in civitate, non opportuni autem ad studiosam politiam, id est, virtuosam civitatem (hoc dicit, quia non in omnibus civitatibus studium est ad virtutem) magis utique quis, id est, aliquis dubitat: hoc enim magis est ad propositum ad omnem politiam, scilicet aristocraticam, oligarchicam, democraticam : et etiam, supple, dubitat hoc ad parvas civitates.f Et assignat rationem differentiae inter magnas et parvas, ibi, In magnis enim utique, supple, civitatibus, contingit et oportet unum ordinari ad unum opus. Et assignat causam, ibi, Multos enim, id est, quia multos contingit ire ad principatus, aequaliter scilicet dignos principatu. Et supponit causam, ibi, Propter multos esse cives, in magnis scilicet civitatibus, qui aequaliter scilicet digni sunt principatu. Et hujus assignat causam, ibi, Ut sit hos quidem intermittere multo tempore, ne principentur, hos autem semel principari: supple, quia aliter non possent omnes aequaliter digni principari, si quidam semper, et alii numquam principarentur. Et hujus etiam ponit aliam causam, ibi, Et melius unumquodque opus sortitur cura circa unum intenta, quam circa multa. Unde Poeta Ozorius :
Pluribus intentus minor est ad. singula sensus.
Et Ecclesi. (XI, 10 et xxx,25) : Fili, ne in
multis sint actus tui: quia qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Sic ergo est in magnis civitatibus.
g Et subdit de parvis, ibi, In parvis autem, supple, civitatibus, necesse, supple, est in paucos congregare multos principatus. Et assignat causam, ibi, Propter paucitatem enim hominum, id est, civium, non facile est in principatibus multos esse.
Deinde cum dicit, Qui enim erunt qui hos, etc. assignat causam, per interrogationem, in quibus civitatibus expedit, quod sint per successiones : et dicit : Qui enim erunt,qui hos successive suscipiant, supple, cum pauci cives sint in parva civitate? autem, id est, sed indigent, in parvis scilicet civitatibus, aliquando eisdemprincipatihus et legibus parvae, scilicet civitates,cum magnis. Verumtamen hae quidem, scilicet parvae indigent saepe eisdem, principibus scilicet, aliis autem, in magnis scilicet civitatibus, ubi multi sunt cives, in multo tempore hoc accidit, scilicet quod iidem cives ad eosdem principatus resumantur : propter quod quidem, in parvis scilicet civitatibus, nihil prohibet multas curas simul praecipere, supple, unum. Et assignat causam, ibi, Non enim impedient invicem quin unus possit scilicet de omnibus curare : quia parvae curae et paucorum sunt in parvis civitatibus. Et de hoc ponit aliam rationem, ibi, Et ad paucitatem hominum, id est, civium, necessarium, supple, est, principatus velut AdminBookmark facere, et componitur AdminBookmark AdminBookmark ab AdminBookmark quod est veru, et
AdminBookmark quod est amputatio : unde etiam dicitur lictor qui ferit amputando, sicut dicit Hieronymus, qui obelis, id est, verubus, et astericis, id est, figuris ad modum stellarum compositis distinxit Bibliam, ut obelis signarentur amputanda, quae scilicet de veritate Hebraica non essent, astericis autem signarentur ponen- da, quae scilicet deficientia illucescorent de veritate Hebraica. Et intendit dicere, quod in parvis civitatibus necesse est amputare vel mutilare multa negotia, eo quod procuratores eorum non habentur.
h Ex omnibus his concludit, ibi, Si igitur habeamus dicere, secundum artem politicam scilicet, quot necessarium existere omni civitati, negotia scilicet, et quot non necessarium quidem, oportet autem, id est, optimum est existere, id est, utile, facile utique quis sciens haec, supple, quae dicta sunt, colliget quales principatus congruit congregare in unum principatum, in parva scilicet civitate.
i Deinde cum dicit, Congruit autem et hoc non latere, etc. ostendit divisionem principatus secundum locum, et secundum curas, quae committuntur principi. Et habet duas partes, secundum quod illa permiscet ad invicem, scilicet quid in talibus est secundum locum congruum, et quid oligarchicum, quid democraticum : unde circa haec duo facit. Primo enim ponit quasdam diversitates circa principatus, quaestiones movendo. Secundo ad utramque partem disputat veritatem determinando, ibi (litt. k, circa initium),Est autem ubi conferunt, etc.
Sententia autem in communi est, quod congruit politico ordinanti civitatem, scilicet quas secundum diversitatem loci congruit habere negotiorum curas, et quales in istis sunt secundum diversitatem politiarum adhibendi principes sive praepositi : quia aliquando congruit hoc in foro quod non alibi congruit, et aliquando congruit mulieribus quod non pueris congruit : et aliquando congruit procuratores esse magnos, et aliquando parvos, et aliquando medios, et aliquando ex democratia, et aliquando ex oligarchia, et aliquando ex aristocratia. Et hoc est quod dicit in summa.
Dicit ergo primo. Congruit autem, et, id est, etiam hoc non latere, quales oportet secundum locum, id est, loci diversi-
tatem principatus, supple, esse, et de multis curare, id est, de multis qualiter oportet curare, et qualium ubique unum principatum esse dominum. Et dat exemplum, ibi, Puta boni ornatus, utrum in foro quidem fori praefectum, supple, oportet esse dominum, alium autem in alio loco, supple, oportet esse dominum boni ornatus, sicut in festis et theatris, ubi homines procedunt ad spectaculum, vel ubique eumdem, supple, oportet esse dominum. Et in hoc ponit aliam diversitatem, utrum scilicet illum bonum ornatum oportet differre secundum rem, vel secundum consuetudinem hominum, ibi, Et utrum secundum rem oportet differre vel secundum homines. Dico autem, supple, exponendo, puta unum boni ornatus, supple, esse principem, vel puerorum, id. est, saltem puerorum, ita quod vel non notet disjunctionem, sed diminutionem, id est, alium autem ei mulierum, scilicet oportet esse principem ornatus.
Et ponit aliam differentiam quae consideranda est in principibus, ibi, Et secundum politias autem, supple, considerandum est, utrum differt secundum unamquamque politiam etiam genus principatuum, vel nihil, supple differt. Et dat exemplum, ibi, Puta in democratia, et oligarchia,et aristocratia, et monarchia : hae enim sunt quatuor politiae secundum Platonem. Et inde, supple, quaerendum est, utrum iidem sint quidem principatus domini, non ex aequalibus, supple, politiis, neque ex similibus, supple, simpliciter, sed alii in aliis, supple, politiis. Et dat exemplum, ibi, Puta in arisiocrcitiis quidem, supple, principes ex eruditis sumpti (et intelligit eruditos, doctos ad virtutem principari), in oligarchiis autem ex divitibus, in democratiis vero ex liberis, supple, sumpti sunt principes. Et haec est una pars quaestionis.
k Et inducit aliam, ibi, Aut existunt quidem quidam, supple, principes existentes secundum has differentias princi-pallium, et, supple, alii accepti non secundum has differentias.
Deinde cum dicit, Est autem ubi conferunt, etc. disputat quaestionem ad utramque partem, dicens : Est autem ubi conferunt iidem, in aliqua scilicet civitate : et ubi differunt, in alia scilicet civitate, propter hoc : hic quidem enim congruit magnos, supple, habere principes, hic autem, in alia scilicet civitate, esse parvos eosdem, scilicet principes. Non solum autem, supple, hoc est secundum diversitatem civium, sed et, id est, etiam singulares, scilicet personae quidem sunt velut qui prae consulunt, id est, de numero proconsulum, unde proconsules sunt qui a latere Imperatoris mittebantur ad gubertionem provinciarum : hic enim, scilicet principatus, non democraticus : quia tales non ex populo, sed ex magnis sumebantur. Consilium autem, supple, commune consiliariorum, democraticum, supple, est : quia tales consiliarii ex populo eligebantur.
Et tangit necessitatem hujus principatus, ibi, Oportet quidem enim esse aliquid tale, principatus scilicet, cui cura erat populi. Et subdit ad quid, ibi, Praeconsiliati, id est, ad praeconsiliandum, quatenus non vacans erit, supple, populus, sed unusquisque ad proprium negotium dirigatur. Ii autem, supple, quod tales sint proconsules, cum pauci numero sint, erit oligarchicum. Et ut melius exprimat, addit, ibi, Proconsules autem paucos necessarium esse multitudine : quare oligarchicum, quia politia oligarchica est paucorum. Et subdit ubi, ibi, Sed ubi ambo, scilicet proconsules et consiliarii, sunt iidem principatus. Et ponit rationem, ibi, Proconsules instituuntur super consiliarios : et ideo ex magnis. Et ponit rationem diversitatis politiae, ibi, Consiliarius quidem enim democraticum, quia scilicet ex populo eligitur. Proconsul autem oligarchicum, quia scilicet eligitur ex magnis.
l Et ostendit necessitatem talis electionis, proconsulum scilicet, et consiliariorum, ibi, Dissolvitur autem et consilii potentia in talibus democratiis, in quibus ipse populus conveniens tractat de omnibus, sine scilicet proconsule : et hoc ideo, quia non est qui dominetur et ordinet consilium. Et subdit ubi hoc consuevit accidere, quando penuria aliqua fuerit, id est, paena damni, vel merces convocatis, ut scilicet venientes mercedem accipiant, et non venientes paenam incurrant. Et subdit rationem, ibi, Vocantes, id est, vocati colliguntur saepe, et omnia ipsi judicant, sine proconsule scilicet : et ideo potentia consilii dissolvitur.
Et subdit ponens principatum aristocraticum, ibi, AdminBookmark , et AdminBookmark , et si quis alius principatus dominus est talis curae, aristocraticum, supple, est, democraticum autem non. Et causa est, quod pueri scilicet et mulieres gubernantur ad virtutem, et non ad libertatem : finis enim aristocratiae est virtus, et democratiae libertas. Et ostendit rationem, ibi, Quomodo enim possibile. supple, est, prohibere exire, supple, secundum libertatem, eas, scilicet mulieres quae egenorum ? illae enim propter necessitatem saepe exeunt ad lasciviam : unde ex talibus meretrices fiunt, a merendo dictae, quiaprostituuntur pro mercede. Neque oligarchicum, supple, est talis principatus. Et ponit rationem, ibi, Deliciantur enim, supple, mulieres, quae oligarchizantium, id est, divitum, et magnorum, supple, sunt : quia illae in deliciis sunt, et ad virtutem ordinari non. possunt : unde Proverb. (VII, 10, et seq.): Mulier garrula ei vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos platearum insidians. Et tales secundum Hieronymum proprie vocantur ganeae, et amasii earum vocantur nepotes. Unde patris nepos est filius filii. Nepos est luxuriosus. Unde Hieronymus super Oseam, in principio : " Quid dicemus de
Plotino Philosopho, quem inter ganeas et nepotes Socrates assumptum probatissimum Philosophum fecit? "
Postea ponit epilogum brevem de om- nibus dictis in hoc capite, ibi, Sed de his
quidem in tantum dictum sit nunc, id est, ad propositum.