COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De magistratuum constitutione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Circa institutiones autem principatuum, tentandum a principio pertransire.
b Sunt autem differentiae in tribus terminis, quibus compositis necessarium omnes acceptos esse modos. Est autem trium horum unum quidem qui sunt instituentes principatus, secundum autem ex quibus, reliquum autem quomodo.
c Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentia) : aut enim omnes cives instituunt, aut quidam : et aut ex omnibus, aut ex aliquibus determinatis, puta vel honorabilitate, vel genere, vel virtute, vel tali aliquo, alio sicut in illegalis ex condescendcntibus et compugnantibus ad populum, et hoc electione aut sorte.
d Rursum haec combinata. Dico autem
LEONAllDI ARET1N1 TRANSLATIO.
De constituendis autem magistratibus conandum est jam transigere.
Consistunt autem differentiae in tribus diffinitionibus, quibus compositis, necesse est omnes modos esse comprehensos. Unum ex tribus est, qui sint illi qui magistratus constituant. Alterum, ex quibus constituantur. Tertium, per quem modum.
Cujuscumque vero istorum sunt differentiae tres. Aut enim cives omnes constituunt,aut quidam : et vel ex omnibus, vel ex quibusdam determinatis, ceu per censum, vel per genus, vel per virtutem, vel per aliud quiddam tale, quale apud Megarenses, ex quibus una cum. populo ad bella conjuncti redierunt, et hoc aut per electionem, aut per sortem.
Rursus autem haec simul conduplicaia.
hos quidem quidam, hos autem omnes, et hos quidem ex omnibus, hos autem ex aliquibus : et hos quidem electione, hos autem sorte. Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor : aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte : et aut ex omnibus simul, aut divisim, puta secundum tribus, et populos, et societates, donec utique pertranseat per omnes civiles : aut semper ex simul omnibus, et aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo.
e Rursus si quidam instituentes, aut ex omnibus electione, aut ex omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo. Dico autem hoc quidem ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus.
f Harum autem duae quidem institutiones democratiae, secundum omnia ex omnibus electione, vel sorte fieri: aut ambarum hos quidem sorte, hos autem electione principatuum.
g Non omnes autem simul quidem instituere ex. simul omnibus, vel ex quibusdam, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibusdam amborum (dico autem amborum, hos quidem sorte, hos autem electione) politicum.
hEt quosdam ex omnibus, hos quidem electione instituere, hos sorte, aut amborum, hos quidem sorte, hos autem electione, oligarchicum: magis oligarchicum
autem quod ex ambobus.
i Sed. hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibus dam, politicum aristocratice : aut hos quidem electione, hos autem sorte.
k Quosdam autem ex quibusdam, oli-
Dico autem haec, ceu quosdam aliqui, quosdam omnes : et quidam ex omnibus, et quidamjex quibusdam : et quidam electione, quidam forte. Uniuscujusque istorum differentiae modi erunt quatuor : aut enim omnes ex omnibus per electionem, aut omnes ex omnibus per sortem. Et vel ex cunctis, vel quasi divisim per tribus, et conventus, et societates quousque transeat per universos cives : aut semper ex omnibus, et partim sic, partim illo modo.
Rursus vero si pauci sunt illi qui. constituunt magistratus, aut ex omnibus per electionem, aut ex omnibus per sortem.: aut ex quibusdam per electionem, aut ex quibusdam per sortem : vel partim isto modo, partim illo. Dico antem, quaedam ex omnibus per electionem, quaedam per sortem. Atque ita duodecim modi efficiuntur, seorsum duobus conduplicatis.
Horum autem duae constitutiones sunt populares, hoc est, omnes ex omnibus electione,vel sorte : vel partim sorte, partim electione.
At enim non omnes simul, sed ex omnibus constituere, vel ex quibusdam sorte, vel utroque modo : aut partim ex omnibus, partim ex quibusdam utroque modo (dico autem.utroque modo, partim sorte, partim electione) illius species est, quae appe1atur Respublica.
Quosdam vero ex omnibus constituere, partim electione, partim sorte, paucorum potentiae est, multoque magis si ex ambobus.
Sed. quosdam ex omnibus, quosdam ex quibusdam, civile optimatum est, vel quosdam electione, quosdam sorte.
Quosdam vero ex quibusdam, pauco- garchicum, et quosdam ex quibusdam sorte, non factum autem similiter: et quosdam ex quibusdam amborum, quosdam autem ex simul omnibus, non oligarchicum : ex quibusdam autem electione omnes, aristocraticum. Modi quidem igitur eorum, quae circa principatus, tot numero sunt, et divisi sunt secundum politias sic.
l Quae autem quibus expediant, et quomodo oportet fieri institutiones simul cum potentiis principatuum quae sunt,erit manifestum. Dico autem potentiam principatus velut eam quae domina proventuum, et dominam custodiae : aliae enim species potentiae velut ducatus exercitus, et domina corum qui circa forum contractuum.