COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic in ultima parte quarti libri, agit de institutione principatuum, et habet duas partes. In prima enim parte agit de institutione principatuum. In secunda de judicativo in praetoriis, ibi (cap. 44, a), Reliquum autem dicere, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quot requiruntur ad hoc quod principes instituantur, ita quod nullus modus omittatur, quo possunt institui principes. Et dicit quod tria sunt in hoc considerando, scilicet qui instituant, qui instituantur, et quomodo. Secundo docet hos modos multiplicare per combinationem in duodecim, ibi (litt. e), Rursum si quidam instituentes, etc. Tertio docet qui principatus, quibus expediant, et quomodo, ibi (litt. l), Quae autem quibus expediant, etc.
Sententia primae partis haec est, scilicet quod primo tentandum est dicere de
rum potentiae, etiamsi per sortem fiat, vel non fiat : et quosdam ex quibusdam utroque modo : quosdam autem ex omnibus, et ex quibusdam omnes per electionem, optimatum. Modi igitur circa magistratus tot sunt, et distinguuntur ita secundum Rerarnpublicarum formas.
Qui autem quibus conducant et quomodo constitutiones eorum faciendae sint, una cum potestatibus magistratuum, et qui sint, manifestum erit. Dico autem potestatem magistratus, ceu circa reditus auctoritatem habere, et circa custodiam : aliae enim potestatis species, quemadmodum circa bellum, et circa contractus forenses.
institutione principatuum ad perfectionem istius tractatus. Et dicit quod ad hoc sumendi sunt tres termini, scilicet qui instituunt, ex quibus instituant, et tertium quomodo instituant : et quod horum trium terminorum quilibet habet tres differentias. Verbi gratia, qui instituant, universaliter omnes, vel quidam : et si quidam, qui sunt illi, utrum scilicet sint honorabiles personae, vel nobiles, vel virtute excellentes. Et iidem termini sunt ex quibus constituuntur : vel quomodo constituuntur, aut enim accipiuntur vel ex honorabilibus, vel nobilibus, vel excellentibus virtute. Et quodlibet istorum combinatur per duo : quia vel instituuntur per electionem, vel per sortem : et hoc est totum quod continetur in prima parte.
a Dicit ergo primo : Circa institutiones autem principatuum tentandum a principio pertransire. Et vocat principium illud, ex quo habetur constitutio principatuum : et dicit pertransire, quia non requiritur hic subtilis inquisitio, vel pro- lixa : sed in transitu ista determinanda
sunt.
b Et statim ponit principium a quo incipiendum est, ibi, Sunt autem differentiae acceptationis, scilicet principatuum, in tribus terminis, quibus compositis, scilicet per combinationes, necessarium, supple, est, omnes acceptos esse modos, scilicet constitutivos principatuum. Et ponit tres terminos, ibi, Est autem trium horum, terminorum scilicet, unum quidem, id est, primum, qui sunt instituentes principatus : secundum autem ex quibus, per illud enim scitur qui instituantur : reliquum autem, id est, tertium quomodo.c Et subdit qualiter uniuscujusque corum sunt tres differentiae, ibi, Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentiae. Et ostendit quales, ibi, Aut enim cives omnes instituunt, aut quidam : et si quidam, qui sunt illi. Et sic primus terminus habet tres differentias. Et ponit secundum, ibi, Et aut ex omnibus, supple, instituuntur principes indifferenter, aut ex aliquibus : et si ex aliquibus, determinatis scilicet, qui sunt illi, puta vel honorabilitate, supple, civitatis, vel genere, id est, generis nobilitate, vel virtute, sicut in aristocratiis scilicet ex virtute constituuntur. Et subdit generaliter, ibi, Vel tali aliquo alio, sicut scilicet potentia, vel divitiis, sicut fit in oligarchiis. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Megaris. Megara in Graeco idem est quod eximium et magnum : nude etiam iisque hodie in Graeco Imperator vocatur Megaris, In illis ergo ex magnis constituuntur principes ex condesTendentibus et compugnantibus ad populum : et vocantur condescendentes, qui in mansuetudine gubernant cives : compugnantes ''autem, qui tempore belli pugnant pro civibus, sicut et Plato dicit duas facies habere militem, scilicet blandam ad ci-
ves, et ferocem ad hostes. Omnes autem istos modos institutionis sui) duobus modis ponit in genere, ibi, Et hoc aut electione, aut sorte. Et vocat electionem, quae fit per communem consensum eligentium et consentientium in electione de se. Et vocat sortem, quae fit per indagationem dispositionis astrorum, quis scilicet idoneus sit ad electionem principatus, sicut dicit in ilegimine dominorum ad Alexandrum, quod omnia faciat de consilio periti astronomi. Hoc autem non. imponit necessitatem, sicut dicit etiam Ptolemaeus in Quadripartito, sed inclinationem aliquam. Sors enim non potest accipi pro indagatione sortiaria a volatu avium, vel garritu, vel ab extis animalium in sacrificiis Deorum, quod vocatur auspicium. Quia licet modi illi tunc consueti fuerint idololatris, tamen, ut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, omnis Philosophus semper tales modos abhorruit : quia fallaces et mendaces sunt in pluribus.
d Et hos modos docet su.bdivid.ere ulterius, ibi, Rursum haec combinata, etc. Et ponit exemplum : Dico autem hos quidem, principes scilicet, quidam, supple, eligant: hos autem, id est, alios, omnes, supple, eligant. Et hoc secundum combinationem primi termini. Et ponit combinationem secundi, ibi, Et hos quidem electione, supple, ponant sive instituant, hos autem, id est, alios, sorte. Et subdit quod uniuscujusque harum differentiarum erunt quatuor modi, ibi, Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor. Et dat exemplum, ibi, Aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte, qui sunt modi duo. Et ponit alios duos, ibi, Et aut ex omnibus simul, ut linus scilicet pro omnibus eligat, aut divisim, ut singuli eligant. Et ponit divisionis modos tres, ibi, Puta secundum tribus, ut scilicet contribules simul eligant : et populos, ut scili- cet, qui sunt de uno populo sine communicatione populi, unam habeant electionem: et societates ,ut scilicet qui sunt de una societate unius artificii, unam habeant electionem, donec utique pertranseat per omnes civiles, personas scilicet in civitate, electio omnium. Et adjungit adhuc duos modos quantum ad electos, ibi, Aut semper ex simul omnibus, eligant, supple, omnes principes, Et aut hoc quidem, scilicet electio, sic, supple, fiat, hoc autem, id est, alia, illo modo, id est, alio modo fiat. Et sic finita est prima pars hujus capituli.
e Deinde cum dicit, Rursum si quidam instituentes, etc. docet hos modos multiplicare per combinationem. Et circa haec duo facit. Primo enim ostendit qualiter multiplicatio modorum pervenit usque ad duodecim, exceptis duabus combinationibus quae sunt in singulis, scilicet sorte et electione. Secundo ostendit quid in his electionibus et combinationibus est democraticum, et quid politicum simpliciter, quid oligarchicum, quid aristocraticum, ibi (litt. f), Harum autem duae, etc. Et secundum has differentias dividitur haec pars secunda in quatuor partes. Et hoc est quod dicit in summa.
Dicit ergo primo : Rursum si quidam instituentes , supple, sint, aut ex omnibus electione, aut ex: omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sorte, sic, hoc eadem illo modo. Et subdit explanans : Dico autem hoc quidem, principatuum scilicet, ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus, quae fiunt scilicet electione vel sorte : et illae duodecim jam enumeratae sunt in ante habita parte : omnes enim eligentes multiplicantur secundum singulos, vel tribus, vel populos, et societates. Dictum est autem quod tres termini sunt in electione, quorum quilibet multiplicatus in quatuor, facit duodecim.
f Secundo cum dicit, Harum autem dure, etc. ostendit quid democraticum est in istis, dicens : Harum autem, supple, institutionum., duae quidem institutiones democratiae, supple, sunt. Et dicit quae sunt illae, ibi, Scilicet omnia ex: omnibus electione, vel sorte fieri. Et hoc ideo est, quia democratia respicit communiter populum, et est principatus populi. Aut ambarum hos quidem sorte, hos quidem electione principatuum.
g Et subdit de aliis combinationibus, ibi, Non omnes eadem simul quidem instituere ex simul omnibus, vel ex quibusdam, supple, divitibus, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem, eligentes scilicet et electos, ex omnibus : hos eadem ex quibusdam amborum, divitum scilicet et communis populi. Et exponit subdens : Dico autem amborum, hos quidem sorte, supple, institui, hos autem, id est, alios electione, supple, institui, politicum, supple, est de mixta politia ex oligarchia et democratia.
h Tertio cum dicit, Et quosdam ex omnibus, etc. ostendit quid in iis sit oligarchicum, dicens : Et quosdam ex omnibus, hos (quidem, principatus scilicet, electione instituere hos sorte, aut amborum : hos quidem sorte, hos autem electione, supple, institui, magis oligarchicum, supple, est : hoc enim respicit quosdam et non omnes : et oligarchia est principatus paucorum.
i Quarto cum dicit, Et quod ex ambobus, etc. ostendit quid est in istis aristocraticum, et dicit : Et quod ex ambobus, omnium scilicet et quorumdam, hos quidem ex omnibus, supple, institui : hos (artem ex quibusdam, politicum, supple, est de mixta politia, aristocratice, id est, ad modum aristocratiae : aut hos quidem electione, hos autem sorte, supple, instituere, etiam est aristocraticum. Et hoc ideo est, quia quidam ex quibusdam non eliguntur, nisi ex determinatione virtutis et honorabilitatis.
k Et subdit adhuc secundum eumdem modum divisionis, quid ad quam politiam pertinet, ibi, Quosdam antem ex quibusdam, oligarchicum, supple, est : quia est potestas paucorum. Et quosdam ex quibusdam sorte, supple, institui, oligarchicum : non factum autem similiter, id est, indifferenter de personis : et quosdam ex quibusdam, amborum, omnium scilicet, vel quorumdam : quosdam autem ex simul omnibus, non oligarchicum, supple, est : quia oligarchia respicit potestatem quorumdam divitum vel potentium. Ex quibusdam autem electione omnes, principatus scilicet constituere, aristocraticum, supple, est. Et hujus ratio est, quia per electionem ex quibusdam instituuntur in circuitu, qui in eminentia virtutis conplebantur.
Deinde ultimo ponit epilogum, ibi, Modi quidem igitur corum, quae circa principatus, tot numero sunt, et divisi secundum politias sic.
l Deinde cum dicit, Quae autem quibus expediant, etc, docet qui principatus, quibus, et quomodo expediant: quia enim in jam ante habitis determinatum est,
pauca et breviter dicit : quia in ante habitis ejusdem capituli istius quarti libri quod incipit, Quae autem politia quibus, et qualiter, et qualibus expediat, sufficienter determinatum est de hoc.
Dicit ergo primo : Quae autem, politia scilicet, et quibus expediat, et quomodo oportet fieri institutiones, politiarum scilicet, cum potentiis principatuum quae sunt, erit manifestum, in sequenti libro, ubi agetur de transmutatione et salvatione politiarum. Et quia dixit diversas esse potentias principatuum, exponit, ibi, Dico autem potentiam principatus velut eam, quae domina proventuum, supple, est. Constituebatur enim princeps, qui quemlibet defenderet in proventibus suis : et illa potentia dicebatur domina proventuum. Et dominam custodiae., quam potentiam habebat princeps qui super civitatis custodes constituebatur, ne cives ex improviso ab hostibus laedi possent. Aliae enim species potentiae, id est, diversa, supple, sunt in diversis, supple, principatibus. Et dat exemplum, ibi, Velut ducatus exercitus, et domina, supple, est alia eorum equae circa forum contractuum, supple, est alia : quia scilicet diversi principatus diversas habent potentias, ordinantes ea quae committuntur eis.