COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De proprietatibus uniuscujusque politiae, et quis sit finis popularis gubernationis?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Quot quidem igitur differentiae, et quae ejus quod consiliativum, et dominans politiae, et ejus qui circa principatus ordinis, et de praetoriis, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt : adhuc autem de corruptione et salvatione politiarum, ex qualibus sit, et propter quas causas, dictum est prius.
LEONARDI ARETIN1 TRANSLATIO.
Quot igitur sunt differentiae, et quales ejus quod deliberandi habet potestatem, et in quo summa Reipublicae consistit, et circa magistratuum ordinationem, et de judiciis, et qualia ad qualem ordinentur Rempublicam, et praeterea de corruptionibus et conservationibus Rerumpublicarum, ex quibus proveniant, et quas ob causas, dictum est prius.
b Quoniam autem fuerunt species plures democratiae existentes, et aliarum similiter politiarum, simulque de illis, si quid residuum, non deterius considerare, et modum congruum et conferentem assignare ad unamquamque. Adhuc autem et collectiones ipsorum dictorum om nimodorum considerandum.
c Haec enim combinata faciunt politias variari, ut aristocratiae sint oligarchias, et politiae sint magis democratiae. Dico autem combinationes (quas oportet quidem considerare, non sunt autem consideratae nunc) : puta, si quod quidem consilians, et quod circa electionem principatuum, oligarchiae fuerit institutum : quae autem circa praetoria, aristocratice : aut hoc quidem et quod circa consilians, oligarchice, aristocratice autem quod circa electiones principatuum : aut secundum aliquem alium modum non omnia componantur, quae politiae convenientia.
d Qualis quidem igitur democratia ad qualem congruit civitatem, similiter autem et qualis oligarchiarum, quali multitudini, et reliquarum autem politiarum quid quibus expediat, dictum est prius.
e Attamen oportet fieri palam, non solum qualis harum politiarum sit optima civitatibus, sed et qualiter oportet instituere et has et alias.
f Pertractemus breviter et primo de de mocratia : simul enim et de opposita politia manifestum : haec autem est , quam quidam vocant oligarchiam.
g Sumendum autem ad hanc methodum omnia quae demotica, et quae videntur democratiis assequi.
h Ex his enim compositis democratiae species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes. Duae enim
Sed cum plures sint species popularis, et similiter aliarum gubernationum, de illis si quid restat, non pejus fuerit considerare, ac simul unicuique earum proprium et convenientem modum reddere : ac praeterea considerare conjunctiones simul ipsorum modorum.
Nam eorum conjunctio parit Rerumpublicarum varietatem, ut et optimatum gubernationes ad paucorum declinent potentiam, et Respublicas magis populares existant. Dico autem conjunctiones (quas considerare oportet, et nunc usque consideratae non sunt), ceu si pars illa quae in deliberando versatur, et ea quae circa electiones magistratuum, ita instituta sit, ut conferat paucorum potentiae : aut quae circa deliberandum, ad paucorum potentiam, quae autem circa electiones, ad optimatum gubernationem magis declinet : vel per alium quemdam modum nec omnia instituta sint Reipublicae congruentia.
Qualis igitur popularis quali congruat civitati, et qualis paucorum potentia quali multitudini, et aliarum gubernationum quae quibus conferat, dictum est prius.
Verumtamen oportet fieri manifestum non solum quaenam istarum gubernationum optima sit civitatibus, sed etiam quomodo constituendae sint et aliae, breviter est explicandum.
Et primo de populari dicemus : nam per hanc etiam de contraria illius gubernatione patebit : haec est autem quam vocant quidam paucorum potentiam.
Capienda sunt autem ad hanc disciplinam cuncta popularis, et quae videntur popularium esse sequentia.
Ex his enim simul positis resultant species gubernationis popularis, et plures esse eas quam unam, et differentes con- sunt causae, propter quas democratiae sunt plures. Primo quidem, quae dicta est prius, quia diversi populi : fit enim haec quidem agricola multitudo, haec autem banausum, et mercenarium : quorum primo assumpto cum secundo, et tertio rursum cum ambobus, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo quod non eamdem.
i Secunda autem de qua nunc dicimus. Quae enim democratiis assequuntur, et videntur esse propria politiae hujus, simul posita, faciunt democratias alias : huic quidem enim pauciora, huic autem assequuntur plura, huic autem omnia. Opportunum autem unumquodque ipsorum cognoscere ad instituendum quamcumque ipsarum aliquis exstiterit volens, et ad directiones. Quaerunt quidem enim qui politias instituunt, omnia convenientia ad hypothesim congregare : peccant autem hoc facientes, quemadmodum in iis quae circa corruptiones et salvationes politiarum dictum est prius.
k Nunc autem exigentias, et mores, et quae appetunt, dicamus. Hypothesis quidem igitur democraticis politiae libertas. Hoc enim dicere consueverunt, tamquam in sola hac politia participantes libertate. Hoc enim conjectare aiunt omnem democratiam.
I Libertatis autem unum quidem, in parte subjici et principari. Etenim justum democraticum est, habere aequale secundum numerum, sed non secundum dignitatem. Hujus autem existentis justi multitudinem necessarium esse dominam, et quodcumque videatur pluribus, hoc esse finem, et hoc quod justum. Aiunt enim oportere aequale habere unumquemque civium. Quare in democratiis accidit magis esse dominos egenos divitibus : plures enim sunt, dominans autem quod pluribus visum.
finget. Duae sunt causae per quas plures existunt populares. Primum illa quae dicta fuit, quia inter populos differentia est : sunt enim alii agricolae, alii opifices, alii ministri : quorum primi a secundis, et tertii ab utrisque non in eo modo differunt, quod melior aut deterior popularis status, verum etiam in eo quod non idem sit.
Secunda vero causa est, de qua nunc dicimus : quae enim popularem statum sequuntur, ac videntur esse propria ipsius, conjuncta simul faciunt varietatem : nam alicui pauciora consequentia sunt, alicui plura, alicui omnia. Utile vero horum singula cognoscere, et ad constituendum quam velit quis, et ad corrigendum. Quaerunt enim qui Rempublicam instituunt, cuncta quae illi propria et convenientia sint in unum colligere ad propositum suum, sed aberrant, dum hoc faciunt, ut supra dictum est a nobis, ubi de corruptionibus, et conservationibus Rerampublicarum tractavimus.
Nunc autem dignitates, et mores, et quae flagitent, dicemus. Propositum igitur popularis Reipublicae est libertas. Hoc enim dicere consueverunt quasi in hanc solummodo Rempublicam libertatem quaerentes. Ad hanc enim respicere dicunt omnem populare statum.
Libertatis vero ipsius pars una in eo consistit, ut per vices imperent, et pareant. Nam justum populare, est aequum habere secundum numerum, non secundum dignitatem. Ex quo fit ut secundum hoc justum multitudo ex necessitate dominetur, et quidquid decreverit populus, id esse ratum, et id esse justum. Aiunt enim oportere, ut unusquisque civium aequum habeat : atque ita contingit in popularibus gubernationibus, inopes plus posse quam opulentos : plures enim sunt, et id obtinent quod pluribus videatur.
m Unum quidem igitur libertatis signum hoc, quod terminum politiae ponunt omnes, qui demoliti. Unum autem vivere, ut vult quis. Hoc enim opus libertatis esse aiunt. Si quidem servientis ipsum vivere non ut vult. Et democratiae quidem igitur terminus iste.
n Secundus autem hinc venit id quod est non subjici, maxime autem sub nullo. Si autem non, secundum partem, et facit hoc ad libertatem eam quae secundum aequale.
o Talibus autem suppositis, et tali existente principatu, talia demotica, scilicet eligere principatus omnes ex omnibus.
p Principari omnes quidem super unumquemque, unumquemque autem in parte super omnes.
q Sortiales esse principatus, vel omnes, vel quicumque non indigent experientia et arte.
r Non ab honorabilitate aliqua esse principatus, aut quam parvissima.
s Non bis eumdem principari, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum.
t Pauci temporis esse principatus ii, quae penes, vel omnes, vel quoscumque contingit.
u Judicare omnes, vel ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et de maximis, et de principalissimis, puta de correctionibus, et de politia, et de propriis commutationibus.
x Congregationem esse dominam omnium, principatum autem nullum nullius, aut quam paucissimorum aut maximorum dominam.
Unum igitur libertatis signum hoc est, quod ponunt omnes populares Reipublicae finem. Alterum vero, vivere ut quisque velit. Hoc enim aiunt opus esse libertatis : si quidem servi est vivere non ut vult. Hic est igitur secundus popularis Reipublicae finis.
Hinc profectum est, nemini potissimum subesse velle. Quod si hoc non datur, at saltem per vices subesse ac praeesse, idque pertinet ad libertatem quae est secundum aequum.
His praesuppositis, ac tali existente principio, popularia hujusmodi sunt, sumi ad magistratus omnes ex omnibus.
Ac praeesse omnes unicuique, et unumquemque vicissim omnibus.
Per sortem tribuere magistratus, vel omnes penitus, vel illos saltem qui non peritia indigent et arte.
A nullo censu esse magistratus, vel saltem a minimo.
Non nisi semel eumdem magistratum ab aliquo geri posse, vel perraro, et paucos, exceptis his qui versantur in bello.
Parvi temporis esse magistratus, vel omnes, vel quod recipiunt.
Judicare omnes et ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et maximis et principalissimis, puta de corrigendo, et de Republica, et de privatis contractibus.
Et concionem esse omnium dominam, magistratum vero nullius : aut dominam esse concionem rerum maximarum, magistratum vero minimarum.
y Principatuum autem maxime demoticum consilium, ubi non mercedis de factis omnibus. Ii enim auferunt et hujus principatus potentiam : ad seipsum enim reducit judicia omnia populus abundans pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, quae ante hanc.
z Deinde praemiare, maxime quidem omnes, congregationem, praetoria, et. principatus : si autem non, principatus, et praetoria, et consilia, et congregationes praecipuas.
aa Aut principatuum necesse convivari cum invicem.
bb Adhuc autem quoniam oligarchia et genere, et divitiis, et disciplina determinatur, quae deinotica videntur contraria horum esse, ignobilitate, paupertate, banausia.
cc In principatibus autem nullum perpetuum esse : si autem aliquis deficiat ex antiqua transmutatione, tunc circumtollere potentiam ipsius, et ex eligibilibus sortiales facere.
dd Communia quidem democratiae haec sunt. Accidit autem ex justo confesso esse democratico, hoc autem est aequale habere omnes secundum numerum. Quae maxime videntur esse democratia, et AdminBookmark . aequale enim nihil magis principari egenos quam divites, neque dominos esse solos, sed omnes ex aequo secundum numerum. Sic enim utique putabunt existere aequalitatem civitati, et libertatem.
Inter gistratus autem popularissi-
mum est consilium, ubi non omnibus est mercedis facultas. Nam tunc quidem adimunt et hujus magistratus potentiam. Ad se enim reducit judicia cuncta populus mercede abundans, ut diximus supra, ubi de bac parte tractavimus.
Deinde mercedem capere, potissimum quidem omnes, concionem, judicia, magistratus, vel saltem magistratus, et judicia, et consilium, et conciones principales.
Vel eos magistratus, quos necesse est in eadem simul esse comessatione.
Praeterea cum paucorum gubernatio genere, et divitiis, et eruditione diffiniatur, videntur quae popularitatis sunt contraria esse, ignobilitas, inopia, sordidum opificium.
Praeterea potestatem nullam perpetuam esse, quod si reliqua sit aliqua ex antiqua mutatione illius, auferre potentiam, et ex electione ad sortem reducere.
Haec igitur omnia communia sunt gubernationum popularium. Contingunt autem ex eo justo quod fatentur esse populare, hoc est aequum habere omnes secundum numerum. Quod maxime videtur esse popularis status, et populi. aequum est enim cum nihil magis gubernant divites quam pauperes, nec soli potestatem habent, sed omnes ex aequo secundum numerum. Sic enim AdminBookmark existimant paritatem in Republica esse ac libertatem.