COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Ultima pars sexti libri et est etiam sextum capitulum, in quo agit de divisione principatuum, ita quod principatus dicantur omnia officia publica, in quibus praesunt aliqui ad ordinationem et cutionem illorum officiorum. Et in littera dividit eos principatus in tres : quidam enim pertinent ad tranquillam vitam in bonis et possessionibus civitatis, et de illis agit primo. Secundo de iis quae pertinent ad bellicas opportunitates,ibi, (litt. r) Post hos autem necessarios quidem nihil minus, etc. Tertio ponit eos qui pertinent ad sacra, et ad nobiles, et. ad correctiones, et ad hujusmodi, ibi (litt. x), Alia autem species curae quae circa Deos, etc.
a In prima parte septem ponit per or-
Praeterea de ludis gymnicis, ac musicis, et si qua alia hujuscemodi spectacula continget fieri.
Horum vero quaedam manifeste sunt non popularia, veluti disciplina mulierum et puerorum. Nam pauperibus necesse est uti mulieribus, et pueris, tamquam ministris, quoniam servos non habent.
Cumque tres sint magistratus, per quos assumunt quidam summas potestates, conservatores legum, et praeconsultores, et consilium : conservatores legum, optimatum magistratus est : praeconsultores vero, paucorum potentiae : consilium autem, populare. De magistratibus ergo ut in figura fere dictum est omnibus.
dinem publica officia, sine quibus non potest esse civitas nec communicatio bona civitatis. Primus scilicet principatus est de iis quae circa forum. Secundus de his quae circa municipium publicorum et communium bonorum, sicut, verbi gratia, circa cadentia aedificia, qualiter reparentur, qualiter viae dirigantur, qualiter confinia salventur. Tertius est qualiter in civitatibus populosis instituantur murorum factores, fontium curatores, et portuum custodes in civitatibus ubi est navigium. Quartus est eorum quae sunt extra oppidum vel civitatem in regione ubi constituuntur agrorum mensuratores et terminorum. Quintus est principatus, ad quem referuntur communes reditus sicut ad camerarios, et a quibus exiguntur quando debentur, et quando etiam ad communes dispensationes expendunt. Sextus est principatus, qui pertinet ad scriptores, tabelliones scilicet et scriniarios et notarios, et eos qui memores de-
bent esse pactorum et contractuum qui fiunt inter homines. Septimus qui necessariissimus est, licet difficilis sit, qui est circa actiones condemnatorum et scriptiones, et circa custodias corporum, et hujusmodi ad condemnatos pertinentium, sicut quod quidam sint condemnantes, et quidam exsequentes. Et hunc dicit esse dividendum in plures. Et addit quod ad talem etiam pertinet custodia meretricum et epheborum, et hujusmodi quae pertinebant ad gentium immunditias : qui modus usque hodie servatur in civitatibus Orientalium, qui semper immundi fuerunt et Sodomitae pessimi et haeretici contra naturam. Propter quod dicit Albumasar de Mahumeto cujus cultores sunt illae nationes : " Signum, inquit, prophetiae Mahumeti, scilicet Scorpio est, quod signum est mendacii secundum astronomos : quia Mahumeius nusquam nisi mendacium et turpitudinem docuit. "
Hanc sententiam littera plane dicit, quae sic ordinanda est: Consequens mitem dictis est dividere bene quae circa principatus : quia nisi principatus distinguantur, confusio est officiorum in civitate. Qualiter vero dividantur, subdit, Ibi, Quot et qui et quorum, supple, debeant esse, sicut dictum est prius, in quinto scilicet, ubi tractatum est de divisione politiarum et ephororum.
b Et ponit rationem, ibi, Sine necessariis quidem enim principatibus impossibile est esse civitatem. Et addit ulterius de ratione. Sine his autem qui spectant ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene, supple, in civitate.
c Et subdit quomodo haec differenter sunt in parvis et magnis civitatibus, ibi, Adhuc autem necessarium in parvis quidem, supple, civitatibus, pauciores esseprincipatus,in magnis autem plures, sicut exstitit prius dictum, in quarto scilicet et in quinto hujus scientiae. Ex his concludit, ibi, Quales igitur principatus congruit simul ducere, eosdem scilicet principes, et quales separare, oportet non latere.
d Primum principatum ponit, ibi, Primo quidem igitur cura necessariorum quae circa forum, Id est, circa ea quae sunt de numero necessariorum. Et dicit officium illius, ibi, Cui oportet quemdam principatum praeesse aspicientem circa contractus et bonum ornatum, justitiae scilicet, quod nulli fiat injuria. Et ponit rationem, ibi, Fere enim necessarium omnibus civitatibus, hoc quidem vendere, hoc autem emere, ad eam quae ad invicem necessariam opportunitatem , id est, communicationem : et hoc est accommodatis simum, id est, utilissimum ad AdminBookmark id est, secundum se suffi- cientiam, propter quam videntur in unam politiam, id est, in unum ordinem communicationis, convenisse. ''Politia autem nihil aliud est quam ordo communicantium, sicut saepe in ante habilis dictum est.
e Secundum principatum ponit, ibi, Altera autem, scilicet circa ordinationem principatus, supple, oportet esse, cura huic habita, id est, huic consequens et propinqua. Et dicit quae est haec ordinatio, ibi, Quae, supple, est eorum (et exponit) quae circa municipium (municipium dicitur civitas, quia munit eos quos capit) publicorum, id est, communium, et propriorum, ad singulos scilicet cives pertinentium. Et dicit modum, ibi, Qualiter bonus ornatus sit, in civitate scilicet, et, supple, qualiter sit, cadentium aedificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, id est, qua-
liter salventur confinia arearum, ut unus non occupet aream alterius. Et ponit modum : Qualiter sine querela se habeant, scilicet cives unusquisque in suis terminis, ibi, Et curae, supple, salvandi talia et alia quaecumque iis similis modi, supple, sunt. Et dat nomen isti principatui, ibi, Vocant autem plurimi AdminBookmark talem principatum, id est, principatum astutorum sive sapientium. Et componitur ab AdminBookmark quod est astutia , et AdminBookmark quod est regula, quasi astutia regulata: quia principes tales oportet esse regulatas et sapientes in consideratione propriorum et communium. Dicuntur autem nunc tales principes castellani, qui potestatem habent talia considerandi et cavendi. Et subdividit hunc principatum, ibi, Habet autem partes plures numero, quarum ad alias, supple, partes, alios, supple, principes, instituunt in civitatibus magis populo sis, (et exemplificat) velut murorum factores et fontium curatores, et portus custodes, scilicet in civitatibus ubi est navigium.
f Alia autem necessaria. Tertium principatum ponit: et consimilis huic. Et dat rationem quare con.sim.ilis , ibi, De eisdem quidem enim, supple, est, scilicet communibus. Et subdit qualiter distinguatur ab ista, ibi, Sed circa regionem est, et de eo quod est extra oppidum, sicut, verbi gratia, circa mensuras agrorum. Et dat nomen isti principatui, ibi, Vocant autem principes hos, ii quidem agronomos, id est, agrorum mensuratores, ii autem AdminBookmark id est, fundorum sive praediorum distinctores: quia per funiculos et decem petras et perticas et alias duodecim mensuras geometricas describunt sive distribuunt et distinguunt areas uniuscujusque, sicut expresse traditur in libro quem transtulit Boetius de Graeco in Latinum, et est Euclidis de Mensuris agrorum et arearum,
Et subjungit quasi epilogando, ibi, Hae quidem igitur curae horum sunt tres.g Quartum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, supple, est in civitate, ad quem reditus communium referuntur, ut scilicet accipiat, a quibus custodientibus tales, scilicet reditus communes partiuntur ad unamquamque dispensationem, quando scilicet indigent expensis de communi. Et dat istis nomina, ibi, Vocant autem receptores hos et camerartos.
h Quintum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, ad quem rescribi oportet proprios contractus ei judicia ex praetoriis, apud eosdem autem istos et scripturas sententiarum fieri oportet, et inductiones, supple, testium. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc, scilicet principatum, in plures, propter plures actus et officia, et sicut dictum est, quidam dicuntur notarii, quidam tabelliones, quidam scriniarii, quidam officiales : est autem unus, scilicet principatus, principalis horum omnium. Vocant autem illum AdminBookmark quod apud Latinos sonat sacrum: quia omnes tales scripturae sacrae sunt et authenticaae: et praesides, quia in judiciis praesident. Vel memores vocant, quia per manum publicam scribentes, praeterita facta revocant ad memoriam judicibus. Propter quod Aristoteles in primo Rhetorices dicit, quod " chartis fit fides judici. " i Sextum principatum ponit, ibi, Post
hunc autem consequens quidem, necess firiissimus autem fere et maxime difficilis principatuum est, qui circa actiones condemnatorum ei proscriptorum, et secundum inscriptiones, in quibus scilicet continentur male facta eorum, propter quae condemnantur, ei circa custodias corpo-rum, postquam interfecti sunt, ne sepeliantur communi sepultura, et etiam circa carcerales custodias captorum.
k Et ostendit difficultatem hujus, ibi, Gravis quidem igitur est, supple, iste modus, propter multam habere inimicitiam : quia quamvis paenas digne patiantur, tamen inimicantur eis qui inferunt illas. Et ostendit signum gravitatis illius modi, ibi, Ita, supple, gravis est, ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso, neque qui sustinent, viles scilicet personae, sicut carnifices, volunt agere secundum leges : illegales enim sunt tales personae.
I Et subdit, quod tamen necessarius est, ibi, Necessarius autem est. Et ponit causam, ibi, Quia nullus profectus est, fieri quidem sententias de justis, scilicet condemnationibus, has autem non accipere finem, scilicet per exsecutionem. Ex omnibus his concludit, ibi, Quare sine factis, communicare invicem impossibile, supple, est, et exsecutionibus non factis, supple, impossibile est communicare. Unde nisi sententiae mandentur exsecutioni, perfecta communicatio esse non potest inter cives.
m Ex his elicit concludendo modum istum, ibi, Propter quod melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis. Et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt, eodem. modo tentare dividere, ut scilicet, sicut dictum est, ibi alii sint notarii, alii tabelliones, alii scriniarii. Adhuc autem quaedam agere et ipsos principatus, id est, quod. ipsi principes agant quaedam, aliosque ei novorum, supple, emergentium talium magis novos, supple, esse actores, et sic principatus in multa dividantur, quia melius fiunt per plures quam per paucos. Et eos qui instantium, id est, praesen-
tium, supple, sunt ultores vel correctores, cum alter condemnaverit, supple, ut judex, alterum esse exsequentem, supple, sententiam datam. Melius est enim quod alter exsequatur quam qui sententiam dedit. Et dat nomina, ibi, Velut AdminBookmark supple, dicere eos principes qui ex sensu et sapientia sententias dictant, eos autem qui AdminBookmark id est, qui per actum ex- sequitur sententias datas, eos autem qui ab iis, sicut ministri, alios, supple, oportet dicere.
n Et ponit causam omnium horum, ibi, Quanto enim utique minor inimicitia infuerit ex sequentibus, supple, tales sententias, tanto magis accipiunt finem exsecutiones : et hoc est utile Reipublicae.
Et subdit conclusionem ex omnibus his, ibi, Eosdem quidem igitur esse condemnatos et exsequentes, inimicitiam habet duplicem : de omnibus autem, eosdem adversarios, facit esse omnibus, scilicet et pro dictatione sententiae, et pro exsecutione. Et hoc expedit, unde melius est hos principatus dividere : quia tunc et judex excusabit se quod jure cogente dictavit sententiam, et exsequens excusatus erit, scilicet quod judice compellente oportuit eum exsequi.
o Et quod dixit, probat per exemplum, ibi, In multis autem locis divisi sunt, qui custodit, sicut carcerarius et judex, ad eum qui exsequitur : alius enim est qui exsequitur paenas et sententias dictatas. Velut Athenis vocatorum undecim (undecim enim erant positi Athenis, qui sententias judicum exsequerentur infligendo paenas debitas). Propter quod melius, supple, est, et hunc separare, scilicet principatum, et sophisma quaerere, id est, apparentem sapientiam coram populo, etiam circa hunc, supple, dividendo. Et subdit, quod iste modus est valde ne-
cessarius, licet difficilis, ibi. Necessarius enim est non minus dicto, modo scilicet.
p Accidit autem AdminBookmark id est, super justos quidem fugere maxime hunc principatum. Et hujus ratio est, quia intendere talibus videtur esse crudele et inhumanum et causativum inimicitiarum : pravos autem non securum facere dominos, scilicet in talibus. Et ponit rationem, ibi, Ipsi enim indigent custodia aliorum, pravi scilicet, magis quam possint alios custodire.
q Propter quod oportet non unum, id est, nullum repositum principatum esse apud illos, pravos scilicet, neque continue eodem, supple, oportet uti principatu, sed juvenum, supple, oportet uti principatu, ubi aliquis epheborum, scilicet lupanarium, ubi. pueri ponuntur prostibulo, vel custodiarum est ordo, sicut incarceratorum, vel meretricum, ut in sententia dictum est, et principatuum, oportet secundum paries facere curam alios, scilicet et alios.
Post haec omnium dicit quasi epilogum, ibi, Hos quidem igitur principatus qui dicti sunt, scilicet septem, tamquam necessariissimos ponendum esse primos. Et nemo credat hic Aristotelem commendare lupanar epheborum. : quinimo detestatur : sed recitat hic gentilem ritum pessimorum, sicut in secundo Mach. (IV, 9 et seq.) legitur de Simone pessimo, quod prava instituta sanciebat. Et enim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus.
r Deinde cum dicit, Post hos autem necessarios, etc. agit de principatibus bellicis et ad communes opportunitates civitatis pertinentibus. Et habet quatuor partes. In prima ponit quae pertinent ad custodiam civitatis et ad bellica. In secunda ponit ea quae pertinent ad communes rationes et emendationes civitatis, ibi, (litt. t), Quoniam autem quidam principatuum, etc. In tertia ponit ea quae pertinent ad Deos et ad sacra, ibi (litt. x), Alia autem species curae, etc. In quarta agit de fortunis bellicis et reditibus, quae quotidie expenduntur circa forum et circa municipium, ibi (litt. z, circa mitium), Circa daemonia et bellica, etc.
Sententia primae partis est haec, quod post hos principatus qui dicti sunt, non minus necessarii, scilicet alii, in majori autem schemate, id est, in majori forma principatus et honorabilior, ordinati : quia experientia indigent et fide, id est, experta fide : et sunt illa quae sunt circa custodiam civitatis, sicut in portarum et murorum custodia, quibus civitas indiget, et in bello, et in pace : et quibus indiget in bellicis opportunitatibus, et in. exquisitionibus, et ordinationibus civium, quando scilicet ad bella debent procedere. Et haec omnia sunt plura in majoribus civitatibus, et pauciora in minoribus civitatibus : ita quod in parva civitate unus est super omnes principatus. Et dicit quod tales vocant duces exercitus et principes belli, et .in ipso exercitu quosdam vocant equites, qui equestres sunt, in equis pugnantes : quosdam autem nudos, inermes scilicet, quosdam sagittarios, et quosdam nauticos qui in navali bello pugnant : inter quos sunt multae diversitates : unde super unamquamque divisionem constituuntur principatus qui vocantur navarchiae et equiarchiae, et generaliter ordinum archiae, id est, cujuslibet legionis principatus, et sub istis particulariter signantur trierarchiae, id est, qui ordinant eos qui in trieribus pugnant, et insidiarum dispositiones, id est, qui ordinant eos qui insidiantur, et philarchiae, id est, ordinatores eorum, scilicet qualiter de-
clinandum est aliquando ad hostibus, et eorum qui secundum particulares ordines sunt etiam in talibus. Omnia enim conveniunt in hoc quod sunt circa curam bellicorum. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Post hos autem necessarios quidem, supple, principatus, nihilominus, supple, sunt alii principatus, in majori autem schemate, id est, forma ordinati. Et ponit rationem, ibi, Etenim experientia, et fide indigent, id est, experti in fide, et probati multa. Et tangit quae sunt illa, ibi, Tales autem erunt utique ilIi qui circa custodiam civitatis, supple, ordinantur, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Et dat rationem, ibi, Oportet autem et in pace ei in bello, supple, quod sint, portarum et murorum custodiae. Et ideo praeceptum Romuli fuit ut nullus ascenderet super murum, ne ex. hoc laederetur civitas : et Remum fratrem suum praecepit interfici, qui contra hoc praeceptum ascendit super murum. Similiter, supple, oportet esse curatores exquisitionis, et coordinationis civium, id est, qui curam habent ut exquirant cives in tempore belli, et ordinent eos.
s Et subdit, quod aliter est de his in magnis, et aliter de his in civitatibus parvis. Et hoc est : Hic quidem igitur, id est, in magnis civitatibus in omnibus his, scilicet principatibus, principatus plures sunt, principes scilicet principantes, hic autem pauciores, velut in parvis civitatibus unus, supple, est, de omnibus : quia sicut in ante habitis dictum est, in parvis civitatibus oportet multos principatus committere uni : eo quod idonei ad principatus singulos non habentur.
Et istis principatibus dat nomina, ibi, Vocant autem duces exercitus, et principes belli tales. Et nominat particulares principes in bellicis, ibi, Adhuc autem etsi sint equites aut, nudi, id est, inermes, aut sagittarii, aut nautici, et super horum unumquemque, scilicet ordinem, aliquando constituuntur principatus vocati navarchiae, id est, principatus navium, et equiarchiae, id est, principatus equitum., et ordinis archiae, qui vocantur principatus ordinantes alios principatus. Et particulariter autem qui sub his trierarchiae, qui ordinant eos qui in triremibus pugnant : et insidiarum dispositiones, qui ordinant scilicet insidiantes, qualiter in occulto ponant insidias, ei philarchiae ( AdminBookmark in Graeco interpreta-
tur declinans principatum, ut dicit Remigius ), et dicuntur philarchiae, qui ordinant qualiter declinandum est ab hostibus. Et generaliter subdit : Et quaecumque paries horum, supple, principatuum: unusquisque enim horum principatuum quod habet ordines, tot habet partes. Et ponit totum universale ad omnes hos principatus, ibi, Quod autem omne, id est, universale, una quaedam horum est species curae bellicorum, supple, vocata. Ex omnibus his epilogalem ponit conclusionem, ibi, Circa hunc quidem igitur principatum habet hoc modo.t Deinde cum dicit, Quoniam autem quidam principatuum, etc. tangit officia sive principatus communium ad civitatem pertinentium, sicut, verbi gratia, ratiocinatores communium, emendatores sive correctores, exquisitores communium redituum, Ephoros, proconsules, politicos.
Dicit ergo : Quoniam autem quidam principatuum etsi non omnes tractant multa, communium, eo quod ad alia ordinantur, sicut dictum est : et ideo dicit Seneca, quod " superbia multos conturbans est intromittere se de officio alieno : " supple, tamen, necessarium est
aliquem esse, supple, in civitate, sumentem rationem, de communibus scilicet, et emendantem, si aliquis male computat, ipsum, scilicet nihil aliud tractantem. Et dat nomina istis, ibi, Vocant autem hos, ii quidem correctores, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisitores, quia scilicet exquirunt reditus communes, ii vero AdminBookmark quod tantum valet quan- tum communium exquisitores vel congregatores.
u Praeter omnes autem hos principatus, supple, adhuc est principatus, qui maxime dominans est omnium. Et illum subdividit sicut habitum est in praecedentibus : quia talis principatus aliquando non multum durat, sed aliquando est diurnus, aliquando mensuratus, aliquando annuus. Et hoc est quod dicit, ibi, Idem enim saepe habet finem. Et alium principatum nominat, ibi, Et Ephoriam, supple, necesse est esse, quae praesidet multitudini, ubi dominans est populus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim omnino esse congregans, populum scilicet, quod dominans politiae, supple, est: et ideo oportet habere ministros per quos congreget et contineat multitudinem. Et illis etiam dat nomina, ibi, Vocantur autem hic quidem praeconsules, propter praeconsiliari : quia scilicet prae aliis consulunt quod expedit civitati et multitudini : ubi autem multitudo est, supple, tota, consilium magis vocatur quam proconsules.
Deinde ponit epilogalem conclusionem istius partis, ibi, Politici quidem igitur principatuum tot quidam , id est, particulares sunt.
x Deinde cum dicit. Alia autem species curae, etc. ponit principatus ad sacra pertinentes. Et est sententia, quod cura illa est circa sacerdotes et curatores sacrorum, ut salventur existentia, et eri- gantur decedentia aedificiorum, et circa alia quae ad Deos sunt ordinata : et haec etiam contingit esse in parvis civitatibus pauca, et in magnis multa, verbi gratia, qui sacra faciunt, qui custodes sunt templorum, qui camerarii sunt sacrarum pecuniarum, quae determinatae sunt ad immolationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed habent honorem, quod pertinent ad communem mensam. Et subdit quod illi consueverunt vocari tripliciter : quidam enim vocant eos principes sacerdotum, quidam vero reges, eo quod etiam apud illos fuit regale sacerdotium, quidam autem vocant eos prytanes, quos nos praecentores vel primitios vel praepositos vocamus. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Alia autem species curae, quae circa Deos, supple, est. Et dividit eam, ibi, Velut sacerdotes, qui scilicet circa laudes deorum occupantur, et curatores eorum quae circa loca sacra, ut scilicet salventur existentia et erigantur decedentia aedificiorum, et aliorum, quaecumque ordinata sunt ad, Deos, ''sicut sunt imagines et arae.
y Et ostendit qualiter haec in parvis civitatibus sunt pauca, et in magnis multa. Et hoc est : Accidit autem curam hanc alicubi quidem esse unam, velut in parvis civitatibus, in quibus necesse est multa committere uni, propter defectum personarum : alicubi autem multas et separatas sanctitatis, supple, curas, in magnis civitatibus, ubi sunt multae personae sacerdotum. Et dat exemplum, ibi, Puta sacrorum factores, et, templorum custodes, et camerarios sacrarum pecuniarum : habitus autem huic, scilicet curae sacrarum pecuniarum, supple, est, qui determinatus ad immolationes communes omnes, supple, est, quascumque non assignat lex sacerdotibus, ad usus
scilicet praebendales distinctos, sed a communi mensa habent honorem, sicut et in primitiva Ecclesia clerici vivebant de communi mensa. Et dat eis nomina, ibi, Vocant autem ii quidem principes hos, scilicet sacerdotum, ii autem reges, propter quod regale fuit sacerdotium, ii autem prytanes, quod nos primicerios, vel praepositos, vel praecentores dicimus.
z His dictis, ponit epilogum, ibi, Necessariae quidem igitur curae sunt , supple, istae de iis, ut est dicere summatim, supple, dictum.
Deinde cum dicit, Circa daemonia et bellica, etc. tangit officia et principatus quae sunt circa fortuita et communia civitatis, et qualiter haec ordinanda sunt in civitate ad decorem et utilitatem civitatis. Et dicit quod circa decem sunt, quae enumerat, scilicet circa fortunas quibus saepe subjacent cives, circa bellica, circa communes reditus, circa ea quae expenduntur, in communi scilicet in conviviis et demonstrationibus, circa forum, circa municipium, circa portus, circa regionem, ad civitatem scilicet pertinentem, circa praetoria, circa scripturas communicationum, circa exsecutiones, circa custodias et ratiocinationes et exquisil sones et correctiones principatuum, et finaliter circa consilians communium. Et haec sunt quae ad commune pertinent civitatis. Et praeter hos omnes sunt principatus proprii eorum qui magis vacant, et magis gaudent in civitatibus. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Circa daemonia, id est, fortuita quibus saepe subjacentes sunt cives, et bellica, quia saepe ex fortuna bella inferuntur civibus, et circa reditus, communes scilicet, et ea quae ex-penduntur, communi scilicet distributione, et circa forum, id est, circa ordinem. fori in emptionibus et venditionibus, et circa municipium in custodiis et in vigilibus, et portus, id est, circa portus, ubi scilicet sunt navigia in civitate : et regionem, supple, circumjacentem, quae pertinet ad civitatem. Adhuc quae circa praetoria, ad quae scilicet revocantur causae per appellationem, et commutationum scripturas , quae scilicet fiunt ut firmentur contractus per manum publicam, et exsecutiones, sententiarum scilicet quae datae sunt a praetoribus, et custodias, carcerum scilicet et portarum, et circa ratiocinationes, communium scilicet redituum, ei exquisitiones, rerum scilicet bene vel male factarum, et correctiones principatuum, utrum scilicet bene vel male gub ornaverint Rempublicam, et finaliter quae circa consilians sunt communium, sicut circa Ephoros et proconsules, supple, qualiter scilicet consuluerunt civitati. Circa omnia haec sunt principatus, de quibus oportet intendere eum qui ordinat Rempublicam. Adhuc praeter omnes hos, proprii, supple, principatus, civitatibus, supple, sunt, quae magis vacant et magis gaudent, ''supple, libertate civitatis.
aa Et determinat in quo, ibi, Adhuc autem solliciti, supple, sunt, de bono ornatu civitatis, qualiter scilicet singulae familiae in ornatu antiquo conserventur et dignitate. Et determinat de quo, ibi, De geneconomica , id est, nobilitate, id est, qualiter quaelibet domus in civitate conservet nobilitatem suam, de custodia legum, ad communem scilicet utilitatem editarum, de lege puerorum , ad quae scilicet artificia et exercitia adhibeantur. Dicit enim Plato quod notanda sunt opera puerorum : statim enim praeten-
dunt in operibus ad quae magis habiles sunt secundam naturam, et si adhibentur ad illa, magis proficiunt. Item de principatu exercitiorum, supple, sicut de agonisticis et militaribus et sagittariis et hujusmodi. Adhuc autem cura, supple, adhibenda est, circa agones gymnasticos (gymnastici agones a Graeco, AdminBookmark enim idem est quod labor , et sunt labores in quibus aliquis laborat aptitudine naturae, sicut melancholici circa insaniam, et cholerici circa phrenesim, et sic de aliis) et dionysiales, id est, dijudicativos, AdminBookmark enim in Graeco interpretatur dijudicans . Et subdit universaliter de omnibus, ibi, Et utique si quas tales alteras accidit fieri theorias, id est, contemplationes vel considerationes : et dicitur a verbo Graeco AdminBookmark quod est video, vides, vel considero, consideras,
bb Horum autem manifeste quidam sunt non demo fici, id est, democratia. principatuum, id est, populares, puta geneconomia , quae est regula generis, ut scilicet unusquisque secundum genus suum vivat, et AdminBookmark id est, pede- strium et humilium personarum ordo et regula. Et dat rationem, ibi, Egenis enim necesse, supple, est, uti mulieribus et
pueris tamquam consequentibus propter inservilitatem, id est, tamquam ancillis et servis propter indigentiam.
cc Omnibus his positis, electiones principium reducit ad tria, ibi, Tribus autem existentibus principatibus secundum quos eligunt quidam principatus principales, supple, in civitatibus, scilicet custodibus legum, qui dicuntur domini politeumatis, praeconsulibus, qui ex no-.mine vocantur ad consilium quando de communibus tractandum est, consilia, quando scilicet tota civitas convocanda est. Et reducit ista ad tres politias, quas Plato posuit, ibi, Qui quidem legum custodes, propter hoc scilicet quod secundum virtutem eliguntur, aristocraticum, supple, est : oligarchicum autem, qui praeconsules, eo scilicet quod secundum dignitatem eliguuntur : consilium vero, quia de communi populo fit, demoticum, id est, democraticum.
Postea subjungit epilogum de omnibus dictis in isto capitulo, ibi, De principatibus quidem igitur in typo, id est, per signa, fere dictum, est de omnibus. Et dicit fere, quia de particularibus nemo potest sufficienter dicere. Et in hoc terminatur sententia sexti libri.