COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De veris civitatis partibus, et de iis quae necessaria sunt civitati.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hae sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non erit utique, palam quod neque civitatis partes ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, neque alterius communionis ullius, ex qua unum aliquid genere.
b Unum enim aliquid et commune oportet esse, et hoc communicantibus, sive aequale, sive inaequale transumunt, veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, sive aliquid aliud talium est. Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, hoc autem cujus gratia, nihil in iis commune, sed aut huic quidem face-
LE0NARDI ARET1NI TRANSLATIO.
Cum vero ut aliorum secundum naturam consistentium, non hae sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non esse potest, palam quod nec civitatis ponendum est esse partes, quaecumque civitatibus existere necessario oportet, nec alterius cujusquam communionis, ex qua fit unum aliquod genus.
Unum enim quid et commune esse debet communicanlibus, sive aequale, sive inaequale suscipiant, ceu si alimentum id sit, sive agri quantitas, sive aliud tale. Sed quando hoc gratia hujus, hoc autem non gratia, nihil in his commune, sed aut huic quidem facere, huic autem accipere. Dico autem, veluti organo omni ad id re, huic autem accipere. Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, et condentibus : domus enim ad aedificatorem nihil est quod sit commune, sed est domus gratia aedificatorum ars. Propter quod, opus est possessione civitatibus. Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata sunt partes possessionis. Civitas autem communitas quaedam est similium, gratia autem vitae contingentis optimae.
c Quoniam autem est felicitas quod optimum, haec autem virtutis operatio, et usus quidam perfectus, accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, hos autem modicum aut nihil, palam quod haec causa, quare fiant civitatis species et differentiae, et politiae plures. Alio enim modo et per alia singuli haec venantes, et vitas alteras faciunt, et politias.
d Considerandum autem et quot sint haec, sine quibus civitas non erit utique.
Etenim quae dicimus esse partes civitatis, in iis utique erunt, propterea quod necessarium existere.
e Sumendum igitur operum numerum. Ex iis enim erit palam. Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes : multis enim organis indiget id quod est vivere. Tertio autem arma : communitates enim necessarium et in ipsis habere arma ad principatum, et inobedientium gratia, et ad conantes injusta inferre extrinsecus. Adhuc pecuniarum aliquam abundantiam, quatenus habeant et ad opportunitates quae secundum seipsos, et ad bellicas. Quinto autem et praecipue ea, quae circa divinorum curam, quam vocant sacerdotium. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, judicium de conferentibus et justis ad invicem.
f Opera quidem igitur haec sunt, qui-
opus quod sit, et opificibus : domui enim ad aedificatorem nihil est quod fiat commune, sed est domus gratia aedificatorum ars. Quapropter possessione quidem indiget civitas, nulla tamen pars civitatis est possessio. Multavero animata sunt possessionis partes. Civitas autem communio quaedam est similium, gratia vitae, ut maxime fieri potest, optimae.
Cum. vero sit felicitas optimum, ipsa tamen virtutis operatio, et usus quidam perfectus, contingat autem ita, ut aliqui illius recipiant participationem, alii parum aut nihil, manifestum est quod haec est causa, quare civitatis species et differentiae existunt, pluresque Rerumpublicarum formae. Per alium enim modum et aliis viis singuli hoc appetentes, et alios vivendi modos fecerunt, et alias Reipublicae disciplinas.
Considerandum autem est quot sint illa, sine quibus civitas esse non potest. Nam quas dicimus esse civitatis partes, eas necessarium est in istis subesse.
Capiendus est igitur operum numerus. Ex his enim illud apparebit. Primum igitur debent existere alimenta. Deinde artes : multis enim instrumentis indiget vita. Tertium, arma : nam qui simul in communione vivunt, necessarium est ipsis habere arma, quibus et magistratibus parere inobedientes compellantur, et quibus vis propulsetur externa. Praeterea pecuniarum habendarum facultas quaedam, quo illas habere possint et ad proprias indigentias, et ad bellum. Quintum ac primum, circa rem divinam cultus, quod vocant sacrificium. Sextum, quod est omnium summe necessarium, judicium pro utilitate et justitia contrahentium.
Haec sunt igitur opera quibus indiget bus indiget omnis civitas, ut est dicere. Civitas enim multitudo est non quaecumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus. Si autem aliquid horum contingat deficere, impossibile simpliciter per se sufficientem communionem hanc esse.
g Necesse igitur secundum operationes has consistere civitatem. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem, qui praeparent alimenta, et artifices, et quod pugnax, et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.