COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto capitulo determinat Aristoteles quae partes in civitate sunt necessariae, si feliciter debeat vivere civitas. Et habet duas partes, in quarum prima determinat hoc et probat per similitudinem omnium natura constantium. In secunda ostendit per communicationes quas necesse est esse in civitatibus, ibi (litt. c), Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc.
Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod dictum est, scilicet quod sicut omnium natura constantium sunt partes quaedam determinatae, sine quibus non est totum, ita et in politia. Secundo ostendit quod non omnia quae sunt necessaria in civitate, sunt partes civitatis, ibi (litt. b, circa initium), Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, etc.
a Sententia primae et secundae partis, quod sicut omnium natura constantium partes organicae sunt, per quas impletur opus ejus proprium, et sine quibus perfici non potest, eo quod totius operatio est in communicatione partium propriarum : ita etiam in civitate sunt partes quaedam, si-
civitas omnis. Est enim civitas multitudo non quaecumque, sed illa, quae ad vitam per se sufficiens sit, ut diximus. Si vero aliquid horum deficiat, impossibile est simpliciter per se esse sufficientem hujusmodi societatem.
Necessarium est ergo his operibus civitatem constare. Esse igitur oportet multitudinem agricolarum, qui victum conferant, et artifices, et pugnatores, et locupletes, et sacerdotes, et judices necessariorum atque utilium.
ne quibus non perficitur communicatio ad per se sufficientiam, sive communicet civitas secundum aequale, sicut in democratiis, et commutationibus quae fiunt secundum aequale medietatis arithmeticae, sive secundum inaequale, sicut in oligarchiis, et in distribuendis quae fiunt secundum aequale geometricum, quod secundum rem inaequale est. Et dat exemplum in iis in quibus communicant, sive sit regionis multitudo, sive distributio in possessionibus, sive sit aliud aliquid talium : et hoc dicit quod oportet esse in omnibus, in quibus hoc fit gratia hujus, hoc autem alterius : quia in illis oportet esse multas partes, in quibus est aliquid commune continens omnes partes illas. Et hujus exemplum ponit in domo. Domus enim si referatur ad aedificatorem, plura non habet, nec commune ad plura, sed est aedificatoris gratia ars et opus aedificantis simpliciter : si autem referatur ad oeconomicam communicationem, de necessitate plura continet, sine quibus non perficitur communicatio domus, sicut dixit in primo, sicut despotica potentia qua dominus principatur servo, et nuptialis potentia qua vir principatur ad uxorem, et paterna qua pater principatur ad filios, etchrismatistica sive pecuniativa, ita etiam est in civitate, ut dicit. Civitas enim indiget possessione sicut domus indiget pecunia, cum tamen possessio nulla pars civitatis sit, sicut nec pecunia domus, et sicut dictum est in praehabitis primi libri, multa animata partes sunt possessionis, sicut asinus et bos. Civitas enim communitas est quaedam similium, gratia vitae optimae communicans. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur. Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hae sunt partes totius consistentiae, id est, ex quibus constat totum, sine quibus totum non erit utique, palam, supple, est, quod neque civitatis partes, essentiales scilicet, ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, quia scilicet possessio necessaria est civitati, et tamen nulla pars civitatis est: civitatis enim pars est, quae in actu civilitatis communicat, sicut civis, neque alterius communicationis nullius (altera negatio superfluit more Graecorum) eae qua, scilicet communione, unum aliquid genere, supple, fit.
b Et dat rationem, ibi, Unum enim aliquid et commune oportet esse, scilicet civitatem, et hoc communicantibus, sive aequale, supple, communicent, sicut in democratiis et in communicationibus secundum arithmeticam proportionem, sive inaequale, supple, communicent, sicut in oligarchiis, et in distribuendis, transurnant, vel transmutent, in quibus transmutatio fit et distributio secundum aequale geometricum. Et dat exemplum : Veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, quod scilicet civibus distribuitur, sive aliud aliquid talium est, in quo scilicet cives communicant.
Et subdit in quibus hoc non est, ibi, Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, scilicet sicut causae efficientis, hoc autem cujus gratia, alterius scilicet ab alio effectu, nihil in his commune, supple, est sicut totum commune est ad partes,
sed aut huic quidem est facere, sicut causae efficienti, huic autem accipere, supple, ab efficiente. Et exponit se, subdens : Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, id est, sicut se habet organum sive instrumentum ad id opus quod fit per instrumentum : ibi enim organum accipit motum ab efficiente, quia non movetur a se, et ideo nulla pars est operis. Et adaptat, ibi, Et candentibus, id est, domum aedificantibus : domus enim, supple, nulla pars est, ad aedificatorem, et nihil est quod sit commune, ad ipsum scilicet, sed est domus gratia aedificatarum ars, id est, artificiatum, et sic, supple, non est communicatio oeconomicae communicantium. Et adaptat hoc ad civitatem, ibi, Propter quod opus est possessione civitatibus, sicut instrumento scilicet: quia sicut dicit in primo Ethicorum, " divitiae organice deserviunt ad felicitatem. " Et hoc est quod hic addit: Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata, paries sunt possessionis, sicut bos et asinus. Et dat rationem, ibi, Civitas enim communitas quaedam est similium, gratia autem vitae contingentis optimae, secundum felicitatem scilicet: et ideo supra in libro quarto de cive dixit, quod " civis qui vere pars civitatis est, est ille qui potest ex libertate et dignitate participare principatu consiliativo et judicativo secundum AdminBookmark " c Deinde cum dicit, Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc. ostendit quod necessariae sunt partes in civitate, per communicationes quas necesse est ibidem esse, Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod cum multa genera communicantium sint in civitate, quod non aequaliter participant felicitate, sed secundum plus et minus : et ideo faciunt diversas specie communicationes in civitate.
Secundo reducit omnes istas diversita-
tes in sex, ibi (litt e), Sumendum igitur operum numerum, etc. Et enumerat illas. Prima est eorum qui sollicitantur de alimento civitatis, sicut agricolae. Secunda est multitudo et diversitas artificii, eo quod multis indiget ut organis humana vita, si feliciter debeat vivere. Tertia est arma ferentium : his enim indiget civitas, et ut intra se possit principari rebellibus, et extra se possit repellere hostes insurgentes. Quarta est divitiarum et pecuniae acquisitiva: quia his indiget civitas et ad opportunitates proprias, et aliquando ad bellicas, quando scilicet stipendia sunt danda militibus. Quinta est eorum qui occupantur circa curam divinorum, sicut Sacerdotes : quia sine cultu divinorum non potest esse felix vita. Sexta et quae necessariissima est inter omnes, communicatio judicum, qui judicant de conferentibus et justis in casibus qui tota die emergunt inter cives. Et addit, quod haec sunt opera civitatis : et si aliquod deficiat, non est perfecta civitas. In fine per modum epilogi repetit omnia quae dicta sunt in hoc capitulo. Haec est sententia.
Littera sic ordinanda est : Quoniam autem est felicitas quod optimum, bonum scilicet, haec autem, scilicet felicitas, est virtutis operatio, et usus quidam perfectus : et hoc ideo dicit, quia in habitu non est perfectio, cum, sicut dicit in libro de Anima, " habitus sit perfectio sicut somnus, actus autem sicut vigilia, felicitas vero est summa perfectio, et ideo est operatio : " ut dicit in primo Ethicorum, quod " felicitas est operatio secundum propriam et connaturalem virtutem hominis, perfecta et non impedita : " et ideo, ut ibi dicit, " necesse est ut habeat organice subservientia, et omnia eam condecorantia, ut in nullo impediatur. " Et hoc est quod hic subdit: Accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, scilicet felicitate, hos autem modicum, alios sci- licet, aut nihil, propter defectum ad virtutis operationem.
Et concludit ex his, ibi, Palam quod haec causa, supple, est, quare fiant civitatis species et differentiae, et politiae plures : quia secundum species communicandum differunt species politiarum, sicut in ante habitis saepissime determinatum est. Et in communi ponit rationem unam ad omnia, ibi, Alio enim modo et per alia singuli haec venantes, vitas alteras faciunt, et politias, supple, alteras, quibus scilicet quilibet quaerit ad votum vivere.
d Et ex hoc subdit, quod si considerentur ista, sciuntur partes civitatis. Et hoc est: Considerandum autem et quot sint haec, sine quibus civitas non erit utique. Et dat rationem, ibi, Etenim quae dicimus esse partes civitatis, supple, essentiales, in his utique erunt ,propterea quod necessarium existere illas scilicet partes in civitate.
e Secundo, ibi, Sumendum igitur, etc. reducit omnes istas diversitates in sex, et dicit: Sumendum igitur operum numerum, ut scilicet ex numero operum sumantur partes civitatis. Et hoc est: Ex his enim erit palam, scilicet de numero partium. Et enumerat per ordinem, ibi, Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes multas. Et dat rationem, ibi, Multis enim organis indiget id quod est vivere, feliciter scilicet. Tertio autem arma. Et dat rationem, ibi, Communicantes enim, communi scilicet communicatione, necessarium, supple, est, et in ipsis, id est, inter ipsos, habere arma ad principatum, supple, confortandum, et inobedientium gratia, id est, ut possint regere inobedientes ad legum obedientiam. Et subdit aliam utilitatem : Et ad conantes id est contra conantes, injusta
inferre extrinsecus, ut scilicet tales repelli possint. Quarto, supple, adhuc pecuniarum aliquam abundantiam. Et subdit causam : Quatenus habeant et ad opportunitates, quae secundum seipsos, supple, sunt, id est, privatas, et ad bellicas, quando scilicet stipendiandi sunt milites in bello publico. Quinto autem ei praecipue ea quae circa divinorum curam. Cives enim praecipue in cultu Dei curam decet habere : quam, curam scilicet, vocant sacerdotium, quod illo tempore fuit in multitudine deorum : eo quod nondum erat propalatus cultus unius Dei, qui per Moysen in figuris, tandem vero per Jesum Christum in veritate propalatus est. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, ad civilem scilicet communicationem, judicium de conferentibus et justis ad invicem, in casibus qui scilicet tota die emergunt inter cives.
f Omnibus his positis, universaliter sub- jungit, ibi, Opera quidem igitur haec sunt, quibus indiget omnis civitas, ut est dicere, in communi scilicet. Et ponit rationem, ibi, Civitas enim, multitudo est non quaecumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus, quod scilicet ad vitam felicem nihil deficiat. Et hoc est quod subdit: Si autem aliquid horum contingat deficere, impossibile, supple, est, simpliciter per se sufficientem communionem hanc esse: quia non est sufficiens per se, quod in aliquo deficit necessariorum.
g Postea infert de omnibus quasi per modum epilogi concludendo, ibi, Necesse igitur secundum operationes has, quae, supple, dictae sunt immediate consistere civitatem, si scilicet debeat feliciter vivere. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem qui praeparent alimentum, et artifices, et quod pugnax, et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.