COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De partitione regionis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a De distributione autem, et de agricolis, quos et quales esse oportet, dicendum primo. Quoniam neque communem dicimus oportere esse possessionem, sicut quidam dixerunt, sed usui amicabiliter factam communem, neque egere alimento.
b De conviviis autem simul videtur optimum esse omnibus civitatibus bene institutis existere. Propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicemus. Oportet autem iis communicare omnes cives, non facile autem egenos a propriis afferre quod statutum, et gubernare aliam domum.
c Adhuc autem quae ad Deos expensae, sunt communes toti civitati.
d Necessarium igitur in duas partes divisam esse regionem, et hanc quidem esse communem, hanc autem propriam : et harum utramque divisam esse dupli-
LEONARDI ARETILNI TRANSLATIO.
De distributione vero ipsius regionis, et qui et quales debent esse cultores, dicendum est. Quandoquidem neque communes omnium censemus esse debere possessiones, ut quidam tradidere, sed usu amicabili communes fieri, neque deesse ulli civium alimenta.
De commessationibus videtur quoque omnibus utile esse, ut adsint bene institutis civitatibus. Quam vero ob causam nobis quoque idem videatur, postea dicemus. Oportet autem cives universos. ad earum communionem admitti, at non iacite est, ut qui pauperes sint, contribuere statutam pensionem ex proprio possint, et caeteram domum gubernare.
Praeterea in sacrificiis cultuque deorum sumptus communes esse debent totius civitatis.
Est igitur necessarium in duas partes regionem dividere, et aliam esse publicam, aliam privatorum. Utraque illarum partium rursus dividenda est ; illius namque citer omnibus, communis quidem altera pars ad oblationes ad Deos, altera autem ad expensas conviviorum : ejus autem quae singularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem ad civitatem.
e Ut duabus sortibus unicuique distributis, utrisque locis omnes participant : quod enim aequale sic habet, et quod justum, et ad municipales vicinos adversarios magis consentaneum : ubi enim non hunc habet modum, ii quidem parvipendent inimicitiam ad vicinos, ii autem nimis curant, et praeter id quod bonum.
f Propter quod quibusdam lex est, vicinantes conterminos, non participare honore eorum quae ad ipsos praeliorum, tamquam propter proprium non utique potentes consiliari bene. Regionem quidem igitur necesse est dividi hoc modo, propter praedictas causas.
g Terram autem culturos maxime quidem, si oportet ad votum, servos esse, neque omnibus ejusdem tribus, neque animosis : sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi. Secundo autem barbaros vernaculos consimiles dictis secundum naturam, horum autem proprios quidem in propriis esse possidentium substantias, eos autem qui in communi terra, communes. Quo autem modo oportet uti servis, et quia melius omnibus servis praemium proponi libertatem, posterius dicemus.
partis quam publicam esse debere diximus, una pars deorum cultui deputanda est, altera vero ad comessationum impensam. Rursus vero privati agri pars una ad proprias necessitates est deputanda, altera vero ad civitatem.
Ut duabus sortibus utrimque distributis, amborum locorum omnes participes sint: aequum enim et justum ita se habet, et ad finitima bella concordantius : ubi enim hic modus non servatur, alii faciliter prosiliunt ad finitimorum inimicitias, alii nimium illas refugiunt, et contra dignitatem.
Quamobrem apud quosdam lex est, ut qui agros habent vicinos, hi non admittantur ad consilium belli adversus illos suscipiendi, quasi ob privatam sui causam recte consilium dare non valentes. Agrorum igitur per hunc modum facienda partitio est, ob causas ante dictas.
Cultores autem ipsi maxime quidem, si secundum votum optandum est, servi esse debent, neque omnes unius generis, neque animo elati, ita et ad faciendum opus utiles forent, et nihil novi ab eis metueretur. Secundo autem loco barbari ministri, natura similes his quos supra diximus, horum autem in privatis quidem agris, et ipsi privatorum dominorum sint, in publicis vero publici. Quemadmodum autem servis utendum sit, et quare melius est omnibus servis praemium libertatis esse propositum, postea dicemus.