COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De beatitudine, quibusque mediis ad eam perveniri soleat : tum quo pacto advirtutem perveniatur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a De ipsa autem politia ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quae debet esse beata et politizare bene, dicendum. Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem actionum poni recte, unum autem invenire actiones ferentes ad finem,
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
De Republica autem ipsa ex quibus et ex qualibus constare debet civitas quae beata sit futura, et recte gubernari, dicendum est. Duo sunt in quibus omnis commendatio bene agendi consistit : unum, ut propositum ac finis agendi recte subjaceat : aliud, ut eas quae ad illum finem ferant actiones inveniamus. Fieri enim pot-
Contingit enim haec et dissonare ab invicem et consonare. Aliquando enim intentio quidem latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant : aliquando autem omnia quidem quae ad finem adipiscuntur, sed finem posuerunt pravum : aliquando autem in utroque peccant, velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, neque ad suppositum ipsis terminum adipiscuntur factiva. Oportet autem in artibus et scientiis haec ambo obtineri, finem, et eas quae in finem actiones.
b Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum : sed haec adipiscendi, iis quidem potestas, iis autem non, propter quamdam fortunam, aut naturam. Indiget enim et successu aliquo vivere bene, hujus autem minori quidem qui melius dispositi, ampliori autem qui deterius. Hi autem mox non recte quaerunt felicitatem, potestate existente.
c Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, haec autem secundum quam optime politizabit civitas, optime autem utique politizabit, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere.
d Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si quae positionum illarum utilitas est, operationem esse et usum virtutis perfectum, et hanc non ex suppositione, sed simpliciter.
e Dico autem ex suppositione, quae necessaria : simpliciter autem quod bene puta quae quidem circa justas actiones sententiae, supplicia, punitiones a virtute quidem sunt, necessaria autem, et quod bene a necesario habent. Eligibilius quidem enim nullo talium indigere, neque virum, neque civitatem. Quae autem ad honores et abundantias, simpliciter sunt est, ut et concordent haec inter se, et discordent. Nam quandoque illud ad quod intenditur, recte jacet : sed in actionibus per quas illo potiri credimus, aberratur : quandoque autem omnia ad finem diriguntur, sed finis ipse est prave positus : quandoque etiam in utroque est error, veluti circa medicinam : neque enim quale aliquid esse oportet sanum corpus, recte judicat interdum, neque ad subjectum sibi finem opera diriguntur. Oportet autem in artibus et scientiis haec utraque obtineri, finem, et eas quae sunt ad finem actiones.
Quod igitur bene vivere ac felices esse omnes cupiunt, manifestum est : sed aliis potestas est adipiscendi, aliis non, propter fortunam aliquam, vel naturam. Opus est enim adjumentis quibusdam ad bene vivendum, minoribus quidem illis qui melius dispositi sunt, majoribus autem qui pejus. Alii vero statim non recte quaerunt felicitatem, cum possint.
Cum autem propositum nostrum sit optimam Rempublicam videre, ea vero est, per quam civitas optime gubernetur : optime autem gubernatur si felicitatem maxime recipiat, manifestum est quod quid sit felicitas, latere non debet.
Diximus autem in Ethicis, si modo illorum librorum utilitas ulla est, operationem esse, et usum virtutis perfectum, et hunc non ex suppositione, sed simpliciter.
Dico autem ex suppositione, quae necessaria sunt : simpliciter autem quod in seipso commendationem habet, veluti circa res justas judicare, punire, supplicio afficere, a virtute quidem est, sed ex necessitate, commendationemque habet ex compulsione. Eligibilius namque foret nullo tali indigere, neque hominem, neque civitatem. At enim ad honores et
optimae actiones. Alterum quidem enim mali cujusdam electio est : tales autem actiones e contrario, praeparationes enim bonorum sunt et generationes.
f Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et aegritudine et aliis pravis fortuniis bene, sed quod beatum, in contrariis est. Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, quod talis est qui studiosus, cui propter virtutem bona sunt, quae simpliciter bona.
g Palam autem et quod necessarium usus hos studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra, magis quam. ars.
h Necessarium igitur ex dictis hoc quidem existere, hoc autem praeparare legislatorem. Quare ad votum optamus civitatis consistentiam, quorum fortuna domina : dominam enim existere ponimus. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc fortunae opus est, sed scientiae et electionis.
i At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, qualiter vir sit studiosus. Etenim si omnes contingit studiosos esse, non secundum unumquemque autem civium, sic eligibilius : assequitur enim ei quod secundum unumquemque, et id quod omnes.
k At vero boni et studiosi fiunt per tria. Tria autem haec sunt, natura, consuetudo et ratio.
I Etenim nasci oportet primum, puta hominem, sed non aliorum aliquod animalium, sic et qualem quemdam secundum corpus et secundum animam.
opes simpliciter sunt optimae actiones. Nam alterum quidem illud mali alicujus electio est : hae autem contra, effectiones enim bonorum sunt et generationes.
Studiosus enim vir, et paupertate et morbo, et aliis fortunae adversitatibus laudabiliter utitur : verumtamen felicitas in contrariis existit. Nam et hoc determinatum fuit in Ethicorum libris, quod talis est studiosus, cui per virtutem bona sunt simpliciter bona.
Patet autem quod et usus istos necessarium est studiosos, et bonos esse simpliciter. Quapropter existimant omnes externa bona causam esse felicitatis : ceu si quis bene pulsandi causam putat esse lyram, magis quam artem.
Necessarium est ergo ex his quae dicta sunt, alia subesse, alia parare legis positorem. Ex quo secundum votum optamus constitutionem civitatis in his quorum domina est fortuna : dominam enim illam posuimus. Sed studiosam esse civitatem non est fortunae opus, sed scientiae ac electionis.
Atqui studiosam esse civitatem, est cives illos qui in Republica versantur, esse studiosos : nobis autem omnes cives participes sunt Reipublicae. Hoc igitur considerandum est, quomodo vir fiat studiosus. Nam si recipiatur omnes esse studiosos, non autem singulos civium, sic foret optabilius. Sequitur enim ad singulos esse, et omnes esse.
Atqui boni quidem et studiosi fiunt propter tria. Sunt autem haec tria, natura, mos, et ratio.
Etenim nasci oportet primum, ceu hominem, et non aliud animal, et sic qualem aliquem secundum corpus et animam.
m Quaedam autem nulla utilitas nasci : consuetudines enim transmutari faciunt : quaedam enim sunt per naturam ad utrumque se habentia, per consuetudines autem ad deterius et ad melius.
n Alia quidem igitur animalium maxime quidem natura vivunt, parva autem quaedam et consuetudinibus : homo autem et ratione, solus enim habet rationem. Quare oportet haec consonare invicem. Multa enim praeter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadeantur aliter habere melius.
o Quod quidem itaque natura quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, determinavimus prius. Reliquum jam opus disciplinae : haec quidem enim assuefacto addiscunt, haec autem audientes.