COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Finitis omnibus quae prooemialiter dicenda erant, et iis quae de suppositionibus ex parte civitatis in qua beata vita duci potest, hic determinat in quibus essentialiter consistat felicitas. Et est istud quasi fructus totius operis. Dividitur autem in duas partes, in quarum prima determinat quae faciunt felicitatem et felicem. In secunda autem determinat qualiter et per quae illa habeantur, ibi (cap. 14, a), Qualiter autem et per quae erit hoc, etc.
Prima pars dividitur in tres partes, in quarum prima determinat quid facit felicitatem essentialiter, et quid felicem. In secunda determinat de principantibus et subjectis, secundum quod se habent ad felicitatem, ibi (cap. 12, a), Quoniam
Quaedam etiam nasci nulla utilitas est: mores enim mutari faciunt : nam aliqua per naturam ad utrumque apta, per mores ad pejus, vel ad melius convertuntur.
Caetera igitur animalia maxime vivunt secundum naturam, parum vero aliquid et secundum mores : homo autem et secundum rationem, solus enim rationem habet. Itaque oportet haec simul concordare. Multa enim praeter mores, et praeter naturam agunt homines, propter rationem, si persuadeantur melius esse aliter agere.
Natura igitur quales esse oportet eos, qui legum positori sint parituri, determinatum est prius. Reliquum opus est jam disciplinae : quaedam enim assuescendo discuntur, quaedam audiendo.
autem omnis politica communitas, etc. In tertia determinat utrum eumdem oporteat prius esse subditum, et postea principantem, vel non, ibi (cap. 13, a), Quoniam autem civis et principantis, etc.
Istud capitulum vero dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae essentialiter faciunt felicitatem. In secunda quae faciunt felicem, ibi (litt. k), At vero boni et studiosi, etc.
In prima dicuntur septem, in quibus tota sententia consistit. Primum est, quod probat quod in duobus consistit felicitas, in intentione scilicet recta, et in actione bona.
Secundum est, quod hoc ostendit per hoc quod omnes appetunt felicitatem sive beatitudinem.
Tertium est, quia multi ponunt felicitatem in iis in quibus non est, ubi dicit quod oportet non latere quae sit vera felicitas, et quae sit felicitas ex suppositione.
Quartum est, quod dicit quod oportet hoc determinari ex eis quae dicta sunt in Ethicis.
Quintum est, quod dicit quod in vera felicitate nullo talium oportet indigere, quae sunt ad honores et abundantias, licet in talibus non sit vera felicitas.
Sextum, quod felix etiam iis quae mala sunt, bene utitur, sicut paupertate, infirmitate, et aliis malis fortunis.
Septimum est, quod oportet legislatorem praeparare etiam bona fortunae : quia organice deserviunt ad felicitatem, et sine eis non potest homo ad votum vivere, et quod omnes cives tali politia participent : quia sic unusquique in civitate felix erit, et omnes simul felices.
a Sententia primae partis haec est, quod duo sunt in quibus consistit felicitas et bona vita. Unum est intentio, secundum quod intentio est ratio optimum finem praestituens. Secundum est actio directe finem contingens. Et hoc probat, quia multi sunt qui intentionem bonam habent : sed quia deficiunt in actione quae directe finem intentionis contingat, frequenter peccant. Econtra multi sunt qui actiones habent bonas : sed quia habent pravas intentiones, peccant et infelices sunt. Exemplum primi potest esse in eo qui furatur diviti, ut det pauperibus. Exemplum secundi, sicut dicit Commentator super Ethica, in ea quae admittit adulterum proditorem civitatis, ut in sinu ejus interficiatur. Ipse tamen in littera probat hoc per eos qui operantur in arte medicativa, qui aliquando deficiunt, eo quod non praejudicant quale corpus ad qualem sanitatem potest perduci. Aliquando etiam deficiunt : quia propria factiva talis sanitatis non adipiscuntur in opere, cum in talibus artibus utrumque sit necessarium obtineri, scilicet et finem et actiones quae sunt ad finem. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De ipsa autem politia, id est, ordine civilitatis, ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quae, scilicet civitas, debet esse beata, id est, ad votum bene vivere : (dicit enim Tullius quod " beatus est cui optata succedunt "), et politizare bene, supple, debet, dicendum, supple, est nunc deinceps.
Et determinat quae sunt illa. Et est primum, ibi, Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, supple, de iis dicendum est. Et ponit illa subdens : Horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem et actionem boni recte, id est, quod finem obtineri actionibus praestituat per rationem : unum autem, id est, alterum, invenire actiones ferentes ad finem, id est, quae talem finem contingant et inducant, ita quod agentem ferant in ipsum. Et dat rationem quare haec duo sunt necessaria, ibi, Contingit enim haec et dissonare ab invicem et consonare. Et ostendit quomodo, ibi, Aliquando enim intentio latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant. Et hujus causam dicit Augustinus, quod " quaedam sunt quae non possunt fine fieri bona, ut furta, adulteria, et hujusmodi criminalia. " Aliquando autem omnia quidem quae ad finem adipiscuntur, in bonis scilicet actionibus, sed finem posuerunt pravum : et hoc maxime convenit hypocritis et simulatoribus, qui multa bona faciunt, sed finem ponunt pravum, vel lucrum, vel laudem. Aliquando autem in utroque peccant : quia et actiones malas habent, et finem pravum ponunt. Et dat exemplum, ibi, Velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, supple, et sic peccant in fine : quia non judicant ad qualem sanitatem hoc secundum id corpus potest adduci, neque ad suppositum ipsis erminum, id est, finem, adipiscunturfactiva, id est, actiones proprias. Et ostendit peccatum esse in hoc, ibi, Oportet autem in artibus et scientiis, praecipue practicis, haec ambo obtineri, finem scilicet, et eas quae in finem actiones.
b Secundum ponit, ibi, Quod quidemigitur bene vivere, etc. ostendit per hoc quod omnes beate volunt vivere, licet non aequaliter dispositi sint ad beatitudinem : eo quod si aliquis vult beate vivere, volunt quod indigeat successu quodam secundum naturam et fortunam, et illo successu minus indiget qui melius dispositus est, et magis qui minus bene : quod quidem mox peccat circa hoc : quia, sicut dicunt Augustinus et Tullius, quaerunt beatitudinem in iis in quibus non est. Et vult quod concludatur ex hoc, quod oportet intendero circa finem et actiones in quibus est beatitudo. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum, supple, est. Et hujus ratio est : Quia quod hic dicitur bene vivere et beate vivere, dicitur ad votum vivere, et hoc appetunt omnes : sed haec adipiscendi, scilicet bene vivere, his quidem potestas, supple, est, his autem non, propter quamdam naturam, aut fortunam, quae scilicet ad hoc exigitur : bona autem fortunae organice deserviunt ad bene vivere, natura vero disponitur ad bona. Et hoc est quod subdit : Indiget enim, et, id est, etiam successu, supple, in bonis fortunae et naturae, aliquo vivere bene. Et ponit differentiam in tali successu, ibi, Hujus autem, successu scilicet, minori quidem, supple, indigent, qui melius dispositi, supple, sunt, ampliori autem, supple, successu indigent, qui deterius, supple, sunt dispositi. Et hoc est quod dicitur Sapient. (xli, 10 et 11) :
" Erat enim semen maledictum ab initio, et naturalis malitia eorum immutari non poterat . " Hi autem mox non recte quaerunt felicitatem, potestate existente, supple, per naturam : quia vel quaerunt eam in voluptate, vel in potestate, vel in gloria dignitatis, et non in bene vivere secundum virtutem.
c Tertium ponit, ibi, Quoniam autem propositum est, etc. Cujus sententia haec est, quod propositum est videre hic optimam politiam, secundum quam optimo politizabit civitas : optime autem politizabit secundum felicitari : et ideo non oportet latere quid sit felicitas. Haec est sententia.
Littera sic legitur : Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, id est, per rationem determinare, haec autem est secundum quam optime politizabit civitas. Et illam determinat, ibi, Optime autem utique politizabit civitas, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, supple, maxime politizare.
Ex his concludit, ibi, Palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere. Et ratio est, quia ignorata illa, cum sit finis omnium actionum civilium, ignoraretur finis, et nihil recte ageretur.
d Quartum ponit, ibi, Dicimus autem et determinavimus, etc. Et dicit quod in Ethicis determinatum est, quia felicitas est usus virtutis perfectus, et operatio non ex suppositione, sed simpliciter. Et hoc est : Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si rationum illarum utilitas est. Hoc ideo dicit, quia ethicae rationes magis universales sunt, politicae autem magis particulares. In praehabitis vero determinavit quod universales rationes in politicis parum utiles sunt, Et quid dixe-
rit in Ethicis, declarat subdens, Operationem esse et usum esse virtutis perfectum, supple, felicitatem : hoc enim determinatum est in primo Ethicorum, de felicitate civili scilicet. Et determinat quis usus sit perfectus, ibi, Et hanc non ex suppositione sed simpliciter. Ex suppositione vocat, quando aliquis ex suppositione sua dicit esse felicitatem in quibus non est, sicut in voluptate, et potestate, et gloria dignitatum : simpliciter autem, quando ponit in iis in quibus essentialiter est, sicut in virtute, sicut dixit Socrates et sui, quod virtus esset summum bonum in vita.
e Quintum ponit, ibi, Dico autem ex suppositione quae necessaria, etc. ubi nihil determinat nisi quae sunt ex suppositione felicitatis quae est essentialiter et universaliter. Et dicit quod simpliciter sunt ea quae simpliciter bene sunt, sicut justae actiones : ex suppositione autem, quae necessaria sunt ad vitam, sicut bona fortunae, sine quibus vita non potest esse humana. Et dat exemplum in civilibus. Sicut sententiae rectae et punitiones, quae sunt a virtute justitiae. Aliae sunt ad honores et abundantias, de quibus sunt optimae electiones, quia sunt bona non simpliciter : aliae autem non, scilicet sententiae et punitiones, quia mala sunt : et eligibilius quidem esset nullo talium indigere neque Aurum neque civitatem si esse posset, sed esse non potest, propter malos. Electiones autem eorum quae sunt ad honorem et abundantiam e contrario se habent his : quia illae licet non sint honorum simpliciter electiones, tamen sunt bona eorum quae sunt ad generationem et praeparationem bonorum simpliciter. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Dico autem ex suppositione, supple, esse felicitatis, quae necessaria, supple, sunt ad vitam, quae sicut dicit in primo Ethicorum, organice sunt deservientia : simpliciter autem, supple, est de felicitate, quod bene, id est, quod fit secundum virtutem, puta quae quidem circa justas actiones : justitia enim communis est et civilis virtus. Et dat exemplum, ibi, Sententiae, supplicia punitiones e virtute quidem sunt, sententiae scilicet ad consequendum justum, supplicia ad compescendum malos, punitiones ad retribuendum mala pro meritis : et necessaria autem, supple, sunt haec, et quod bene, a necessario, id est, quod haec sunt secundum virtutem, habent a necessario : quia necessaria sunt, eo quod sine his quiete non vivit civitas.
Et hoc est quod subdit : Eligibilius quidem enim radio talium indigere, neque virum, neque civitatem : quia sic nullus esset malus : tamen tali suppositione, supple, posita, quod mali sunt ista sunt bona : quae autem ad honores et abundantias simpliciter, sunt optimae actiones, quia honor et abundantia bona sunt simpliciter, licet ad aliud, alterum quidem, punitionis scilicet supplicii, mali cujusdam electio est, poenae scilicet : tales autem actiones, honoris scilicet et abundantiae sunt. Et dicit rationem, ibi, Praeparationes enim bonorum sunt et generationes. Et haec bona sunt licet ad aliud.
f Sextum ponit, ibi, Utetur autem utique studiosus vir, etc. Et dicit, quod vere bonus vir secundum virtutem utetur bene etiam pravis fortunae, ut paupertate, aegritudine, et aliis : sed quod vere beatum est, in contrariis est, id est, in veris bonis honestis, quae non subjacent fortunae: hoc enim determinatum est in Ethicis secundum morales sermones, quod " vere studiosus est, cui bona sunt, quae sunt secundum virtutem, et quae simpliciter bona sunt. " Et ex hoc palam est, quod necessarium est, quod usus etiam bonorum fortunae quae necessaria sunt ad vi-
tam, oportet studiosos et bonos esse usus simpliciter bonis : quia simpliciter bonus optime talibus utetur, et sine talibus non potest bene vivere : et propter hoc consueverunt homines dicere, quod usus bonorum abundantiae et honoris causa sit beatitudinis, sicut dicunt quod bene citharizandi magis causa est bonitas lyrae, vel citharae, quam ars, licet lyra sit tantum instrumentum, vel organum, ars autem perfectiva operis. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et aegritudine et aliis pravis fortunis bene. Et hoc est quod dicitur Job (xxiii, 17) : Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Sed quod beatum, supple, vere est, in contrariis est, supple, non in bonis fortunae. Et hoc probat, ibi, Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, supple, in Ethicis, quod talis est qui studiosus, id est, virtuosus, cui propter virtutem bona sunt, quae simpliciter bona, et non propter fortunam.
g Et ulterius infert, ibi, Palam autem et quod necessarium, supple, est, usus hos, scilicet bonorum fortunae, studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et primo etiam putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, cum tamen ita non sit. Et dat simile, ibi, Sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra magis quam ars, cum tamen non sit.
h Septimum ponit, ibi, Necessarium igitur ex dictis, etc. Et hoc non est nisi conclusio ex omnibus dictis. Est ergo sententia hujus, quod ex omnibus dictis patet, quod politicum qui bene vult ordinare, oportet intendere qualiter faciat in civitate abundare bona fortunae, id est, bona quorum fortuna domina est : quia licet dicamus fortunam talium bonorum
dominam, tamen non dicimus quod civitas studiosa sit a fortuna : sed hoc dicimus esse opus scientiae et electionis : studiosa enim est civitas in hoc quod est cives participantes politia, studiosos esse omnes, licet non secundum unumquemque : quia si omnes in communi sunt studiosi, hoc est eligibilius, quia assequitur de necessitate unumquemque studiosum esse, aliter non participaret politia. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Necessarium igitur ex dictis, supple, est, haec quidem existere, scilicet bona simpliciter, haec autem praeparare legislatorem, scilicet bona fortunae. Et subdit causam, ibi, Propter quod ad votum optamus civitatis consistentiam in bonis, quorum fortuna domina, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Dominam enim existere ponimus, scilicet fortunam talium bonorum. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc opus fortunae est, sed scientiae et electionis.i Qualiter autem hoc fiat, subdit : At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem, id est, secundum nos, omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, supple, primo, qualiter vir sit studiosus. Et ponit rationem, ibi, Etenim si omnes contingit studiosos esse, supple, in communi, non secundum unumquemque autem civium, supple, singulariter, sic eligibilius, supple, est. Et dat rationem, ibi, Assequitur enim ei, scilicet quod est in communi bonos esse, quod secundum unumquemque, et id quod omnes, id est, si boni sunt in civitate in communi, assequitur quod omnes singulariter sint boni, aliter de civitate ejiceretur.
k Deinde cum dicit, At vero boni et studiosi fiunt per tria, etc. determinat
quot et quae requiruntur ad felicitatem. Et dicit, quod tria scilicet, natura, consuetudo, ratio. Et causa est, quia sicut dicit in secundo Ethicorum, de virtutibus consuetudinalibus per naturam, secundum quam innati sumus eas suscipere, perficere autem est assuetudine, oportet ista esse tria principia virtutis in nobis, ut per naturam et potentia et habilitas, et per assuetudinem perfectio virtutis in. nobis, per rationem autem fit persuasio et praestitutio boni scilicet finis, et electio bonarum operationum ad finem bonum contendentium. Nasci enim oportet habilem : qui enim brutalis esset, sicut morio, non perficeretur secundum virtutem. Et propter hoc oportet quod homo qualis quidem nascatur et secundum animam et secundum corpus. Quia sicut dicit Commentator super secundum de Anima, " diversitas quae est in corpore, est ad diversitatem quae est in anima. " Et in ante habitis dictum est, quod intellectus in homine variatur secundum variationem situs civitatum, in quibus nascuntur homines. In quibusdam autem nihil facit bene nasci et secundum corpus et secundum animam : quia consuetudinibus in oppositum transponuntur : quia consuetudinalis habitus, sicut dicit Tullius in fine Rhetoricae, " in modum naturae rationi consentaneus est, si bonus est, ut virtus : vel dissentiens, si maius est, ut vitium. " Quidam etiam sunt, qui primo per consuetudinem mutantur sive in bonum, sive in malum, et postea per rationem persuasi, de malo redeunt ad bonum, et efficiuntur felices. Sed optime dispositus est ad felicitatem,in quo haec tria concordant, scilicet natura, consuetudo et ratio. Illi enim quaedam bona assuefacti addiscunt, et quaedam addiscunt audientes a sapientibus, et per rationem persuasi. Haec est sententia. Littera sic ordinatur : At vero boni etstudiosi fiunt per tria. Et subdit quae sunt illa : Tria autem haec sunt, natura, consuetudo et ratio.
I Et dat rationem de singulis, ibi, Etenim nasci oportet primum, puta hominem, supple, ad humana habilem, maxime secundum illam rationem quam ponit Aristoteles in Topicis, quod " homo est animal natura disciplinae perceptibile, " Et addit : Sed non aliorum aliquod animalium, privatum scilicet ratione. Et hoc dicit propter moriones, in quibus nulla scintilla viget rationis. Et hoc explanans subdit : Et, supple, oportet nasci hominem, qualem quemdam secundum corpus, quod corpus est organum animae: unde oportet habere talem complexionem et compositionem, secundum quam facile obediat rationi : et secundum animam, ut scilicet secundum animam inclinationem talem rationis habeat, quod facile inclinetur ad bona. Sicut enim dicit Aristoteles in primo Ethicorum, inducens Homerum, " optimus est qui secundum seipsum talis est : " qui autem per seipsum non talis est, tamen alium quemdam bonum in animo praeponit, a quo discat et imitetur, et hic bonus est ad minus spe : qui autem nec per seipsum bonus est, nec talem quemdam alterum in animo ponit, hic profecto inutilis est vir.
m Et hoc est quod etiam subdit hic : Quaedam autem nulla utilitas, supple, est, nasci, supple, bene, Et dat causam, ibi, Consuetudines enim transmutari faciunt, scilicet a naturali inclinatione vel transmutatione. Et subdit quomodo : Quaedam enim, alia scilicet, sunt per naturam ad utrumque se habentia, id est, et ad bonum et ad malum,per consuetudinem autem et ad melius et ad deterius, supple, mutantur.
n Et ponit distinctionem inter animalia et hominem, ibi, Alia quidem igitur animalium, ab homine, supple, maxime quidem natura vivunt, id est, impetu naturae acta, non agentia, parva autem quaedam et consuetudinibus. Et quae sunt illa determinat in principio Metaphijsicorum, " quaecumque scilicet cum sensu auditus et communi sensu habent vim aestimativam et memoriam : " illa enim magis inter alia disciplinabilia sunt. Homo autem et ratione, supple, vivit : in ratione enim transgreditur alia animalia. Et hoc est quod sequitur : Solus enim habet rationem inter animalia homo. Ex. omnibus his concludit propositum, ibi, Quare oportet haec consonare invicem, tria scilicet, si aliquis debeat esse felix. Et hoc ostendit per rationem, ibi, Multa enim praeter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadean-tur aliter habere melius, supple, mutantur ab illis quae elegerunt.
o Et subdit : Quod (quidem utique natura, id est, naturaliter, quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, determinavimus prius, maxime scilicet in primo libro, ubi ostensum est quod homo inutilis omni bestia deterior est. Reliquum jam, supple, determinandum restat, opus disciplinae : haec quidem, id est quaedam assuefacti addiscunt, haec autem, id est, alia audientes, per doctrinam scilicet prudentium et sapientium. Et hoc est contra Socratem, qui, sicut dicit Plato in libro Mennonis, dixit " virtutem nec assuescibile nec addiscibile bonum osse, sed Dei donum : " quod licet verum sit de virtute infusa et gratuita, tamen de virtute morali et consuetudinali non est verum,