COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto capitulo determinat Aristoteles qualiter et per quae habeantur quae dicta sunt. Et dividitur in tres partes, in quarum prima quasi ex prooemio praemittit ea quibus venitur ad felicem vitam, quae, sicut dictum est, tria sunt, natura, ratio, et consuetudo. In. secunda quaedam determinat ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem, ut aptus sit felicitati ex dictis medicorum et physicorum, ibi (litt. p, circa initium), His autem quae circa temporeitatem, etc. In tertia dicit, quod si aliter concipiantur nati quam dictum est, omnino inhabiles sunt ad felicem vitam, et proclives sunt ad vitia, quod melius est procurare abortum : quia melius est tales non esse quam esse, ibi (litt. u, circa initium), Si autem aliquibus fiant, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit, quod tria exiguntur ad hoc quod quis veniat ad. perfectam vitam et felicem. Secundo quia natura est primum inter tria, determinat tempus generationis, quod secundum optimum statum naturae productum in esse potest perficere, ibi (lilt. n, circa medium), Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc.
Primae partis haec est sententia : Primo enim intentionem praemittit, scilicet quod speculandum est qualiter quis perveniat ad felicem vitam : et dicit quod tria quae determinata sunt jam, scilicet natura, ratio, et consuetudo : et quod quando haec consonant, tunc per illa tria devenitur ad felicem vitam. Ordo tamen est inter illa. Aliquando enim quis sortitur naturam bonam, et consuetudinibus abducitur ad mala : et oportet ista ad finem ordinare: finis autem in homine ratio est et intellectus : unde naturam et
consuetudinem oportet ordinare ad intellectum. Sicut autem in homine duo sunt, scilicet corpus et anima : et corpus generatione est ante animam, quia corpori organizato infunditur anima : ita duae partes sunt in anima, quarum una est sensualis appetitus, altera autem est intellectus : et prima, scilicet sensualis appetitus, mox natis pueris existit : intellectus autem secundum actum perfectus, non statim. Quia ergo corpus est ante animam generatione, oportet intendere et ordinare primo, qualiter corpora optima nascantur, et ex quo conjugio maris et foeminae: et deinde intendere qualiter optime perficiantur secundum intellectum. Oportet igitur intendere qua aetate mas et foemina conjungantur ad optimam procreationem liliorum : quia autem hoc non potest fieri inter defectum ultimum et primum perfectum aetatis, medium tempus illud inveniendum est, quo mas et foemina conjungantur. Finis autem generativae quoad potentiam in viro septuaginta annorum : tunc enim deficit virtus generativa in viro : femina autem usque ad quinquaginta : tunc enim desinere incipiunt muliebria et virtus concipiendi in muliere. Medium autem tempus quod aptum est conjunctionis maris et foeminae, est quod femina sit decem et octo annorum, et vir circa triginta septem, vel circa hoc. Et ratio est: quia si ante conjungantur, verecundia in feminis multam habebit displicentiam viri : et hoc non expedit generationi. Foemina autem efficitur querulosa contra virum. Et iterum coitus et commixtio quae est corporum imperfectorum, quando scilicet nec membra ducta sunt ad debitam quantitatem, nec virtus coadunata est in membris parvis ad generationem : et oportet pueros sic natos et conceptos deficere propter defectum parentum. Et etiam probat per signum : quia in quibuscumque civitatibus laxantur juvenes et juvenculae cito coniugari, tria inconvenientia contingunt. Unum est, quod parvi nascuntur corporibus et imperfecti. Secundum est, quod juvenculae assuefacta) ad coitum ante tempus maturitatis, efficiuntur lascivae, incontinentiam diligentes et appetentes. Tertium est, quod frequenter periclitantur in partu, et moriuntur, et natis subvenire non possunt alimonia lactis et diligentia nutritionis. Propter omnia haec dicit, quod oraculum determinavit hoc turpe maris et foeminae: et intelligitur de oraculo Apollinis , quia Apollo solus inter Deos dabat responsa sapientiae de ordine et cura vitae hominis. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Qualiter autem et per quae erit hoc, supple, primo, quod homo pertingat ad felicem vitam, utique speculandum, supple, est. Et praemittit ea quae dicta sunt ad hoc, ibi, Divisimus itaque prius, in praecedenti scilicet capitulo, quod natura et consuetudine et ratione opus est, ad hoc scilicet. Horum autem, id est, inter haec, quales quidem quosdam oportet esse natura, determinatum est prius, in tertia scilicet suppositione, ubi dictum est quales secundum naturam sunt in diversis climatibus habitantes ex longitudine et latitudine civitatum : reliquum autem considerare, supple, convenit, utrum instruendi, supple, sint, prius ratione vel consuetudinibus: haec enim secundum naturam, rationem et consuetudinem oportet consonare ad invicem consonantia optima.
Et subdit necessitatem hujus considerationis, ibi, Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, id est, quod ratio deviat ab optima suppositione generationis, quae in optima electione horarum et constellationis facta est. Et per hoc patet, quod Aristoteles non voluit quod constellatio imponeret necessitatem, sicut Ptolemaeus dicit in Centilogio, quod sapiens homo dominatur astris: et Meseallach in libro de Sphaera mota, dicit quod sapiens homo juvat coelestem circulum, sicut ab agricola ager aratione et seminatione.
h Et ex hoc subdit concludens, ibi, Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Et quid sit hoc dictum, manifestat subdens, ibi, Ratio autem nobis, scilicet hominibus, et intellectus naturae finis, supple, est. Per rationem et intellectum ordinatur tota natura et vita hominis, et a fine accipitur ratio ordinis omnium horum quae ad finem ordinantur.
Et hoc est quod concludit, ibi, Quare, id est, propter quod ad haec, scilicet rationem et intellectum, generationum et consuetudinum studium oportet praeparare.
c Et ostendit qualiter generatio ad haec praeparatur, ibi, Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ex quibus scilicet constituuntur homo : ita et animae videmus duas paries. Et ostendit quas, ibi, Quod irrationabile, et rationem habens : et habitus horum, id est, partium, duos secundum numerum, quorum hic quidem, habitus scilicet, est appetitus, hic autem, id est, alter, est intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, supple, est, quam anima : ita et quod rationabile, quam rationem habens, actum scilicet perfectum : quia licet simul habeat in potentia rationem et appetitum, tamen non habet perfectam rationem secundum prudentiam simul cum appetitu. Et hoc est: Manifestum autem est hoc: animus enim et voluntas. Animum vocat irascibilem, voluntatem vero concupiscibilem. Et hoc est quod subdit : Adhuc autem concupiscentia, et, id est, etiam mox natis existunt pueris, secundum actum scilicet: ratiocinatio autem et intellectus procedentibus, supple, aetate, nata sunt inferi, id est, intus fieri. Et propter hoc dicit in principio de Anima, quod " secundum prudentiam ductus intellectus non inest omnibus, sed neque hominibus. " Et Gregorius Nyssenus dicit libro primo de Homine, quod sententia Aristotelis et Democriti fuit, nullum habere intellectum adeptum et agentem nisi Philosophum : quia licet habeat potentiam, tamen secundum actum non habet nisi Philosophus.
d Ex his concludit ulterius, quod legislator qui curat de vita hominis, prius debet ordinare vitam secundum corpus quam secundum animam. Et hoc est : Propter quod primo quidem corporis curam necessarium est esse priorem, quam eam quae animae : deinde eam quae appetitus: gratia vero intellectus eam quae appetitus, hujus autem eorum quae animae, supple, debet curare eam curam animae plusquam appetitus vel. intellectus, cum generatione sit prior : prior enim est anima quam animae appetitus vel intellectus.
e Ex his concludit, ibi, Si quidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum, scilicet puerorum, qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium : quia a conjugibus principia trahunt corporis.
Et subdit quid primo considerandum est in his, ibi, Quando scilicet et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.
f Et determinat quando et quales esse debeant secundum aetatem, ibi, Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, conjugii scilicet, aspicientem ad ipsos, contrahentes scilicet, et ad tempus vivendi. Et dicit causam, ibi, Ubiconveniant aetatibus ad idem tempus, generationis scilicet, et non dissonent potentiae, scilicet generandi. Et subdit quomodo, ibi, Hoc quidem, scilicet mare, adhuc potente generare, hac autem, scilicet foemina, non potente, generare scilicet. Aut hac quidem, scilicet foemina potente generare, viro autem non, supple, potente generare. Et ostendit qualiter hoc nocet si tales conjugantur, ibi, Haec enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates. Unde etiam impedimentum matrimonii secundum jura de frigidis et maleficiatis.
g Et subdit quid post hoc considerandum, ibi, Deinde, supple, considerare debet, et, id est, etiam ad puerorum successionem, ut scilicet pueri ex talibus conjugibus possint succedere. Et dat rationem, ibi, Oportet enim neque subdeficere pueros aetatibus patrum, id est, propter immaturas aetates patrum. Et dat rationem, ibi, Sine profectu enim , supple, si d+eficiat. Et explanat quomodo : Senioribus gratia quae a pueris, id est, si deficiant pueri, tunc sine profectu est gratia quae a parentibus fit pueris. Quod autem a parentibus auxilium pueris, supple, et sine profectu est.
Et subdit quid adhuc plus considerandum est, ibi, Neque valde prope esse, supple, ei in aetate marem et foeminam, sed marem excedere. Et ponit rationem, ibi, Multam enim habet displicentiam, quando scilicet minor masculus antiquiori nubit foeminae, vel quando coaetanei sunt. Et adjungit aliud nocumentum, ibi, Verecundiaque minus existit talibus, tamquam coaetaneis: et hoc non expedit : uxor enim debet esse verecunda coram marito. Et ponit aliud nocumentum in dispensatione domus, ibi, Et circa dispensationem, scilicet domus, querulosum quod propinquum, supple, est in aetate :
quia cum maritus dedeat dispensare domum ut caput, debet etiam aetate praecedere foemimam ut sapiens : et si aliter fiat, querelae surgunt.
h Et de hoc adhuc ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem unde incipientes huc devenimus, de principio scilicet generationis, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem. Dicit enim Avicenna, quod " in generatione gutta viri ingreditur in guttam foeminae, sicut anima in corpus, digerens et formans et distinguens totum corpus per lineamenta. " Unde si viri semen maturius sit et majoris virtutis quam foeminae, generabitur defectivum et non virtuosum corpus, et non ad voluntatem legislatoris.
Ex his concludit, quod per omnes curas quae dictae sunt, fere omnia accidunt secundum unam curam, scilicet temporis conjunctionis maris et foeminae.
i Et ideo hanc docet accipere, ibi, Quoniam autem determinatus est finis generationis, id est, in quo deficiat virtus generativa. Et subdit qualiter, ibi, Ut ad plurimum est dicere, id. est, in pluribus, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, scilicet terminus in quo deficit generativa virtus in viris, quinquaginta autem mulieribus , in quo scilicet deficit virtus conceptiva in feminis, oportet principium coniugationis, supple, accipere secundum aetatem ad tempora haec, media scilicet, descendere, scilicet ab ultimo tempore in quo virtus deficit generativa ab aliquo descendente ad tempus medium oportet invenire proprium conjugationis, scilicet secundum aetatem propriam viri, et propriam mulieris.
k Et dat rationem subdens : Est autem juverium vel juniorum coitus pravus ad puerorum procreationem. Et hujus ulterius subdit rationem, ibi, In omnibus enim animalibus imperfecti, supple, sunt, juvenum foetus, propter seminis immaturitatem, et faemellae, juvenum scilicet foetus, et hoc magis et parui, id est, imperfecti secundum formam. Et hoc ideo est, quia sicut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, " foemina est mas occasionatus, " id est, in ipso semine aliquid occasionis passus propter immaturitatem. Et quia sic est in omnibus animalibus, infert, ibi, Quare necessarium hoc ipsum et hominibus accidere. Et adhuc ponit argumentum a signo, ibi, Argumentum autem hoc est: in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes et juvenculas, supple, cito, conjugari, imperfecti et parvi corporibus, supple, sunt foetus.
I Et adhuc ponit aliud nocumentum, ibi, Adhuc autem in partubus, id est, in pariendo, quaedam dolent magis, supple, quam sustinere possint, et perimuntur plures. Et subdit de oraculo, quod propter hoc factum est ab Apolline, ibi, Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam pro eximiis , nobilibus scilicet, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructuum productionem, valere scilicet juvencularum conjunctionem. Et rationem assignat Avicenna in suo libro de Animalibus : " quia juvenculae non adhuc pervenerunt ad corporis perfectionem, et semen est superfluum de parte digestionis, quod simillimum est corporis, et maxime facit corporis incrementum : et cum hoc educitur per coitum, perit puella in seipsa. "
m Secundum nocumentum ponit, ibi, Adhuc autem et ad temperantiam expedit coitus facere senioribus, id est, maturioribus secundum aetatem. Et hoc est: Intemperantior es enim videntur iuvenculae, quae usae fuerint coilibus, ante tempus scilicet pubertatis : quia ex usu coitus semper ardent ad delectationem coitus et intemperantiam, sicut dicit in libro de Animalibus, quod " juvenculae viduae magis tentantur de incontinentia, propter delectationis rememorationem. " n Et adjungit tertium nocumentum ex parte masculorum, ibi, Et masculorum corpora laedi videntur, et ad augmentum deficere, si adhuc corpore crescente fecerint coitum.
Secundo, ibi, Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc. determinat tempus generationis, quo secundum optimum statum naturae productum in esse potest proficere, dando rationem, dicens: Etenim hujus, scilicet coitus, quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum : et hoc tempus est, ut dicit Avicenna, " quando corpus est in statu secundum quantitatem et virtutem. " o Et subdit hoc tempus, et in viro et muliere, ibi, Adhuc propter has quidem congruit, scilicet causas, circa aetatem decem et octo annorum conjugali, has, scilicet puellas, hos autem, scilicet masculos, circa triginta septem, aut parum, id est, circa hoc parum plus vel minus. Et dat causam, ibi, In tanto enim tempore perfectis corporibus, quantitate scilicet et virtute, conjugatio erit, scilicet maris et foeminae conveniens secundum naturam, et ad profectum puerorum procreationis conveniet corporibus opportune.Et adjungit aliam utilitatem,ibi, Adhuc autem successio puerorum suis
quidem, supple, temporibus, erit inchoante ab his, scilicet temporibus, AdminBookmark , id est, sine chymo sive humore, si fiat secundum rationem mox generatio, his, scilicet temporibus, resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum : tunc enim sunt corpora sine chymo : quia jam desiccata sunt per aetatem, et vincit siccitas ignea et frigiditas, in quibus deficit virtus generationis.
p Postea ponit epilogum, hanc partem concludens, ibi, De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est.
Deinde cum dicit, His autem quae circa temporaneitatem, etc. determinat quaedam ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem ut aptus sit felicitati, ex dictis medicorum et Philosophorum. Et habet duas partes, in quarum prima tangit hoc in qua temporaneitate, quantum ad tempus anni et quantum ad flatus ventorum, salubrius concipiunt foeminae ad perfectionem natorum. In secunda autem parte determinat dispositionem corporis, ad quos motus et ad quod nutrimentum debent assuesci parentes, ut meliores et fortiores generent natos, ibi (litt. s), Similiter autem oportet idem existere, etc.
Sententia primae partis haec est, quod oportet a medicis et Philosophis accipere quando conceptus melior sit, et dicit quod illi de complexione et de spiritibus melius judicant: unde secundum judicium illorum melior est conceptus in hyeme quam in aestate, et flante Borea concipere quam flantibus Austrinis ventis. Et utriusque est causa una : quia scilicet in hyeme propter frigus circumstans corpora calida sunt intus et matura semina concepta, et ad sanitatem et ad AdminBookmark , id est, ad bonum habitum dispo- sita. In aestate autem propter calorem circumstans, pori corporis sunt aperti, et corpora evanida, et propter hoc embrya sive semina concepta sunt torpentia et debiliter se habentia ad sanitatem et ad AdminBookmark . In Austrinis flatibus, qui calidi sunt et humidi, et calore pori aperiuntur, et fit virtus generantium evanida et debilis, propter quod etiam embrya fiunt languenti a et destituta et male ad AdminBookmark et sanitatem disposita.
Dicit etiam, quod in exercitiis generantium bonum est et utile ad perfectam generationem, quod sint in aliquo exercitio non immoderati laboris, sicut est athletarum habitus: quia ille labor vincens fortitudinem, dissolvit vires membrorum, a quibus postea virtuosum semen non descinditur : sed sint in exercitio alicujus laboris moderati, qui, sicut dicunt physici, sufficit ad eventationem corporum, et tamen non dissolvit robur membrorum. Et ex hoc accipit, quod neque inertes et otiosi debent esse, nec ultra vires laboriosi. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : His autem quae circa temporaneitatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, etiam nunc, non tamen scilicet Antiqui, bene determinantes, supple, tempora generationis. Et subdit qualiter, ibi, Hyeme, supple, debere fieri commorationem hanc, idest, commixtionem ad filiorum procreationem. Et subdit rationem, ibi, Oportet autem et ipsos, supple, parentes, speculari ad puerorum procreationem, et, id est, etiam quae a medicis dicuntur, et quae a physicis, id est, a naturalibus. Et ponit rationem, ibi, Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, id est, quibus temporibus corpora magis convalescunt, et de spiritibus, id est, ventis, physici, supple, sufficienter dicunt. Et ostendit quid dicunt, ibi, Boreales, scilicet ventos, Australibus laudantes magis. Et horum omnium causa jam dicta est in sententia.
q Et subdit de exercitiis quae meliora
sunt ad laudibilem conceptionem, ibi, Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus, generantium scilicet, maxime utilitas erit his qui generantur, scientibus quidem magis dicendum, supple, est, in iis quae de disciplina. Et tangit scientiam quam primo scripsit Pythagoras, qui scripsit quemdam librum, in quo continetur de artibus tripudii et chorearum, quibus motibus oportet repraesentare distinctiones et modulationes musicorum, et qualiter oportet currere fortiter in stadio, ut evententiir corpora civium et non languescant per inertiam : et hunc librum vocat hic librum de disciplina, in quo haec dicenda sunt, qui sub nomine Aristotelis ad nos liber pervenit, et sub nomine Pythagorae, quod licet ad illam scientiam pertineat proprie et perfecte, tamen typo et in universali haec habenda est mentio de ipso. Et hoc est: Typo autem sufficiens, supple, est, dicere et nunc.
Et subdit, quod immoderatus labor non expedit, dicens : Neque enim qui athletarum optimus habitus, supple, est, ad politicam bonam habitudinem, neque ad AdminBookmark , neque ad sanitatem, et pue-rorum procreationem, neque qui curis indigens et male habens valde, id est, qui facit habere laborantem et curis indigere : quia omnes isti labores super vires sunt, et resolvunt humidum membrorum, quod radicale est humidum. Et determinat qui labores sunt boni et utiles, ibi, Sed medius horum, laborum scilicet.
r Et hoc est quod subdit : Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, id est, habitum laborantis. Et determinat quos labores, ibi, Passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, id est, in diversis exercitiis exercitatum, non ad unum solum laborem nimis fortem. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut athletarum habitus, sed ad actiones liberorum, qui non exercitantur nisi in pulchris et honestis laboribus, non mechanicis et mercenariis.
s Deinde cum dicit, Similiter autem oportet idem existere, etc. ostendit quod similiter oportet habere curam parentum, ut meliores et fortiores generent natos. Et hujus sententia est in tribus.
Primum est quod oportet habere curam operum et viri et mulieris, ut scilicet non sint desidia torpentes, neque multum subtili cibo utentes. Et ratio est, quia desidia torpentibus inspissantur spiritus et naturales et vitales et animales : cibo autem subtili utentes, totum cibum deducunt in nutrimentem, et nihil vel parum remanet in eis de superfluo quartae digestionis, quod descindi et derivari possit in semen generationis, et propter hoc deficit eis generatio.
Dicit etiam, quod facile est legislatori determinare, ut scilicet quotidie injungat aliquod iter faciendum ad honorem Dei vel Deorum, qui dant honorem generationis.
Et dicit, quod e contrario de perfectione intellectus et generationis : generatio enim vult habere exercitium, perfectio autem intellectus pigritiam et otium. Et dicit causam : quia in generatione conceptus alimentum trahit a matrice, sicut plantae trahunt a terra, moderatus autem motus et exercitium facit nutrimentum currere ad. conceptum per calorem quem excitat, sicut calor solis humorem terrae elevat ad radices plantarum : quorum nihil est ad perfectionem intellectus : quia, sicut dicit Aristoteles in VII Physicorum, " in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. "
In fine addit, quod lex Antiquorum gentilium fuit, et adhuc quorumdam est, sicut Sclavorum, qui Cumani dicuntur, et provident quod nullus orbatus natus deficiens in membris reservetur ad vitam: statuerunt etiam ne nimia multitudo excrescat, ut determinatus sit numerus puerorum a parentibus, ultra quem nullus reservetur. Sed quia impium est et contra pietatem naturalem interficere proprios natos, reprehendit hanc legem, et dicit quod minus malum erit statuere, quod matres sentientes se concepisse, antequam semen accipiat vitam et sensum, si seminis concepti procurarent abortum Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Similiter autenv oportet existere idem, scilicet moderatam exercitium, et viris et mulieribus. Et subdit hoc ostendens : Oportet autem et praegnantes curare de corporibus suis, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utentes. Hoc autem facile, supple, est ordinare, legislatori facereper praeceptum praecipienti quotidie aliquod iter facere ad Deorum reverentiam, his, scilicet Diis (et loquitur secundum morem gentilium qui multitudinem ponebant Deorum) et Deabus, quae scilicet sortitae sunt secundum fabulas gentilium eum qui de generatione honorem. Sicut enim narrat Beatus Augustinus in X de Civitate Dei : " Veneri attribuebatur virtus concipiendi, Jovi delectatio in coitu. "
Et subdit qualiter in perfectione intellectus est contrarium, ibi, Intellectum vero econtrario, supple, oportet perficere corporibus, pigrius congruat deducere ad perfectionem, scilicet quia sicut dictum est , " in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. " Et dat rationem, ibi, Quae enim generantur, videntur assumentia, minus scilicet nutrimentum, ab ea quae habet, id est, a matrice, sicut nascentia a terra, et ideo calor moderatus currere facit nutrimentum ad conceptus, sicut calor solis humorem terrae facit currere ad radices.
t De reservatione autem et alimento generatorum , id. est, natorum, sit lex, gentilium scilicet, nullum orbatum nutrire. Orbati sunt qui cum defectu membrorum nascuntur, qui a praeditis Sclavis statim interficiuntur, sicut etiam decrepiti senes inutiles ad labores. Et causa est, quia bonum reputant interficere eum qui in miseria vivit, ut absolvatur a miseria. Et hoc est quod dicitur in libro Elenchorum : " Bonum est mactare patres. " Bonum enim dicunt, quod pium reputant. Et hunc ritum hodie servant habitantes in confinibus Saxoniae et Poloniae, sicut ego oculis meis vidi, qui fui Nuntius romanae Curiae ad partes illas, filiis demonstrantibus mihi sepulcra patrum quos ita occiderant. Et subdit quid lex Gentilium statuit de multitudine puerorum, ibi, Propter multitudinem autem puerorum ordo Gentilium statuit, et prohibet nihil reservari genitorum, qui maxime cum membrorum defectu nascuntur.
u Et ostendit rationem istius legis, ibi, Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis, ne scilicet excrescant ultra quam parentes possunt nutrire. Et quia haec lex est contra naturae pietatem, subdit : Si autem aliquibus fiant, multitudines scilicet puerorum, praeter hoc, id est, procreationem puerorum, combinatis, est, conjugio conjunctis, antequam sensus insit, membris scilicet conceptis, et vita, fieri oportet abortum : hoc enim minus malum est, quam quod jam natus occidatur. Et propter hoc secundum legem Domini (Exod. XXI, 22) : Qui percutit mulierem praegnantem quod facit abortum de puerperio nondum formato, id est, nato, non inducatur homicidii reus : si autem puer-
perium formatum est, reus inducatur homicidii .
x Deinde cum dicit, Quoniam autem principium quidem aetatis viro, etc. epilogat omnia quae dicta sunt in capitulo in summa, et quantum ad aetatem contrahentium, et quantum ad educationem, et quantum ad sanitatem, et quantum ad tempus procreationis puerorum.
In fine dicit, quod si quis aliter fecerit quam quod lex sic statuit circa conjugium, damnificetur poena decenti.
Dicit ergo : Quoniam autem principium quidem aetatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere coniugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum, supple, tempus. Et ponit rationem, ibi, Seniorum enim faetus, sicut et juniorum imperfecti fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles, supple, fiunt filii. Propter quod secundum intellectum achineii , id est, steriles fiunt et hebetes et fatui. Et quia hoc non generale in omnibus, excipit, subdens : Hoc autem in plurimis, quam, scilicet aetatem, quidem poetarum aliqui dixerunt, id est, descripserunt, mensurantes hebdomadibus aetatem dierum vel annorum, circa tempus quinquaginta annorum, in muliere scilicet, ut quatuor aut quinque excedentem aetatem hanc : supple, et postea, oportet dimittere eam quae ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, id est, quod restat de vita mulieris ulterius, sanitatis gratia, aut alicujus talis causa, oportet videri facientes collocutionem, ad concubitum scilicet : quia concubitus talis non valet ad gene- rationem, sed aliquando valet ad medicinam, propter purgationem scilicet corporis.
y In fine adjungit de condemnatione adulterii, ibi, De ea autem, scilicet collocutione viri et mulieris, quae ad aliam, uxorem scilicet, et ad alium, supple, adulterum, sit quidem simpliciter non bonum tangentem, alienam scilicet, videre nullatenus, id est, nullatenus debet inspici aliena nullo modo (negatio superfluit more Graecorum). Et dicit rationem, ibi, Cum fuerit et appelletur connubium, id est, matrimonium, in quo secundum leges omnium gentium non licuit transgredi fidem thori.
Et subdit de poena taliter peccantium, ibi, Circa tempus autem puerorum procreationis, id est, quamdiu potest mulier procreare pueros, si quis appareat tale quid agens, scilicet alienam polluendo, damnificetur inhonoratione decenti ad peccatum, ut scilicet quantitas poenae correspondeat quantitati culpae. Unde in lege Moysis uterque lapidabatur. Sed leges civiles ordinant quod ambo per civitatem nudi fustigentur, et adultera separetur a marito, atque amittat dotem nisi maritus velit eam sibi reconciliare.