COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In ista tertia parte istius libri tangit Aristoteles primo ordinem quaestionum habendarum adhuc de musica, quae sunt tres : et secundum hoc dividitur ista pars in tres partes. In prima parte determinat utrum ponenda sit in genere disciplinae, aut ludi, aut deductionis. In secunda determinat quid faciat ad virtutem, ibi (litt. g), Quoniam autem accidit musicam, etc. In tertia ostendit quid faciat ad animam, ibi (litt. I), In melodiis autem ipsis, etc.
Prima harum dividitur in tres, in quarum prima ostendit quid facit ad delectationem sine qua non est felicitas. In secunda ostendit quid facit ad ludum et ad requiem, ibi (litt. c), Quoniam autem in fine quidem, etc. In tertia ostendit, quod
consistitque in his objectionis solutio. Nihil enim vetat modos quosdam musicae illud quod aiunt efficere.
Clarum est igitur oportere disciplinam ejus, neque impedimentum afferre caeteris operationibus, neque corpus efficere inutile ad bellicas civitasque exercitationes. Ad usus quidem jam, ad disciplinas vero postea. Erit autem hoc, si neque hic in illis laborabunt, quae ad certamen artificii pertinent : neque circa admirabilia quaedam et superflua, quae in certamina prius, et de certaminibus in doctrinam venere : sed eo usque, ut gaudere valeant probabilibus melodiis, rythmis, et non communi sensu musicae solum, ut animalia quaedam, et turba seniorum ac puerorum honorabilior est natura ejus, quam quod solum ordinetur ad communem delectationem, ibi (litt. c bis), De eo autem quod est communicare, etc.
a Sententia primae partis est haec. Dicit enim quod primo quaerendum est, in quo genere disciplinae est musica ponenda, scilicet aut disciplinae, aut ludi, aut deductionis. Et subdit statim, quod rationabiliter in totis tribus ponitur, et omnibus tribus videtur participare. Ludus enim et deductio, sicut dictum est, requies est laborantium : per duo autem contingit felicitari, quae omnes confitentur de musica, scilicet per bonum quod secundum se bonum est, et per delectationem : ambo autem ista sunt in musica : quia secundum se bona est et liberalis, et nuda existens, ad nullam utilitatem relata, in numero delectabilissimorum est. Et hoc probat per Musaeum musicum, qui dicebat quod cantare delectabilissimum est ho-
millibus : et propter hoc in conventibus hominum, quando volunt rationabiliter delectari, assumitur musica tamquam potens omnes laetificare. Et ideo etiam existimatio est, quoniam oportet eam erudiri juvenes : quia quaecumque delectabilium sunt innocua et ordinantur ad requiem sicut ad finem, in illis bonum est erudiri juvenes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Prima autem quaestio est, utrum ponendum vel non, supple, sit in disciplinam, id est, in genere disciplinae, musicam vivificam, id est, ad vitam pertinentem. Haec est quaestio prima, utrum musica sit disciplina, vel deductio ad vitam pertinens. Hoc dicit propter hoc, quia, sicut dicetur parum post, quidam dixerunt musicam esse animam et harmoniam, et totam vitam modulantis harmoniis perfici. Aut ludum, id est, utrum ponenda sit in genere ludi, aut deductionem, id est, utrum ponenda sit in genere deductionis.
b Et statim inducit rationem, quod ad omnia haec ordinanda est, ibi, Rationabiliter autem in omnia ordinatur, et videtur participare omnibus his tribus. Et ponit modum, ibi, Ludus enim gratia requiei est, requiem autem necessarium delectabilem esse. Et probat subdens : Ejus enim quae per labores tristitiae, me dicina quaedam est, ludus scilicet. Et deductionem confesse, id est, in confessione omnium, oportet, musicam scilicet, habere quod bonum, et non solum quod bonum sive honestum, sed et delectationem. Et dat rationem, ibi, Felicitari enim ex ambobus his est, scilicet de bono et delectatione. Musicam autem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et, id est, etiam nudam existentem, id est, sine alia utilitate, et cum melodia, supple, quae delectat. Et haec probat per poetam, ibi, Ait enim et Musaeus esse hominibus delectabilissimum cantare. Propter quod in conventus, nuptiarum scilicet et conviviorum deductiones rationabiliter as-sumunt ipsam, tamquam potentem laetificare.
Et ex hoc concludit : Quare et hinc aestimabit utique aliquis oportere ipsam erudiri juniores. Et dat rationem aestimationis, ibi, Quaecumque enim innocua delectabilium, id est, de numero delectabilium, non solum congruunt ad finem, utilitatis scilicet alicujus, sed ad requiem, supple, illa oportet erudiri juvenes.
c Deinde cum dicit, Quoniam autem in fine accidit, etc. ostendit quid facit musica ad ludum et ad requiem, et dicit duo in summa. Primo enim dicit, quod quia non omnes homines sunt in fine suarum intentionum, et ideo non omnes semper requiescunt in finibus, ideo etiam in his quae sunt ad finem operibus et laboribus desiderant quiescere, et ideo ludis indigent in quibus quiescant, secundum quod dicit Cato :
Intorpone tuis interdum gaudia curis.
Et propter hoc utuntur musica propter delectationem quae est ab ipsa. Tales delectationes similitudinem habent cum fine, propter intentionem et actionem : quia finis non quaeritur propter aliud, sed alia propter ipsum : ita tales delectationes propter se et non propter aliud quaeruntur, sed sunt tristitiae factae scilicet per opera et labores, quaedam medicina : et ideo quaerunt homines aliquo modo felicitari per ipsas delectationes. Et hanc potest existimare aliquis esse causam, quare juvenes instruendi sunt in musica : quia scilicet in ea est quaedam requies praecedentium laborum, et ex delectatione ejus vires hominis redeunt ad seipsas, quae fatigatae fuerant praecedentibus laboribus.
Secundo dicit, quod investigandum est, ne forte hoc quod dictum est, scilicet quod musica sit utilis ad. requiem, sit per accidens, et non conveniat ei per se : quia honorabilior est natura ipsius, quam quod secundum opportunitatem det re- quiem laboranti, et quod oportet non solum communi delectatione participare, sicut ab aliis ludis, cujus delectationis habent sensum omnes. Musica enim habet delectationem naturalem sibi propriam : propter quod omnibus moribus et omnibus aetatibus amicus est usus ejus.
Sed oportet videre, si praeter hoc aliquid faciat ad mores : et hoc erit palam si quales quidam in moribus efficiuntur per ipsam. Et quod quales quidam efficiantur, per multa signa probatur, maxime tamen per melodias Olympi : illae enim, sicut omnes confitentur, capiunt animas in audaciam, mansuetudinem, et hujusmodi : raptus autem talis, moris passio est : quia facit hominem qualem secundum morem.
Adhuc si consideremus, quod in musica fiunt per mutationem homines compatientes, et sine musicis et rythmis et melodiis non fit talis compassio et mutatio ad laetitiam et animositatem et ad illas passiones, statim manifestum est quod musica valet ad hoc quod quales quidam efficiantur secundum mores per ipsam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem in fine quidem, intentionum scilicet et operum, accidit hominibus raro fieri, saepe autem requiescunt, et utuntur ludis, non quantum ad plus, ut scilicet plus et plus ludum desiderent, sed et propter delectationem, supple, quae est a ludo, utile utique erit requiescere in delectationibus quae ab ipsa, id est, quae sunt a musica. Et propter hoc, ut dictum est, in genere ludi ponimus.
Et subdit quare homines delectantur in ludis sicut in finibus, ibi, Accidit autem hominibus facere ludos, finem, id est, ludos ut finem. Et subdit rationem, ibi, Habet enim forte et delectationem quamdam ei finis. Et ostendit quomodo, ibi, Sed non quamcumque. Quaerentes autem hanc, scilicet ludi delectationem, acci-
piunt ut hanc illam, propterea quod, scilicet ludi delectatio, finis actionum habet similitudinem quamdam. Et ostendit in quo, ibi, Finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum laborum et tristitiae, supple, requies et medicina, sicut ante dictum est : et ideo sicut finis ad aliud non refertur, ita nec delectationes ludi. Et hoc est quod sequitur :. Propter quam quidem igitur causam quaerunt felicitatem fieri per has delectationes, in quantum scilicet felicitas est quies laborum, hanc, scilicet causam et felicitatem, merito utique quis, id est, aliquis, existimabit causam, scilicet quare instruendi sunt juvenes in musica : quia talis delectatio est in ipsa.
c bis. Secundo cum dicit, De eo autem quod est communicare, etc. ostendit quod etiam ad alia utilis est, et quod sit honorabilior quam ludi delectatio. Et hoc est : De eo autem quod est communicare musica, non propter hanc solam, supple, delectationem quae est ab ea scilicet in quantum est ludus, sed propterea quod utilis est ad requiem, ut videtur, non solum, supple, quaerendum est : sed quaerendum, ne forte hoc quidem accidat, musicae scilicet. Honorabilior autem est natura ipsius quam secundum dictam opportunitatem, supple, sit requies laboris, et oportet non solum communi delectatione participare ab ipsa, cujus scilicet delectationis, habent sensum omnes, supple, sicut ab aliis ludis : habet enim musica delectationem naturalem : propter quod omnibus aetatibus et omnibus moribus usus ipsius est amicus.d Sed, supple, cum hoc oportet videre si qua hoc ad mores confert et ad animam. Et qualiter hoc sit, subdit : Hoc autem utique erit palam, si quales quidem moribus sumus per ipsam.
e Et hoc ostendit subdens, ibi, At vero quod efficiamur quales quidam, supple, per ipsam manifestum per multa quidem et altera, id est, diversa, Non minime autem, id est, maxime, et, id est, etiam per melodias Olympi, id est, in Olympiis ludis institutas : hae enim melodiae confesse, id est, confessione omnium, rapiunt animas, sive faciunt animas raptas : raptus autem ejus qui circa animam, moris passio est. Et causa est, quia quando mutatur anima de gaudio in confidentiam, et de confidentia in audaciam, et de audacia in timorem vel iram, necesse est fieri mutationem secundum mores.
f Et adhuc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem considerandum, quod. audientes mutationum quibus secundum niodulationes musicas mutantur homines, fiunt omnes compatientes, gaudio scilicet spe, tristitia et timore : et sine musicis et rythmis et melodiis ipsis, supple, non fit talis mutatio circa ipsos : musica ergo facit aliquid ad. mores.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem accidit musicam esse, etc. determinat quid musica faciat ad virtutem. Et habet ista pars duas partes, in quarum prima ostendit qualiter musica facit ad mores. In secunda respondet ad. eos qui banausam dicunt esse musicam, ibi (litt. s), Decens autem, et non decens, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat qualiter ex musica determinantur diversitates bonorum morum. Secundo ostendit qualiter ex diversitate musicarum determinantur diversitates passionum animae, ibi (litt. I), In melodiis autem ipsis, etc.
In prima parte sunt tria in quibus continetur sententia istius partis. Primo enim dicit, quod musica est virtus quaedam circa delectabilia, circa recte gaudere et amare et odire : et ideo oportet erudiri in musica, ut homo assuefactus in illis, judicium faciat rectum in AdminBookmark mori-
bus, et quod similitudines penes naturas irae et mansuetudinis et fortitudinis et temperantiae et contrariorum horum et aliorum moralium maxime repraesentantur in musica : et ideo oportet nos erudiri in musicis. Et dat similitudinem in visu dicens, quod si aliquis aspicit picturam aliquam cum delectatione, signum est quod per se delectabilis sit ille ei, cujus est illa pictura, et quod hoc in aliis sensibilibus non est, tactus scilicet, odoratus et gustus : sed id solum in visu et auditu, sed in visu sicut in sigillo et non in causa, in auditu autem musicorum sicut in causa, eo quod auditus secundum quod hujusmodi, passiones transmittit ad animam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem accidit musicam esse delectabilium, virtutem autem circa gaudere recte, et amare et odire . Et ratio est, quia virtus moralis nihil aliud est nisi ordo passionum, quo accipitur medium in passionibus. Et ex hoc concludit propositum, ibi, Palam quod oportet addiscere et assuefieri nihil ita ut judicare recte, et gaudere decentibus moribus et bonis actionibus. Et ratio est, quia in his moralis virtus consistit.
h Quod autem hoc fiat per musicam, subdit : Sunt autem similitudines maxime, supple, passionum, penes veras naturas, in rythmis et melodiis, irae et mansuetudinis , adhuc autem fortitudinis, et temperantiae, et omnium contrariorum his, et aliorum moralium, virtutum scilicet et passionum. Et hoc probat, subdens : Palam autem, supple, est hoc, ex operibus. Et dat rationem, ibi, Transmutantur enim secundum animam audientes talia.i Et dat causam, ibi, Assuetudo enim
in similibus, passionibus scilicet. Hoc est quod sequitur : Ei quod est tristari et gaudere, prope est ei quod ad virtutem . Quia virtus moralis non est aliud quam gaudere recte et tristari in passionibus et operationibus. Et ideo dicit in Aristoteles in II Ethicorum, quod " oportet signum generati habitus accipere facientem in opere delectationem : non enim qui operatur justa et casta, justus et castus est : sed qui operatur justa et casta, et hoc ipso gaudens, est justus et castus. "
Et subdit de delectatione in visu, quae similis est, ibi, Eodem autem habet modo , puta si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam. Sicut, verbi gratia, picturam Crucifixi vel alicujus intuens alterius, non propter imaginem, sed quia refert ad prototypum, ut dicit Damascenus. Et infert ex. hoc, ibi, Necessarium, supple, est, huic illam visionem, cujus videt imaginem, secundum se esse delectabilem. Hoc fundatur super illam propositionem : " Propter quod unumquodque tale et illud magis. " k Et subdit, quod hoc in aliis sensibilibus non est aliorum sensuum, ibi, Accidit autem sensibilium in aliis quidem, supple, sensibus, nullam existere similitudinem ad mores, puta tangibilibus et gustabilibus, sed in visibilibus debiliter. Figurae enim sunt tales, visibiles scilicet, sed ad modicum, et omnes tali sensu communicant, visu scilicet. Adhuc autem non sunt hae similitudines morum, figurae scilicet, sed signa magis facta, figurae et colores morum, supple, sunt signa, non causae. Et ostendit in quo sunt signa, ibi, Et hoc est a corpore in passionibus, corporalibus scilicet, in quibus est accipere. Et propter hoc dicitur in proverbiis, " Nuntius amoris est
oculus. " Non solum, supple, est hoc in mutatione corporum, sed etiam in mutatione animae.
Et subdit quod speculatio in talibus multum differt : pulchra enim speculari multum prodest, turpia vero speculari multum nocet. Et hoc est : Sed (quantum differt circa horum speculationem, visibilium scilicet, oportet non quae Pausonis contemplari juvenes, supple, qui turpia pinxit, sed quae Polggnoti, et si quis alius pictor aut sculptor est moralis, inhonesta scilicet pingens.
I Deinde cum dicit, In melodiis autem ipsis sunt, etc. probat qualiter ex diversitate musicae determinantur diversitates passionum, quae faciunt ad mores, et dicit hic tria in summa. Primum est, quod musicae diversae sunt, et ideo diversas faciunt affectiones et passiones animae. Secundum est, quod musica generaliter est delectabilis, et ideo decet quod instruantur pueri de musica, qui tantilla aetas non sustinet doctrinam nisi delectabilis. Tertium est, quod ex anima probatur, quod musica valet ad mores animae : quia musica harmonia est, et multi sapientium dicunt animam esse harmoniam, vel non sine harmonia. Et quod ex hoc solvitur quod primo dubitatum est, scilicet utrum sufficiat auditus musicae, sine doctrina et operatione, vel non : quia unum impossibilium vel difficilium est, quod bene judicet de aliqua re aliquis, ad cujus operationem non misit manum. Adhuc autem quod juvenis non potest quiescere : etenim ponatur in aliqua operatione, destruet ea quae sunt in domo. Haec est sententia.
Littera sic ordinantur : In melodiis autem ipsis, musicorum scilicet, sunt imitationes morum, et hoc est manifestum, per se scilicet. Et ostendit, quod est ma- nifestum per rationem inductivam musicorum, ibi, Mox enim harmoniarum distat natura, ut audientes aliter disponantur, ad diversas scilicet musicas, sed non eodem modo se habeant, audientes scilicet, ad utramque ipsarum, diversarum scilicet musicarum, sed ad quasdam quidem planctive, ad miseriam scilicet et compassionem, sicut ad illam quae est in planctu Didonis, de quo dicit Augustinus, " Planctum Didonis sive planctu audire non potui : " et contrarie magis, quia talia miserabilia sunt contraria audienti et pietati hominis, et propter hoc movent ad planctum. Et inducit auctorem hujus planctus, ibi, Velut ad eam quae vocatur Mixolydistae. Mixo enim est proprium nomen auctoris canentis hujusmodi planctus : Lydistae patrium nomen est, quia de Lydia fuit oriundus, quae est civitas Sidoniorum juxta Tyrum, ut dicunt Historiae. Et inducit de aliis, ibi, Ad has autem mollius mente, supple, disponitur. Et dat exemplum, Puta ad, remissas, quae scilicet non sunt planctivae. Et inducit de tertia, ibi, Medio autem modo et constanter maxime ad alteram, quae scilicet nec planctiva est, nec remissa. Et dat exemplum, ibi, Quale videtur facere quae Doristae sola harmoniarum. Alia littera, " Quae choristae sola harmoniarum, " id est, de numero harmoniarum, sicut dicit Glossa super illud, Laudent eum in tympano et choro. Chorus est instrumentum, in quo multae fistulae in unum concentum et concordiam modulantur. Chorista autem dicitur qui canit : et propter concordiam multarum fistularum in unum audientes moventur ad constantiam et concordiam. Et hoc est quod hic dicere intendit. Et ulterius inducit alia, ibi, Raptos autem quae Phrygistae. Phrygistae sunt, quae canunt excidium Troiae, quae fuit in Phrygia, quae propter magnitudinem facti rapiunt animas in admirationem.
Ex omnibus his laudat eos qui hoc philosophice dixerunt, quod musica scilicet mutat mores, ibi, Hoc enim bene dicunt, quia circa ludum hunc, musicae scilicet, philosophati sunt. Et subdit in quo bene dicunt, ibi, Accipiunt enim testimonia rationum ex ipsis operibus, ''et in politicis non sunt efficaces rationes nisi operibus firmentur.
m Et subdit, quod simile est in rythmus : quia quod musica facit ex harmonia, rythmus facit ex numero syllabarum et colorum qui observantur in consonantia rythmorum. Et hoc est: Eodem modo habent et quae circa rythmos. Et hoc probat subdens : Hi quidem enim, supple, rythmi, habent morem stabiliorem, ex ipso scilicet dictamine, hi autem motivum, ad gaudium scilicet, vel tristitiam. Et illos subdividit, ibi, Et horum, scilicet qui habent motivum morem, hi quidem, scilicet rythmi, ad honores habent motus, qui scilicet dilatant corda ad honesta et delectabilia et per se bona, hi autem, id est, alii rythmi liberaliores, supple, habent motus, qui scilicet ex modo dictarninis movent ad liberalia, quae propter se scire volumus, non ad mechanica, quae quaerimus propter aliud.
n Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Ex his quidem igitur manifestum, quod potest morem animae qualem quemdam musica facere.
o Et ex hoc ulterius concludit, Si autem hoc potest facere, palam quia docendum et erudiendum in ipsa, juvenes. Et ulterius infert, quod in juvenibus plus confert quam in aliis. Est autem congruum ad naturam tantillum doctrinae musicae. Et subdit rationem, ibi, Juvenes quidem enim propter aetatem indelectabile nihil sufferunt volentes. Et propter hoc dicit in IV Ethicorum quod lusivi sunt.Et quod musica sit competens talibus, subdit : Musica autem naturae delectabilium est, id est, naturaliter delectabilis. Et vult quod ex omnibus istis inferatur, quod juvenes instruendi sunt in musica. Et adhuc inducit qualiter congruit animae musica, ibi, Et quaedam videtur cognatio harmoniis, supple, ad animam esse. Propter quod, multi aiunt sapientium, hi quidem, sapientium scilicet, harmoniam esse animam, hi autem habere harmoniam. Et hoc notandum est, quod hanc opinionem ipse improbat in libro de Anima, ubi probat quod " anima nec est harmonia, nec harmoniam consequens. " Sed ibi probat quod non est harmonia corporis : quia si talis esset harmonia, esset commixta ex elementis, quod falsum est : sed secundum quod est totum potentiale consistens ex omnibus potentiis suis, sic necesse est quod sit non sine harmonia : quia sicut vivum est in sensibili, et sensibile in rationali sicut trigonum in tetragono, et oportet esse consonantiam potentiarum ad animae constitutionem : et sic etiam quatuor virtutes cardinales consonant ad mores animae, sicut dicit Bernardus in libro ad Eugenium Papam, " ubi prudentia meminit, temperantia tangit, fortitudo tenet, justitia reddit. "
p Ex his docet respondere ad id quod supra dubitatum est, utrum scilicet solus auditus sufficiat, vel oporteat ad esse operationem, ibi, Utrum autem oportet addiscere eosdem cantantes,et manu operantes, in instrumentis scilicet musicorum, aut non, sicut dubitatum prius, nunc dicendum. Ibi enim dixit, quod reges Persarum et Jupiter non citharizant, sed audiunt tantum.
q Et ponit responsionem, quod sic non est dicendum. Non immanifestum autem, quod multam habet differentiam ad fieri quales quosdam, secundum habitum scilicet, si quis ipse communicetoperibus. Exponit rationem, ibi, Unum
enim aliquid impossibilium, aut difficilium est, eos qui non communicaverunt operibus, judices fieri studiosos. Et ideo ut judices sint musicarum, oportet exercuisse musicam et diu.
r Et de hoc ponit rationem aliam, ibi, Simul autem et oportet pueros habere quamdam occupationem. Et Archytae plantagen putare fieri bene. Iste Archytas, ut dicit Hieronymus, Tarentinus, et platages dicebatur : quia dixit in animabus juvenum plantandas esse disciplinas, antequam aliquid aliud illaberetur animabus eorum. Et hoc est quod hic dicit, quam, scilicet platagen, dant pueris, quatenus utentes hac, nihil destruant eorum quae in domo. Intendit dicere, quod si juvenes non plantantur talibus disciplinis, efficiuntur destructivi domus per insolentias. Exponit rationem, ibi, Non enim potest juvenis quiescere.
Ex his concludit, ibi, Hic quidem igitur est congruens parvulis ludorum, scilicet, musica, disciplina autem platage. Dicitur autem disciplina platage a Graeco quod est plantari quod est latum, quae se diffundit in latitudinem sollicitudinis civilis, quae non datur puerulis, sed majoribus juvenum. Et haec est expositio Apuleii in Vita et moribus Platonis. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur erudiendum musicam ita ut et communicetur operibus, manifestum est talibus.s Deinde cum dicit, Decens autem, et non decens aetates, etc. respondet ad eos qui banausam dicunt esse musicam, solvendo increpationes quae supra dictae sunt contra musicam, quod scilicet sit banausa et spe mercedis a multis facta sicut banausa. Dictum est enim supra, quod reges Persarum et Medorum non citharizant, sed alii coram eis spe mercedis : nec Jupiter citharizat, sed Dii inferiores coram eo : et sic non videtur esse liberale cantare in organis musicis, sed
banausum. Solvit autem ad hoc dupliciter. Primo dicens, quod aetas distinguenda est musicantium : quia in prima aetate juvenum non est banausum juvenes communicare operibus musicae, non spe mercedis, sed ut postea in ulteriori aetate sciant judicare de melodiis et musicari possint ad ipsas : hoc enim liberale est et non banausum. Secundo dicit, quod solvitur increpatio per hunc modum : distinguendum est enim in musicis et instrumentis musicorum : quia nihil prohibet quasdam musicas et quaedam instrumenta banausos et corpora inhabilia ad agones reddere et ad liberalia exercitia politica, quaedam autem non, et in his communicando operibus in juvenili aetate, non spe mercedis, sed finis illius quo judicetur musicus qui honestus et liberalis est : et tunc hoc exercere non est banausum, nec impedit ad posteriores actiones et ad bellica et politica exercitia. Et hoc accidit circa eruditionem musicae, si illi qui tendunt ad agones technicos, id est, virtuosos, elaboraverint corporaliter exercendo difficilia musicae, neque mirabilia et superflua onera fecerint ultra vires, qui nunc venerunt in agones, sed ex agonibus ad eruditionem musicae, et fecerunt hoc in tali aetate in qua possint bonis melodiis et rythmis gaudere. Et addit, quod non solum commune hoc musicae sicut et aliorum quaedam animalium, praecipue aviculae communicant, sicut philomela, sed hoc contingit in multitudine vilium et puerorum. Intendit autem, quod aves et pueri nimis clamantes in musicis deficiunt in membris. Aliquando enim ex nimio clamore dilatatur cerebrum et efficiuntur muti, ut dicit Galenus. Aliquando autem, ut dicit Avicenna, rumpitur siphax, quae est pellis superiorum continens intestina, et efficiuntur rupti et herniosi et inutiles ad agones. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Decens autem, et non decens aetates, non difficile determinare : hoc enim decet juvenilem aeta- tem, quod non decet seniores : et solvere, supple, non est difficile ad dicentes banausam esse curam, supple, musicorum.
t Et dat modum primum solvendi, ibi, Primo quidem enim quoniam gratia judicii oportet participare operibus : quia, sicut ante dictum est, qui non communicavit operibus, perfectus judex non potest esse : propter hoc oportet juvenes quidem existentes uti operibus. Et hoc, sicut dictum est, non est banausum, sed liberale : seniores autem factos, opera quidem dimittere, supple, oportet, posse autem bona judicare, et gaudere recte, supple, in melodiis, propter eruditionem factam in juventute.
u Et subdit secundam solutionem per distinctionem, ibi, De increpatione autem facta, qua quidam increpant, tamquam faciente musica banausos, non difficile solvere, supple, est. Et subjungit modum, ibi, Considerantes usque ad quantum operibus, scilicet musicae, communicandum his qui politizant ad virtutem politicam. Hoc ideo dicit, quia minimi, ut dicit Pythagoras, qui frequentius utuntur musicis spe mercedis, non politizant ad virtutem politicam. Et, supple, considerantes, qualibus melodiis et qualibus rythmis communicandum : quia, sicut jam dictum est, clamosis melodiis difficile est uti, et similiter rythmis probrosis, quibus utuntur mendicantes. Adhuc autem in qualibus organis eruditionem faciendum, supple, juvenibus : quia, sicut dicit in sequenti capitulo, fistulae deformant corpus. Et ponit rationem, ibi, Etenim verisimile , supple, est, hoc differre, supple, et quaedam competere his qui politizant ad virtutem, quaedam autem non. In his enim solutio est increpationis. Et ponit modum, ibi, Nihil enim prohibet modos quosdam musicae operari quod dictum est, banausos scilicet.
x Et subdit concludens ex hoc, ibi, Manifestum igitur, supple, est, quod oportet eruditionem, supple, facere, ipsius, scilicet musicae, neque impedire ad posteriores actiones, supple, politicas, neque corpus facere banausum, et inutile ad bellica et politica exercitia, supple, facere (et hoc fit, quando dulces symphoniae cantantur, et non clamosae ultra vires), ad usus quidem jam, supple, in juventute, ad eruditiones autem, supple, judicandarum musicarum, posterius. Accidit autem utique, supple, hoc, circa eruditionem, si neque qui intendunt ad agones technicos, id est, victoriosos, elaboraverint , supple, ultra vires clamando : neque circa mirabilia et superflua operum, quae nunc venerunt ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem : quia necesse est illos deficere in agonibus, sicut dictum est, vel propter cerebri dila-
tationem, vel propter hoc siphac rupto, herniosi efficiuntur : sed talia, scilicet musica facere, quousque utique possint gaudere bonis melodiis et rythmis, et non solum, supple, possint gaudere, eo quod commune est musicae, sicut et aliorum quaedam animalium, maxime avium musicarum, quae, supple, gaudent musicis clamosis : quia sicut Eustratius dicit super Ethica, " nisi gauderent in illis non contererent in eis totos dies. " Adhuc autem sicut et multitudo humilium et puerorum, supple, communicant musicis, qui non gaudent dulcibus rythmis vel melodiis, sed in hoc solo communicant musicis, quod confuso clamore clamant ad invicem : qui enim politizant ad virtutem, non communicant musicae tantum, sed dulcibus melodiis et laudabilibus rythmis.