COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Quibus instrumentis sit utendum ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Palam autem ex iis, et quibus organis utendum : neque enim fistulas ad disciplinam adducendum, neque aliud aliquod organum, puta citharam, et si
LEONARDI ARET1NJ TRANSLATIO.
Patet etiam ex his, quibus instrumentis sit utendum : neque enim tibiae sunt in disciplina recipiendae, nec aliud artificiosum instrumentum, ut cithara, et si quid tale alterum est, sed quaecumque facient ipsorum auditores bonos, aut musici ludi, aut alterius.
b Adhuc autem non est ipsa fis morale, sed magis irae excitativum. Quare ad talia tempora ipsa utendum, in quibus speculatio potest purificationem magis quam eruditionem.
c Apponamus autem quod accidit ipsi contrarium ad disciplinam, et prohibere uti ratione tistulationem. Propter quod bene reprobaverunt priores ipsius usum a juvenibus et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Magis enim vacantes facti propter abundantias, et magnanimiores ad virtutem, adhuc et prius et post Medica sapientes facti ex operibus, omnem sequebantur eruditionem, nihil discernentes, sed superinquirentes. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditiones. Etenim in Lacedaemonia quidam chori ductor fistulavit choro et circa Athenas ita devenit, quare fere plurimi liberorum participant ipsa : palam autem ex titulo quem statuit Thrasippus Euphantidae, cum chorum duxisset. Posterius autem reprobata est per experientiam ipsam, melius potentibus judicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Similiter autem et multa organorum Antiquorum, puta pectides et barbiti, quae ad delectationem faciunt audientibus utentium, septigona, et trigona, et sambucae, et omnia quae indigent manuali scientia.
d Rationabiliter autem habet et quod de fistulis ab Antiquis in fabulis dictum est. Aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas, abjecisse : non male enim habet dicere et propter inhonestatem faciei hoc fecisse contristantem Deam, non solum, sed magis verisimile, quia ad intellectum nihil est eruditio fistulationis : Palladi autem attribuimus scientiam, et artem.
quid aliud tale, sed quaecumque faciunt
auditores bonos, vel musicae disciplinae, vel alterius.
Insuper tibia non est morale, sed potius suscitativum et concitativum. Itaque ad hujusmodi tempora est utendum illa, in quibus spectacula magis purificationem patiuntur quam disciplinam.
Adjungamus autem et illud quod contrarium disciplinae efficit, impediens ratione uti per tibiarum sonum. Quapropter bene reprobaverunt illarum usum Antiqui., licet prius usi fuissent. Studiosiores enim facti propter divitias, et animosiores ad virtutem, post victoriam contra Medos habitam, ac ex rebus gestis magnum de se opinantes, disciplinam omnem arripuerunt, non judicantes, sed experientes. Quapropter tibiarum quoque usus tunc receptus est. Nam et apud Lacedaemonios quidam, qui ludos exhibebat, ipsemet tibiis modos fecit, et Athenis eousque in consuetudinem venit, ut fere ingenui omnes addiscerent : quod patet ex tabula a Thrasippo posita, cum ludos pro tribu sua dedit. Postea vero in desuetudinem abiit, et improbari coepta est, cum jam melius per experientiam judicare possent, quid ad virtutem pertineret, et quid non. Eodemque modo per multa instrumentorum antiquorum improbata sunt, veluti pectides, et barbiti, et quae ad voluptatem audientium intendebat, heptagona, et trigona, et sambucae, et cuncta quae indigent perita manuum gesticulatione.
Rationabiliter quoque illud se habet quod Antiqui de tibiis fabulantur. Aiunt enim Minervam repertricem tibias abjecisse ob deformitatem oris. Atqui non male se habet dicere fecisse hoc Deam, deformitate oris infensam : sed tamen multo magis ob id, quia nihil confert tibiarum usus ad intelligentiam et mentem, cum scientia et ars Minervae sit attributa.
e Quoniam autem organorum et operationum reprobamus technicum ludum (technicum autem dicimus eum qui ad agones : in hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, sed gratia delectationis audientium, et hujus onerosae). Propter quod non liberorum judicamus esse operationem, sed serviliorem, et banausos utique accidit fieri. Mala enim intentio ad quam faciunt finis. Speculator enim onerosus existens, transmutare consuevit musicam. Quare et artifices qui ad ipsum cogitant, facit et ipsos quales quosdam, et corpora, propter motus.