COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto ultimo capitulo determinat Aristoteles quibus melodiis et quibus rythmis est utendum in musica. Et habet duas partes. In prima determinat quibus utendum est in musica simpliciter. In secunda determinat quibus utendum est in considerationem ad spectatorem et eruditum et onerosum, ibi (litt. g), Quoniam autem, spectator est duplex, etc.
Circa primum duo facit. Primo quaerit hanc quaestionem, utrum omnibus harmoniis et rythmis est utendum, aut dividendum est et distinguendum, et laborandum est ad illa quae sunt ad eruditionem, vel tertiam etiam oportet invenire qua determinentur. Secundo ponit, utrum unius gratia sit musica, vel plurium, et propter quas utilitates oportet pluribus musicis uti, ibi (litt. e), Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc.
a Sententia primae partis est, quod considerandum est adhuc circa harmonias et rythmos, utrum omnibus harmoniis et omnibus rythmis sit utendum. Circa eruditionem autem juvenum distinguendum est, quod in quibusdam erudiuntur, in quibusdam non, ut primo scilicet erudiantur de omnibus, deinde distinguantur quae sunt ad eruditionem, et quae non, aut an oportet tertium aliquem invenire modum. Deinde inducit, quod musicam videmus distinctam per melodiarum formam et per rythmos diversos, et quod oportet in omnibus his invenire
eo quia possit ornatum simul doctrinamque afferre, quod Lydia maxime omnium harmoniarum habere videtur, manifestum, quod hae tres determinationes sunt in doctrina faciendae, medium, possibile, ac decens.
quam unumquodque potentiam habeat ad disciplinam. Deinde quia sunt multi musici praesentis temporis, committit illis per singula quaerere de his. Sed nunc ipse legaliter dividit modos musicae, solum dicens de illis qui species musicae determinaverunt per Philosophiam, et illae sunt tres, ita quod quaedam sunt morales, de virtutibus scilicet et moribus hominum, et quaedam practicae, quae scilicet sunt de operibus et exemplaribus heroum. Et tertiae sunt raptus factivae, animas hominum in similes affectus rapientes. Et oportet convenienter unamquamque musicam ad ea quae facit optare.
Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Considerandum autem adimc, supple, est, circa harmonias et rythmos et ad eruditionem, supple, pertinentes, utrum harmoniis omnibus utendum, et omnibus rythmis, aut dividendum, id est, distinguendum, ita scilicet quod de quibusdam erudiantur juvenes, de quibusdam non. Deinde, supple, considerandum est, de iis harmoniis scilicet et rythmis, qui ad eruditionem laborant, utrum eamdem determinationem ponemus, scilicet quod de omnibus instruendi sunt juvenes, vel de quibusdam non, aut oportet tertiam aliquam, supple, invenire musicam, qua instruendi sint.
b Deinde sumit generalem propositionem, ex qua procedit ad determinationem harum quaestionum, ibi, Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem, et per rythmos existentem, horum unumquodque non oportetlatere, quam potentiam habeat ad disciplinam, morum scilicet et virtutis : et utrum eligendum magis hene melodizatam musicam, aut bene rythmizatam.
e Et procedit ad determinationem, ibi, Putantes igitur multa bene dicere de his quosdam modernorum musicorum, et eorum qui ex philosophia quicumque existunt expertes se habentes in disciplina, id est, qui per certam experientiam artem didicerunt, quae circa musicam, eam quidem, supple, inquisitionem, quae per singula et disceptationem committemus quaerere volentibus ab illis. Hoc enim in singularibus infinitum est, et de his non potest fieri disciplina. Nunc autem legaliter dividimus modos, typos solum dicentes de ipsis, id est, solum dicemus de illis qui de legibus civilibus determinati sunt.
d Quoniam autem divisionem acceptamus melodiarum , ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, supple, experti sunt, has quidem morales, supple, dicimus, has autem practicas, id est, operativas (quae scilicet sunt de operibus heroum exemplaribus : et ratio est, quia de illis poetae canebant), has autem raptus factivas, et hoc per effectus : quia rapiunt animas audientibus. Sic ergo dividitur musica per materiam carminis et effectuum. Et addit : Secundum musicos ponentes, scilicet ipsi Philosophi, et, id est, etiam harmoniarum naturam ad singula horum convenientem aliam ad aliam partem ponunt, id est, moralem ad mores, practicam ad imitationem exempli, raptivam ad animae immutationem secundum passiones diversas.
e Deinde cum dicit, Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc. tangit divisionem musicarum penes fines : et est sententia istius in tribus. Primo enim dicit, quod musica non est gratia unius utilitatis, sed plurium : est enim gratia ludi et gratia purificationis. Et quod hic vocat purificationem, dicit quod expressius determinabit in Poetica, ubi loquitur de genere dictaminum et effectu. Tertio dicit,quod est ad deductionem et ad remissionem et ad distentionis in laboribus requiem.
Dicit ergo quod utendum est omnibus harmoniis, sed ad disciplinam utendum est maxime moralibus, ad auditum autem manu laborantium utendum est practicis, quia ex illis accipiunt requiem, et raptivis. Et adjungit rationem, quod passio quam musica facit in quibusdam animalibus, facit in omnibus, licet secundum magis aut minus. Et enumerat passiones, scilicet misericordiam, et timorem, et hujusmodi. Unde dicit, quod .ex sacris melodiis videmus hos quando usi fuerint melodiis decentibus motibus et irascentibus restitutas animas sicut ex medicina quamdam purificationem acquirere : et quod similiter accidit in aliis passionibus pati secundum animas, misericordes scilicet et timidas, et totaliter passivas, quantum talium passionem adjacet unicuique, ita quod ex omnibus musicis videmus fieri purificationem et alleviationem delectatione.
Ex omnibus concludit totum intentum, scilicet quod musicae melodiae, cum sint purificativae talium passionum, exhibent innocuam regionem hominibus : et ponendum est agonizatores qui musicam tractent talibus harmoniis et talibus melodiis esse agonizatores : ad aliud enim non agonizant, nisi ut homines purificent a tristibus et moeroribus et aliis malis passionibus. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere uti musica, sed plurium gratia, scilicet utilitatum. Et dat exemplum, Etenim ludi gratia, supple, est musica, et purificationis, a passionibus scilicet. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter, id est, universaliter dicimus, iterum autem in his quae de poetica, ubi scilicet, metra distinguemus, dicemus manifestius. Tertio autem ad deductio-
nem, supple, est musica, ad remissionemque et ad disiensionis requiem, secundum quod ludus requies est, ut in praehabitis dictum est.
Et ex his concludit, ibi, Manifestum quod utendum omnibus harmoniis, ad diversas scilicet utilitates, non tamen eodem modo omnibus utendum, sed ad disciplinam quidem, supple, utendum est, maxime moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium, qui scilicet requie indigent, et practicis, supple, utendum est, et raptivis, quae scilicet passionibus relevant animas.
f Et ponit rationem, ibi, Quae enim circa quasdam animas accidit passio fortiter, haec in omnibus existit, animalibus scilicet per naturam musicae : differt autem in eo quod, minus et magis : unum enim movet minus et alterum magis. Et dat exemplum, ibi, Velut misericordia et timor, et aliae scilicet hujusmodi passiones. Et subdit : Adhuc autem raptus, supple, fit ex musica. Etenim ab hoc, raptu scilicet, motu decenti quaedam sunt, supple, musicae. Et ostendit quomodo, ibi, Ex sacris autem melodiis videmus hos, id est, quosdam, qui usi fuerunt melodiis de irascentibus animam, restitutas sicut medicina sortitus et purificatione. ''Et propter hoc in praehabitis vocavit pharmaciam.
Et subdit, quod in aliis passionibus est similiter, ibi, Idem autem hoc necessarium pati, supple, est, et misericordes et timidos et totaliter passivos : alios autem, id est, diversos, quantum talium, scilicet passionum, adjacet unicuique et omnibus fieri quamdam purificationem, a passione scilicet, et alleviari, supple, quemlibet, cum delectatione. Ex omnibus his infert maximam utilitatem quam facit musica, ibi, Similiter autem et melodiae purificativae, supple, existentes, exhibentinnocuum regionem hominibus. Propter quod talibus quidem harmoniis et talibus melodiis ponendum musicam tractantes agonizatores, supple, ad talia enim agonizant, et ideo utiles sunt in politicis.
g Deinde enim dicit, Quoniam autem spectator duplex, etc. determinat finem et diversitatem musicae in comparatione ad auditorem et spectatorem. Et dividitur in partes duas, ita quod in prima docet qualiter musica aptanda est ad spectatorem sive auditorem. In secunda reprehendit Socratem de hoc quod musicas laudavit, quae fistularum habent potentiam, ibi (litt. i), In politia autem Socrates non bene, etc.
Sententia primae partis est haec, quod spectator sive auditor musicae duplex est: quidam enim est liber et eruditus, et quidam est onerosus, ex banausis et vilibus mercenariis compositus : et oportet agones et musicam et alia exercitia civilia quaerere in conformitate ad spectatorem. Unde quando spectator laceratus est et distortus, distortam et transgressam oportet esse musicam, quia similia similibus congaudent : et quando est ad ludum humanum musica et liberorum, oportet esse moralem secundum virtutem : et talem dicit esse eam quae cujusdam est Doristi musici. Quidam tamen libri habent, " Choristi, " et illa est quae fit per chorum, in quo, sicut ante dictum est, est consonantia et congregatio similarium. Si autem est Doristi littera, tunc Dor, regio est maritima, quae interpretatur generatio, eo quod multa generatio hominum fit ibi: sicut etiam dicitur Germania, quasi germinans populos. Et dicitur I)orista qui musicis canit in natalibus hominum, sicut in ante habitis dictum est de Antiocho, et in Actibus Apostolorum de Herode, et Marc. (VI, 21 et seq.), ubi puellae saltanti datum fuit caput Joannis
Baptistae. Et addit : Si qua alia est musica talis, illa admittitur in talibus ludis. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem spectator, id est, auditor musicae (inde dicuntur scientiarum spectamina) duplex, supple, est, hic quidem liber et eruditus (liberum dicit civilem, quia civis liber est : eruditum vero, disciplinatum vocat in civilibus), hic autem, alius scilicet, onerosus (onerosi dicuntur in moribus graves ad. convivendum in societate) ex banausis et mercenariis et aliis talibus moribus compositus, et ille est rusticus et vitiosus, quem " discolum et litigiosum " dicit in IV Ethicorum.
Et subdit qualiter melodiae ad conformitates talium quaerendae sunt, ibi, Assignandum agones et speculationes, exercitiorum scilicet,quae talibus ad requiem, supple, sunt. Et quae sint illa, subjungit, ibi, Sunt autem sicut ipsorum animae distortae ab eo qui secundum naturam habitu : quia animae talium a naturali habitu distortae sunt et depravatae : sic et id est, etiam harmoniarum transgressiones et melodiarum rigidae et discerptae, ab optima scilicet modulatione, supple, sunt talium. Et quia posset aliquis dicere, quod non essent illae delectationes vel delectabiles, respondet, ibi, Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam : et ideo distortis distorta convenit melodia. Propter quod dandum potestatem agonizanlibus, qui scilicet exercent exercitium musicae ad spectatorem talem tali aliquo genere musicae uti, ut scilicet musica aptetur unicuique secundum habitum animae.
h Ad ludum autem, civilem scilicet, sicut dictum est, in praehabitis scilicet, moralibus melodiarum utendum : quia scilicet sunt de virtutibus et harmoniis talibus. Quae autem sint tales subdit, ibi, Talis autem quae Doristi , vel Choristi, sicut diximus prius. Suscipere autem oportet et si quam aliam, supple, musicam, praeter Doristam nobis approbaverunt communicantes eo quod in philosophia, et exercitio et disciplina quae circa musicam, supple, communicantes aliorum. Illorum enim est approbare, quia cuilibet in sua scientia experto credendum est.
i Deinde cum dicit, In politia autem Socrates non bene, etc. reprehendit Socratem de hoc quod laudavit musicas quae fistularum habent potentiam. Et habet duas partes, in quarum prima ponit reprehensibiles musicas. In secunda dicit quae consideranda sunt in musica, ut sit bona et conveniens, ibi (litt. m), Sunt autem duae considerationes , etc.
Sententia primae partis est haec, quod Socrates non bene fecit laudando musicam Phrygisten, id est, quae Phrygium canit bellum, id est, Trojanum: quia eamdem potentiam cum fistulis habet, eo quod ambo iram provocant. Et admittit etiam musicam quae est Doristi, de qua jam dictum est. Et probat quod eamdem habent potentiam et fistulae et talis musica, eo quod ambae iram provocant et passionis sunt illativae : omnis enim motus petulantiae et lasciviae, sicut manifestat poesis poetarum,maxime est in fistulis et in Phrygiis harmoniis,propter raptum Helenae : et ideo tales non sunt commendandae, movent enim puellas et matronas ad lascivias. Dicit tamen quod in his musicis decens acceperunt, ut videtur Phrygista musica suum cantum confecisse de tyrannidibus quas exercuerunt Graeci contra Phrygios : et talia multa ponunt exempla, qui circa hoc exercitati sunt, et addunt ad hoc quod Philoxenus quidam conatus est facere dithyrambum, id est, duplex metrum tyrannicum per fabulas musicas, et non potuit, et ab ipsa natura de Dorista de-
cidit in Phrygistam convenientem harmoniam. Adhuc autem de Dorista omnes confitentur tamquam existente stabilissima, quam etiam canebant vates in fabulis, et quae maxime habet morem virilem. Adhuc addit ulterius rationem : quia in omnibus virtutibus quae circa passiones sunt, superabundantias vituperamus, et medium laudamus, quod ita in melodiis faciendum est. Et quia Dorista maxime circa medium est, circa illam maxime oportet instrui juvenes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur: In politia autem Socrates non bene Phrygisten solam admittit cum ea quae Dor isti: et hoc , supple, dicit, reprobans organorum fistulam.Una enim causa reprobationis est in utrisque. Et hoc est : Habet enim eamdem potentiam Phrygista harmoniarum, id est, inter harmonias, quam quidem fistula inter organa, supple, habet. Et subdit quomodo : Ambo enim iram provocantia, supple, sunt, et passionis illativa, irae scilicet et furoris. Et ideo si Socrates admittit carmina Doristi, debet etiam admittere fi.stu.ias . k Et hoc probat ex poesi, ibi, Manifestat autem poesis : omnis enim petulantia, et omnia, talis motus, lasciviae scilicet, maxime organorum inter organa est in fistulis. Harmoniarum autem, id est, inter harmonias, in melodiis Phrygisti. Et causa est, quia in eis est illecebrosus raptus Helenae, quae cum morti tradenda fuisset, victori marito tradita est et deliciis thori associata. Et subdit qualiter confecta est illa poesis : Accipiunt autem hoc quod decens, poetae scilicet, puta de Tyrannidibus , Hectore scilicet,et Ulysse confecisse videtur Phrygius, dictamen suum scilicet. Et hujusmodi exempla multa dicunt, ad decorem scilicet dictaminis, qui circa sensum talis dictaminis
habent, id est, laborant, aliaque, supple, dicunt, quod Philoxenus poeta, qui, sicut dicitur in III Ethicorum, capitulo de temperantia et castitate, " Eryxius fuit natione et gulosus : unde in piscium pulmenti voratione orabat fauces longiores grue sibi fieri. " De hoc dicunt, quod conatus est in Dorista, id est, metro I)oristico, dithyrambum fabulose facere, sed non fuit potens, et ideo ab ipsa natura, talis metri scilicet, decidit in Phrygistam convenientem harmoniam.
I Ulterius addit rationem.: Iterum de Dorista autem omnes confitentur tamquam stabilissima existente et maxime habente morem virilem. Adhuc autem quoniam medium (quidem, supple, in passionibus, superabundaidiarum excellentiae scilicet et defectus, laudamus, et dicimus persequi oportere, medium scilicet, Dorista autem hanc habet naturam ad alias harmonias , quod scilicet medium est, manifestum, quod Doricas melodias oportet erudiri magis juniores.m Deinde cum dicit, Sunt autem duae considerationes, etc. ponit quid considerandum sit in bona melodia, scilicet quod possibile est secundum aetatem, et quod est decens : rigidam enim musicam non potest perficere facile qui abdicatus est per tempus, id est, processit in aetate, sed remissas. Et ideo a musicis reprehenditur Socrates : quia remissas musicas reprobavit, tamquam inebriativas et non valentes ad disciplinam, tamquam Socrates acceperit ebrietatem non secundum potentiam ebrietatis, quia ebrietas petulans est et impetuosa : sed accepit eas sicut abdicatas a juvenibus. Ex hoc concludit, quod ad futuram aetatem seniorum oportet tales harmonias, remissas scilicet, et tales melodias tangere.
Adhuc considerandum est si qua est talis harmoniarum, quae decet puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere simul et intellectum, quae Lydista videtur maxime pati inter omnes harmonias. De Lydia autem, sicut dicit Papias, sedes est antiqua regnorum, quam Pactoli. fluvii unda extulit, id est, exaltavit, quae est arenis aureis ditissima : et ideo propter novas ibi inventiones auri suavissima fiunt ibi carmina et jucunda : et ideo etiam in dictamine de Angelis dicuntur Perlydiiae, id est, valde Lyditae, quod carmen quilibet Angeli canunt coram Deo.
In fine concludit, quod in musicis quibus instruendi sunt juvenes, tria consideranda sunt, scilicet quod sit medium alicujus virtutis, et quod sit possibile cantanti, et quod sit decens secundum aetatem. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur: Sunt autem duae considerationes, supple, habendae in musicis. Et subdit quae, scilicet quod possibile, et quod decens. Et dat rationem, ibi, Etenim quae possibilia oportet tractare magis, ei quae decent singulos. Et subdit qualiter accipiantur, ibi, Sunt autem et haec determinata aetatibus. Et dicit quomodo : Velut abdicatis per tempus, sicut senibus, non facile cantare rigidas harmonias, sed remissas natura injicit talibus. Et ratio est : Ex defectu enim
aetatis acuitur vox in senibus, et rigidas harmonias cantare non possunt.
Ex hoc dicit increpationem Socratis, ibi, Propter quod bene increpant et, id est, etiam hoc adversus Socratem quidam eorum qui circa musicam, supple, studuerunt. Et subdit de quo, ibi, Quod remissas harmonias reprobaverit ad disciplinam, tamquam inebriativas accipiens ipsas, musicas scilicet, non secundum potentiam ebrietatis petulantia (ablativi casus), quia ebrietas vera petulantiam facit. Et hoc est: Impetuosum enim ebrietas facit magis, sed ab dicatas, supple, quae senibus conveniunt scilicet remissae harmoniae.
Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Quare ad futuram aetatem seniorem oportet tales harmonias tangere, et melodias tales, remissas scilicet.
n Adhuc autem si qua est talis harmoniarum quae decet puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere in moribus simul et intellectum, in disciplina scilicet. Et subdit quae sit illa, ibi, Ut quae Lydista videtur pati maxime harmoniarum, id est, inter harmonias omnes, palam, quia tres has faciendum ad disciplinam, scilicet juvenum. Et enumerat quas tres, ibi, Quod medium, scilicet virtutem habeat, et quod possibile, et quod decens.Ecce hunc librum cum aliis physicis et moralibus exposui ad utilitatem studentium: et rogo omnes legentes, ut attendant quod in hoc libro non tractatur nisi de actibus voluntariis hominum, qui, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, " ad nullam unam regulam communem redigi umquam possunt, sicut nec aedificatio Lesbiae. " Ei maxime sequitur politias Orientalium ei aegyptiorum, qui semper immundissimi fuerunt coitus et immundissimi cultus, sicut hodie sunt. Nec Aristoteles dicit de se hoc, sed recitat qualiter tales gentes politias suas ordinaverunt. Nec ego dixi aliquid in isto libro, nisi exponendo quae dicta sunt, et rationes et causas adhibendo. Sicut enim in omnibus libris physicis, numquam de meo dixi aliquid, sed opiniones Peripateticorum quanto fidelius potui exposui. Ei hoc dico propter quosdam inertes, qui solatium suae inertiae quaerentes, nihil quaerunt in scriptis, nisi quod reprehendant : et cum tales sint torpentes in inertia, ne soli torpentes videantur, quaerunt po-
nere maculam in electis. Tales Socratem occiderunt, Platonem de Athenis in Academiam fugaverunt, in Aristotelem machinantes etiam eum exire compulerunt., sicut ipse dixit, " Athenis numquam defuit pyrus super pyrum id est, malum super malum, Non consentio Atheniensibus bis peccare in philosophiam ". Sed hoc tantum pro talibus. Qui in communicatione studii sunt, quod hepar in corpore: in omni autem corpore humor fellis est, qui evaporando totum amaricat corpus, ita in studio semper sunt quidam amarissimi et fellei viri, qui omnes alios convertunt in amaritudinem, nec sinunt eos in dulcedine societatis quaerere veritatem.
Responsori?
1. Mysterio mirabili, Quo conceptus sterili
Caelitus donatur, Ex grandaevis nasciturus, Quantae puer sit futurus Gratiae, monstratur, V. Cuius ad indicium Editus ab angelo Nomen et officium. 2. Salutis puerperae Salutantis reddere Gestiens adfatus, Exsultat in utero Ac adludit puero Puer salutatas ; V. Virginis in gremio Sciens esse Deum, Quod nequit eloquio, Gestu prodit eum. 3. Iohannes dum nascitur, Mundo novus oritur
Lucifer diei, Lucescentis nuntius, Viae factor praevius Et praecursor Dei, V. Fide patrum imbuens Corda filiorum Ostendit incredulis Semitas iustorum.
4. Vox clamantis in deserto Dum Iohannes in aperto
Herodis incestum Arguendo frustra studet, Induratur et non pudet
Sceleris scelestum; V. Innocens in carcere
Clausus adligatur, Cui furor adulterae
Mortem machinatur.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Kex natalis sui cenam Primis et maioribus
Magnam fecit et amoenam Galilaeae ducibus. 2. Apti diem temporis Videns Herodias Impudici pectoris Intendit argutias. 3. Exsecratur sanctitatem Absorpta deliciis Et infamat castitatem Delectata vitiis. 4. Testem vitae detestata, Iohannem in carcere Face mortis inflammata Non timet occidere. 5. Postulata iusti nece Insana laetatur, Quando caput pro mercede Filiae donatur.
6. Cuius mox discipuli Corpus asportarunt Et honore tumuli Terrae commendarunt.
Responsoria.
1. Rex profanus dum servandum Morte iusti iusiurandum
Putat, peius peierat, Quando sacrum sacramento Necans dono tam cruento
Saltantem remunerat. V. Ius irridet, fas non videt,
Nefanda religio, Dum per iocum praestat locum
Iurans homicidio.
2. Mira dispensatio
Feminae ludibrium, Saltatricis praemium Fit baptista Dei, Obstupescit ratio, Disciplinae speculum Fieri spectaculum Ebriae diei, V. Castitas opprimitur, Profanatur sanctitas Veritas damnatur.
3. Ortus sui diem festum Eex convivis instruit, Sed non laute, dum incaute
Nece iusti destruit Et fas et honestum; V. Quis non recte dixerit Gaudium furorem, Ubi vino miscuit Crapula cruorem?
4. 0 iubar laetitiae,
Titulus virtutis, Qui solem iustitiae,
Dominum salutis, In secretis uteri
Sentiens gaudebas Et ad portas inferi
Laetus praecurrebas, Spem redemptionis
Mortis in caligine Nuntians absorptis; V. Angelus officio,
Spiritu propheta, Gabriele nuntio
Natus ex effeta.
In 3. Nocturno. Ad Cantica.
A. Christi vates et legista, Paranymphus et baptista, Maior natis hominum, Curae tibi Dominum Sic sit praevenire, Ut non nobis noceat Illa dies irae.
Kesponsoria.
1. Dira fames, edax invidia Sanctum mactat inter convivia, Esurit plus hominem
Impudens regina Et infelix sanguinem
Sitit inter vina. V. Maestus vere dies festus,
Funesta societas, Foedae dapes, iusti caede
Dum madet ebrietas.
2. Triumphator hostium, Triumpho potitus Carnis, mundi, daemonum
Derides garritus, Herodes dominium Tuum fert contritus. V. 0 doctorum speculum, Martyrum vexillum, Virginum signaculum, Portum da tranquillum. 3. Angelus cognomine, Vere maior homine Iohannes occiditur, Pro lege paterna Dum zelat, exstinguitur Fidei lucerna, V. Erat enim sanctitate
Lucens, ardens caritate. 4. Summa legis, praeco regis Et plus quam propheta, Via morum, dux iustorum,
Virtutis athleta, Decollatur, caput datur
Manibus incestae, Cuius scelus iusti zelus Damnat manifeste; V. Herodias imperat, Impia scortatrix, Et iussis obtemperat Filia saltatrix.
In Laudibus. Super Psalmos.
A. Collaudemus Dominum Omnis creaturae, Terrae, maris, hominum, Et vitae futurae Regem deprecemur, Ut exuta carnis mole Cum baptista vero sole Amicti laetemur. R. Per eum, qui constituit Te maiorem hominibus Et universis docuit Praestantiorem vatibus,
V. Te precamur assiduis Nos iuva precaminibus.
Ad Benedictus. A. Benedictus es tu, Christe, Verbum patris, quod baptistae Prophetavit spiritus, Digitus monstravit, In fide sincera Plebem tibi nos perfectam In salutis viam rectam Dirige, lux vera.
Per Horas. Ad Primam.
A. Salutaris dies ista,
Quam praecursor et baptista
Christi consecravit, Dum pro veritate legis Per iniqui manum regis
Mori non expavit; Angelis laudabilis, Nobis venerabilis,
Inferis excidium,
Desperatis gaudium Vere nuntiavit.
Ad Tertiam.
A. Iohannes legis terminus
Et finis umbrarum, Literae silentium
Et vox prophetarum, Immolatur feminae,
Quando decollatur Infestae datus innocens
Et sanctus incestae.
Ad Sextam
A. Ecce, quem divinitas
Ipsa veneratur, Cui de caelo trinitas
Tota revelatur, Qui per vitae meritum
Angelus vocatur, Hic tantus ad lubitum
Feminae damnatur.
Ad Nonam.
A. Scelerati iussu regis Dum zelator sacrae legis
Morti deputatur, Imminente passione Stans erectus in agone
Sic orat, sic fatur: Meum tibi, Domine,
Spiritum commendo, Pro cuius me nomine
Moriens impendo.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
Magnificemus Dominum, Quem inter natos hominum
Maior necdum natus
In matre salutatas Sciens salvatorem
Exsultans ut Domino Detulit honorem,
Cuius veneranda passio
Nos commendet virginis filio.
1. Infrunitae feminae Furor inflammatur, Dum de thori crimine
Iuste proclamate ,
Sed prophetae sanguine
Cruenta placatur,
V. Adversatrix mens virtutis
Vilipendit nec attendit
Monita salutis.
2. Rex aversa facie Lumini rebellis, Inimicus gratiae
Vere versipellis
Iure rupto sanguinis
Vim facit naturae,
V. Dissipator foederis,
Adinventor sceleris,
Pacis violator.
In 3. Noct. Super Ps. hat E folgende AA:
1. Hic prophetis altior, Iste maior homine Despectae despectior Merces datur feminae.
2. Arbitrum iustitiae Temulenti rident
Et lucernam gratiae Immundi non vident. 3. Triste nimis epulum, Caput in scutella,
Quod quasi ridiculum Intulit puella.
R 2. Infrunitae feminae etc. B; in A: R. Baptista Christi nobilis, Amicus Christi humilis,
Tu forma sanctitatis Pro tuis sanctis precibus Coniunge caeli civibus. V. Ave, fruens summo bono, Sedens caeli solio, Intuens divinitatem Plenus omni gaudio.
Rex Iohannem metuebat, Quia sanctum hunc sciebat, Cuius quasi stimulis
Verbis pungebatur, Sed infelix male functus Tanto viro nec compunctus
Mortem merebatur.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
In 1. Vesperis.
R. Munda caro sancti laceranda datur flagra danti, Et probra passa coma
ruit ad spectacula Eoma, Intrat vas olei, vas plenum perniciei, 0 vis mira Dei,
fervor oboedit ei. V. Letum laetus init, alacer certamina finit,
Vas fervens oleo vicit inustus eo.
Ad Magnificat.
A. Servans virgo caelibatum Fert libamen Deo gratum
Castitatis gremium, Neque carne neque mente Egit aestus hunc repente,
Ut amittat praemium.
A d Matutinum. Invitatorium.
Agnum nivei candoris Adoremus Dominum,
Virginem qui huic Iohanni Commendavit virginum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Clarus fulget dies iste Iohannis evangelistae Emicans victoria. 2. Flammas olei ferventis Virgo vincit in tormentis Pangens Deo gloriam. 3. Ante portam hunc Latinam Caesar egit ad ruinam, Sed victor non laeditur. 4. Romae iubilat senatus, Cum Iohannes liberatus Ephesum regreditur. 5. Sicut candet carne munda, Sic caelestis rorat unda, Quem elegit virginem. 6. Miris declaratur signis Refrigescit fervor ignis Ros arcet sartaginem.
Responsoria.
1. Ante portam urbis Romae, quae Latina dicitur, Victor dolio ferventis olei immittitur, Qui senatu circumstante illaesus egreditur, V. Rore balsami caelestis
virgo circumfunditur. 2. In Pathmos dum relegatur Iohannes exsilio, Hunc divina de supernis consolatur visio, V. Ecclesiae figuratur status hoc indicio.
3. 0 dilecte Iesu Christi Iohannes apostole, Quae praerogativa tui sit honoris, recole, V. Virgine cum matre regnans castitatis indole. 4. Annuus in hoc natali fit concursus populi,
Festa die.......
dum in urbe Romuli Gaudia multiplicantur per excursum saeculi, V. Adhuc ad laudem Iohannis crescit laus miraculi.
In 2. Nocturno. Antiphonae.
1. Quem sermonem Iesus dixit Et spem et rem, quam praedmt, Impleri opportuit. 2. Adveniret donec vere, Qui Iohannem permanere Hac in carne docuit. 3. Hic neque exustulatur Nec tormentis terminatur Eius innocentia. 4. Nec exsilio damnatus Nec metallo relegatus Migrat ad caelestia. 5. Vera pacis in quiete, Iesu bone, bona de te Venit invitatio. 6. Sanguinis effusione
Non fit particeps coronae In Iohanne passio.
Responsoria.
1. Vox tonitrui tui, Deus, in rota Iohannes est evangelista Mundi per ambitum Praedicans lumen caelicum, Qui triumphans Romae lavit In vino stolam suam
Et in sanguine olivae Pallium suum. V. Victo senatu cum Caesare Virgineo corpore Tripudiat in igne Et in sanguine. 2. Cum pro mundo pateretur rex Deus in homine, Iuxta crucem eius erat stans virgo cum virgine, V. Christus utrique commendat invicem ex nomine. 3. Magna mundo
gloria splenduit, Adorari angelus timuit, Hoc prohibuit; V. Hunc honorem honori tribuit, Homo Deus
dum carnem induit. 4. Salve, dulce melos, illustrans lumine caelos, Virgineum lumen,
paradisi fertile flumen, Splendor apostolice,
Christi specialis amice, Theologos omnes transcendens sancte Iohannes, V. Eloquiis claris
caeleste melos imiiaris.
In 3. Nocturno.
Responsoria.
1. Discipuli Christi dum tractant verba magistri, Undique sermo sonat,
huic semper vivere donat, V. Tu, Petre, me sequere, volo sic, ait, hunc remanere. 2. Supra pectus salvatoris in cena recubuit,
Ex quo hausit, quod ubique populis distribuit, V. Quo rigatus omnis mundus ad fidem convaluit.
3. Vatis caelestis est Pathmos insula testis, Caelitus hic vidit,
quae sano dogmate scribit, Ex signis ipsis liber editur Apocalypsis; V. Quotquot verba sonat,
tot in bis sacramenta redonat.
4. Dum stupet in caelis animus patris Ezechielis, Res satis obscuras,
tres cernit adesse figuras, Haec species hominis, bovis haec erat, illa leonis; V. Par aquilae quarta
magnalia denotat alta Sancti Iohannis evangelistae.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Ecce, dies triumphalis Diesque spiritualis
Iohannis memoriae, Cum" ex oleo ferventi Flamma carens adurenti
Praefert signum gloriae.
2, Circumstante hunc senatu Resultant maiores natu, Quod liber egreditur, "Urbis Romae gaudent cives, Gaudet pauper, gaudet dives, Quod igne non uritur.
3. Exit dolium illaesus, Caeli rorem spirat Iesus
Et ab igne liberat, Nec Romanus imperatoi Sicut mundi dominator
Tam potenter imperat.
4. Huius ergo nos natalis Exuens a cunctis malis
Emundet a crimine, Ut non urat calor ignis, Tartara quem dant indignis
Cum mortis putredine.
5. Post mortalis vitae molem, Ut cernamus verum solem,
Illa iuvet aquila, Quae ad alta subvolando Clariusque contemplando Luce gaudet intima.
Ad Benedictus.
A. Sacramenta die dominica Ostensa sunt
ecclesiastica Apostolo in Pathmos insula Et sanctorum
cum Christo saecula Eorumque clara memoria Et, quae manet,
perennis gloria.
In 2. Vesperis.
R. Verbum bonum caelestis nuntius Adnuntiat
pacemque gentibus, Praerogativa floruit Castitatis, quam voluit,
Quam dilexit. V. Matrem Dei inter sua suscepit obsequia, Ut virgini virginum
digne deserviret.
Ad Magnificat.
A. Hodie victor athleta, Iohannes evangelista,
Caelo dat tripudium, Hodie flamma intactus Turba praesente senatus
Praebet mundo gaudium, Hodie huius natalis Splendor parit salutaris
Devotis remedium.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
In 1. Vesperis.
A. 0 pium patronum, Puer datus praesuli Princeps fit latronum, Iam nefandi tituli Nefas cedit in bonum, Post haec doctor populi Confitetur Sancti Ioannis donum.
V. Da nobis, Christe, Precibus Evangelistae Veniam, quam meruit latro iste.
Ad Magnificat. A. Magnificavit eum
Deus et carnis Iebusaeum Expulit a tenero munditiae puero, Mente manens sana
nec adustio Domitiana Nec mors laesit eum corpore virgineum.
In 1. Nocturno. Kesponsoria. 1. Avis volans sine meta, Ioannes Christi athleta,
Ungitur, non uritur Oleo fervente, Quo iubente Lapis in gemmam vellitur; V. Fit et aurum silvae lignum,
0 amicum Deo dignum. 2. Nascens Maria media Gratia de gratia, Iohannes de Anna, Quando tonat, Nobis donat Verbi Dei manna; V. Christi testis hic caelestis
Fistula vel canna. 3. In navi patrem deserens, Deo se totum offerens, Relictis omnibus Navi, patre, retibus, Coassumpto fratre V. Mox Messiam sequitur,
Quod repromittitur. 4. Rorat caelum, nubes pluit, Filius tonitrui Mittit telum, hostis ruit
Sacri evangelii, Ut tres isti Antichristi
Ebion, Cerintus V. Et Marcion, haeretici, Christi crucis inimici, Zizania seminantes In medio tritici.
Ifi 2. Nocturno. Responsoria.
1. Ecce, puer praeelectus, Puer Christo praedilectus, Cuius cubans supra pectus Hausit divina mysteria. V. Videant recti Super cor dilecti Positum discipulum Veluti signaculum. 2. Tuus, Christe, fuit iste Filius materterae,
Cognatus baptistae, Virgo manens tibi gratus, Paranymphus pro te datus
Virgini puerperae, V. Iohannes apostolus
Et evangelista, Electus discipulus,
Domini symmista.
3. Aquilina facies Oculorum acies
Direxit In rotam solis, Ubi verbi Dei prolis Secreta detexit; V. Seraphim velat Vultum Dei, Zebedaei Filius revelat. 4. Hic est ille discipulus, Quam amoris titulus Privilegiavit, Quem cibavit Pane vitae et intellectus. V. Dilectus
Haurit de plena Vitae vena Iohannes in cena.
In 3. Nocturno. Responsoria.
1, Caro isti mater Christi Verbo Domini Commendatur, custos datur Virgo virgini, V. Divino consiUo Filius pro filio Commendatur.
2. Iohannes dilectus Dei Ob doctrinam fidei Mittitur in dolium, Vadit in exsilium; Caeli dum girat ambitum, Manna gustat absconditum, V. Ubi Christum habens ducem Secreta produxit in lucem.
3. Mortuam
Viduam
Post exsilium
Suscitavit
Et a morte relevavit,
Viduae filium,
Indixit ieiunium,
Kogatu fidelium
Condit evangelium, V. Eructavit verbum bonum,
Dulcis melodiae sonum.
4. 0 sanctitatis cumulum, 0 castitatis speculum, 0 gratum discipulum, 0 stupendum miraculum, Bibit veneni poculum Nec sentit periculum,
V. Prius stratos
A veneno vitae datos Suis reddit suscitatos.
Ad Benedictus. A. Cornu virtutis
Deus erigit atque salutis In cunctis hodie turribus ecclesiae; Mens et vox, pange,
sub honore Ioannis evangelista psallamus, cui sacra vota damus.
In 2. Vesperis. Ad Magnificat.
A. Spiritus exsultet,
modulatio laeta resultet, Plebs canit haec hodie cantica laetitiae, Unde Iohanninis
precibus defende ruinis Christe, tuum populum daque boni cumulum.
55. De Reversione s. Iohannis.
In 1. Nocturno. Antiphonae.
1. Adest dies digna coli,
Quam agit ecclesia In Iohannis apostoli praeclarae sollemnia, Empyrea summi poli
Qui novit mysteria. 2. Hic supra pectus Domini
In cena recubuit, Discipulorum nemini
Christus in hoc adnuit, Quippe quod fas est virgini,
Alii non congruit. 3. Veri verbi sub cantico
Vox est evangelica, Qui de fonte dominico
Epotavit mystica, Quorum gustu vivifico
Plebs vivit catholica.
4. Iohannes dictus gratia Comparatur aquilae,
Virtutum excellentia Lustrans inscrutabile
Verbum patris in gloria, Nullum habens simile.
5. Postquam Christus occubuit
Crucis in patibulo, Adoptionis coluit
Matrem eius titulo Iohannes, qui praeclaruit
Virginali speculo.
Responsoria.
R. Florescentis ecclesiae Praeco devotus et athleta, Iohannes doctor Asiae Sub lege nova fit propheta, Dum apocalypsis dicta Mundo pandit per sua scripta.
T. Hic est, quem divinitas prae ceteris amavit Amorisque nobilitas Secretius locavit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
A. Christus suum discipulum
Iohannem praeamatum Et in Pathmos ergastulum
Iniuste relegatum Revocat ad Ephesios,
Ad eius qui adventum Laudes dicunt atque melos
Iubili in augmentum.
In 3. Nocturno. Responsoria.
R. 0 Iohannes frater altissimi, Venas divini susurrii Nobis tua prece aperi;
V. Tu paradisi fluvius,
Torrens inundans divinitus.
R. Ecce, volat aquila,
Quo nec vates nec propheta
Volavit unquam altius,
Atque sine meta
Caeli penetravit secreta; V. Stupet usus et natura
Iohannis eloquio,
Dum transcendit carnis iura
Dicens ,,In principio.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
Antiphonae.
1. Iohannes Dei gratia Latine interpretatur, Qui sanctum ab infantia Virtute comitatur. 2. Os iste tenens aureum
Chrysostomus appellatur, Dum per dogma nectareum Ecclesia illustratur. 3. Physim spernens sophus iste Sic contemplatur Dominum, Diaconus tibi, Christe, Corda subiecit hominum. 4. Praesul hic aequiparatur Iohannes aequo nominis, Actus vita dum aemulatur Eorum in vestigiis. 5. Evangelistam dictando, Baptistam praedicando
Hic Chrysostomus sectatur Et utrique ieiunando, Plebis scelus excrepando Par maxime conabatur.
A. Magnificet Dominum
Per quadri orbis terminum Mens pura, illustrata Per Iohannis dogmata, Qui luxit ut sol in mundo, Scripturarum de profundo
Plebi vulgans mystica, Aurum adaugens argento Duplicatoque talento
Serens dicta pistica, Quem in caelis laureatum
Cum electis petimus, Nobis ut reddat placatum
Omnipotentem precibus.
Ad Matutinum. Invitatorium.
Concordes vitae sanctae iubilando venite, Chrysostomoque dignum
resonemus laudibus hymnum.
In 1. Nocturno.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Iohannes claras
Antiochia nascitur urbe, Dilectusque carus
Domino, placens quoque turbae.
2. Philosophiae studium impenderat usque, Post haec theologiae insudans dogmatibusque.
3. Hic sobrius, castus
mundanos respuit actus, Sic animae labem fugiens corporis quoque tabem.
Responsoria.
1. Vir Domini Iohannes Scientiarum amnes Bibit a pueritia, Libros perlegens auctorum Collegit virtutes morum, Mundi detestans vitia, V. Methodo sophiae
tenuit moderamina piae.
2. Naturalibus imbutus
Iohannes bonae indolis Et perfecte delibutus
Philosophiae poculis Brevi sub compendio Fimens mundi stadio, V. Virtutum flores decerpens nobiliores.
3. Regnantibus Arcadio Pariterque Honorio
Et Damaso pontifpcej fCivitJati praesidente, Romae Iohannes repente Fungitur episcopio. V. Constantino sede figitur in praesulis aede.
Antiphonae.
1. Hic clericorum
vitam corrigere volens Mox perversorum vanum odium quoque dolens. 2. Hospitalitatis
ieiunus nilque ferebat, Sed sobrietatis stomacho caputque dolebat.
3. Propter sermones
dignas et praedicationes Plebs eum dilexit, aemulantum ora despexit.
Responsoria.
1. Constantinopolitanus
Praesul Iohannes per manus
Cleri in phoenice luxit Idola dissipando, Veram fidem propugnando Ecclesias construxit, V. Gentis barbariem convertens in veram fidem. 2. Chrysostomus fortissimus, Zelo fidei ignitus,
Orthodoxorum templa Prohibuit dari vanac Archihaeresi Arianae Pauli sequens exempla, V. Conculcans haereses sic Christo contrarientes. 3. Oratio pervigilis Chrysostomi Iohannis In Bisanto emicuit, Angelorum exercitus Armis monstratus caelitus Igne urbem eripuit, V. Sic prece pastoris
locus defensatur honoris.
In 3. Nocturno. Antiphonae.
1. Doctorem senem reprobare volens Arianum
Iohannes invidiam mortem patitur quoque diram.
2. Concelebrant synodum
praesides, sed inique deponunt Exsulem Chrysostomum, proscriptum longe reponunt.
3. Scelus idolatriae praesul spernendo reginae Effigiem reprobat,
sed iram regiam concitabat.
Responsoria.
1. Celebrant concilium Praesules et exsilium
Praeelegit vir beatus, Sed per populum devotum Ob hoc nimium commotum Ad sedem est revocatus; V. Urbis terra mota fit iniqua damnatio nota.
2. Curam agens pastor gregis Uxorem offendit regis
Novam edens homiliam, Rursus vicit Herodias, Ob hoc passus insidias Clientum et contumeliam, V. Sed Deus pastorem defendit per inferiorem.
3. Os auro derivans
aurora dogma propinans, Egregie doctor, scripturarum mellifluis auctor, Iohannes, clerum,
plebem protegeque severum Iudicem in caelis precibus placa tu vere tuis, V. Ut donet miseris
aeterna gaudia nobis, Qui tua mente pura celebrant sollemnia mira.
In Laudibus.
Antiphonae. 1. Iohannes in exsilium Denuo relegatur, Ubi Ponti confinium Imperiique putatur.
2. Ubi corpus castigando Spiritum subegit, Nova scribens meditando Volumina exegit. 3. Demum datus dedecori Evertit acrimenta Praesul poenam iniungens ori Aurea conscripsit elementa. 4. Vehuntur cruciatus Hic capitis dolore, Tandem caelo sublimatus Est maximo decore. 5. Caeco visus conceditur, Leprosus mundatur, Iohannes Christo iungitur, In caelo iubilatur.
Ad Benedictus. A. Plaga recens incubuit, Dei iram erubuit
Constantinopolis alta, Luxit aether, nam doctorum Auget sidus nunc oratorum,
Ubi aeterna merita Beatificant requie Iohannem solamine.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat. A. Advebitur bonus caelis Doctor electus flamine, Gaudet honore Iohannis
Chrysostomi laudamine Mater, novis opusculis Praedita quaestiunculis Redimivit suis te voluminibus Christe, hymnorum zematibus.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
In 1. Vesperis. Ad Magnificat.
A. Gaude, Sion, ornata tympano, Plaude novo
perfusa balsamo, Ipsum lauda chordis et organo, Cuius sponsa
venit a Libano.
A d Matutinum. Imitatorium.
Ad regem vitae digna cum laude venite, Qui palmam regni
tribuit supra aethra Iohanni.
In 1. Nocturno. Antiphonae.
1. Beatus vir, qui non abiit in malorum consilio, Sed in lege Dei coluit illius meditatio. 2. Quare fremunt populi vana meditantes? Exaltabit Dominus in ipso sperantes. 3. Cum invocat, exauditur Iohannes a Domino, Et in pace in id ipsum regnat sine termino. i. Verba sancti percipit clamorem intellegens, De mundi miseria pauperem hunc erigens.
5. Domine, Domine, quam admirabilis Es in hoc praesule atque laudabilis I
6. Confidens in Domino transmigrat in montem Et venire meruit ad salutis fontem.
Responsoria.
1. Ecce, verus et sincerus
Vir Israelita, Sine fraude dignus laude
Fulgens eremita, Christo carus, signis clarus
Verbo, mente, vita; V. Inter mundi strepitum
Stat pastor insignis, Sed in igne positum
Non exurit ignis.
2. Exspectante populo sacram unctionem Matrona cum filio
benedictionem Exspectat pontificis, sed mox laesionem Mortis subit parvulus
per oppressionem; V. Clamat mater misera, currit vir beatus, Fusa prece parvulus
mox est vitae datus. 3. Fragrat virtus arboris, manat vis unguenti, Laudibus attollitur,
fit res nota genti, Sed aurem non adplicat famae discurrenti Nec fidem adhibuit
vana promittenti. V. Petit sanctus eremum spreta mundi gloria Et relicto pallio
fugit ab Aegyptia. 4. 0 praesul, Italiae decus speciale, Quem ornat iustitiae
superhumerale,
Quem caro non allicit vel solum natale, Nobis, pater, impetra
regnum aeternale. V. 0 intactae fili matris, miserere miseris Atque prece sancti patris
nos coniunge superis.
In 2. Nocturno. Antiphonae.
1. Domine, qui habitas in monte salutis, Nos per sancti merita fac heredes lucis. 2. In virtute, Domine, tua gloriatur Sanctus, cuius hodie festum celebratur. 3. Tua est o, Domine, terrae plenitudo, Cuius archipraesulis fulget sanctitudo. 4. Benedicam Domino tempore perenni, Qui caeleste bravium contulit Iohanni. 5. Te decet in Sion hymnus, o Domine, Qui sanctum collocas in caeli culmine. 6. Confiteri bonum est tibi, Iesu bone, Qui ornasti praesulem corona gloriae.
Responsoria.
1. Sunamiti puerum
reddit Elisaeus, Sycomori culmina ascendit Zacbaeus, Relicto teloneo
praedicat Matthaeus, Hoc in sancto praesule representat Deus;
V. Matri reddit puerum, eremum conscendit, Spretis lucris sacculi
ad superna tendit. 2. Dum membra lectulo daret post laborem, Immisit in eum
Dominus soporem, Astat angelus indutus decorem, Ut cellam construat,
monet confessorem; V. Pellitur dubietas trina visione, Et iussis obtemperat
cum devotione. 3. Invictum aggreditur opus eremita, Sed obstat archangelus,
ne res fiat ita, Nam nocturno tempore ligna levigata In montem oppositum
nocte sunt translata; V. Admiranti Dominus columbas transmisit, Quas sequens mox repperit
opus, quod amisit. 4. Felix locus, felix ecclesia, In qua sancti
viget memoria, Felix terra, quae dedit praesulem, Felix illa,
quae fovet exsulem, V. Felix, pater, succurre miseris, Ut felices
iungamur superis.
In 3. Nocturno. Ad Cantica.
A. 0 lampas ecclesiae, Speculum virtutis,
Astanti familiae Fer opem salutis,
De lacu miseriae Et de luto faecis
Nos educ sanctissimae Interventu precis.
Eesponsoria.
1. In vicino positus pontifex cum clero, Ut sacraret cellulam,
ecce, facto sero Ardere conspicitur mons Pirchirrianus, Fit clamor in populis,
sursum levant manus; V. Facto mane pontifex montem petit altum Et invenit caelitus
locum consecratum. 2. Admiratur populus ruens in clamorem, Novum cernens fluere
olei liquorem, Madent linteamina, sudat pavimentum, Salubre languentibus
dans medicamentum; V. Qui fontem in eremo de petra produxit, Hic in montis vertice
oleum eduxit. 3. De cisternae latebris
Ioseph est sublatus Et in regni solio nunc est sublimatus, Finitur feliciter
eius incolatus, Nostros prece sedula diluat reatus; V. Cursu felicissimae
vitae consummato In sinu recipitur
Abrahae beato.
4. 0 oliva semper viva, Dulcis et fructifeia,
0 lux clara, Christo cara,
Fulgens super aethera, Nobis fessis et oppressis
Per peccati pondera Esto, comes, dux et comes
In hac valle misera; V. Iam cum Christo gloriaris fracta domo testea, Tuos non obliviscaris
pressos mole carnea.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Ampullae medium vino vix replente Potavit plurimos liquore crescente.
2. 0 felix pontifex, per cuius merita Defuncto corpori est vita reddita.
3. Blasphema mulier amittit loquelam, Sed sanctum invocat mox sentit medelam.
4. Christum benedicite, terra, mare, caeli, Qui dedit victoriam praesuli fideli.
5. Laudemus Dominum, qui palmam gloriae Beato praesuli contulit hodie.
Ad Benedictus.
A. Benedictus Dominus,
Deus Israelis, Qui pro vita saeculi descendit de caelis, Cui offertur hodie
sacerdos fidelis In manu signiferi sui Michaelis.
In 2. V esperis.
Ad Magnificat
A. Magnificet Dominum omnis creatura,
Quem eductum hodie de carnis pressura
Vir beatus conspicit iam non in figura,
Sed eius perfruitur visione pura.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
In 1. Vesperis.
Ad Matutinum.
Antiphonae.
1. Diem hanc condignis Veneremur laudibus, Qua miris clarus actibus Migravit in patriam Ioannes eleemosynarius.
2. Vir erat sanctus opere Et aspectu angelicus, Erat integer corpore, Consilio magnificus.
3. Quem Alexandria praesulem In honore tenuit Et patriarcham inclitum Ceu numen caeli coluit.
4. Hunc claritas generis Quamvis fecit spectabilem, Immensa tamen pietas Cunctis reddit amabilem.
5. Fulsit orbi celebrior Plenus virtutum actibus, Pietate sublimior Cunctis pristinis patribus.
Ad Magnificat.
A. Sanctus Iohannes eleimon, Piis plenus operibus, Feneratur Domino, Sciens eleemosynis Peccata purgari, Secutus misericordiam Aeternam invenit gloriam.
Imitatorium.
Iubilemus Domino, Qui viam salutarem Populo demonstravit In Ioanne eleemosynario.
In 2. Nocturno. Antiphonae.
1. Invocabat Dominum in opportuno tempore, Dum omnia distribuit, aderant plura propere. 2. Ad clamorem pauperum manum reserabat, Exaudiri meruit, quotiens clamabat. 3. Nomen admirabile pietatis largitate Eleimon obtinuit
in terrae universitate.
In 3. Nocturno. Antiphonae.
1. Caeli tabernaculum Cultor misericordiae Ingressus secure, Nam puritas et pietas Et decor iustitiae Erant sibi curae.
B. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
OPERA OMNIA,
EX EDITIONE LUGDUNENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS
AD FIDEM VULGATAE VERSIONIS ACOURATIORUMQUE
PATROLOGIAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPIIIA SUORUM
OPERUM A. PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA
GURA AG LABORE
AUGUSTI BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis.
ANNUENTE EA VENTEQUE PONT. MAI. LEONE XIII.
VOLUMEN NONUM
PARVORUM NATURALIUM PARS PRIMA.
PARISIIS
APUD LUDO VICUM VlVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
13, VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
MDCCCXC
D.ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS P RAEDICATORUM