COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Utrum aliquis sit natura servus, et aliquis natura liber, et aliquis
natura dominus ? ANTIQUA TRANSLATIO.
a Utrum autem est aliquis natura talis aut non, et utrum dignius et justius alicui servire quam non, sed. omnis servitus praeter naturam est, post hoc considerandum.
b Non difficile autem ratione contemplari, et ex his quae fiunt, addiscere. Principari enim et subjici, non solum necessariorum, sed etiam expedientium est, et statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subjici, haec autem ad principari: et species multae et subjectorum sunt, et principantium. Et semper melior principatus, qui meliorum subjectorum, puta hominis quam bestiae. Quod enim efficitur a melioribus, melius opus. Ubi autem hic .quidem principatur, hic quidem subjicitur, etiam aliquod horum opus.
c Quandocumque enim ex pluribus constituta sunt, et fiunt unum aliquod commune, sive ex conjunctis, sive ex divisis, in omnibus videtur principans et subjectum.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO,
Utrum vero sit aliquis natura talis vel non, et utrum melius ac justius sit alicui servire vel non, sed omnis servitus sit praeter naturam, considerandum postea erit.
Nec sane difficile est ratione perspicere, et ex his quae fiunt, cognoscere. Imperare enim, et parere non solum necessariorum est, verum etiam utilium, ac statim ex generatione quaedam distincta sunt, alia quidem ad. imperandum, alia vero ad parendum, et species multae et imperantium, et parentium, et semper melius imperium, meliorum parentium est, ceu hominis quam bestiae, nam quod a melioribus perficitur, melius est opus, ubi vero aliud imperat, aliud paret, est aliquod horum opus.
Nam quaecumque ex pluribus constant, et unum quid commune fiunt, sive ex continuis, sive ex discretis, in omnibus apparet, et quod imperat et quod paret.
d Et hoc ex omnium natura inest animatis : etenim in non participantibus vita est quidem principatus, puta harmoniae. Sed haec quidem forte magis extrinsecae sunt speculationis.
e Animal autem primum constat ex anima et corpore : quorum haec quidem principans est natura, hoc autem subjectum. Oportet autem intendere ex secundum naturam habentibus magis quam natura, et non in corruptis. Propter quod et optime dispositum et secundum corpus, et secundum animam hominem considerandum, in quo haec palam. Pestilentium enim et prave se habentium videbitur principari multoties corpus animae, propter prave et praeter naturam habere. Est equidem, sicut dicimus, primum in animali contemplari et despoticum principatum et politicum. Anima quidem corpori enim dominatur despotico principatu, intellectus enim appetitui politico et regali. In quibus manifestum est, quod secundum naturam et expediens corpori regi ab anima, et passibili parti ab intellectu, et parte rationem habente : ex aequo autem aut e contrario, nocivum omnibus.
f Iterum in homine et in aliis animalibus similiter se habet : mansueta quidem enim sylvestribus digniora sunt secundum naturam: his autem omnibus melius regi ab homine : adipiscuntur enim salutem sic.
g Adhuc autem et masculinum et foemininum, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius : et hoc autem principans, et haec autem principata. Eodem autem modo necessarium esse et in. hominibus.
h Quicumque quidem igitur tantum distant quantum anima a corpore, et homo a bestia, (disponuntur autem hoc modo quorumcumque est opus corporis usus, et hoc est ab ipsis optimum), isti quidem sunt natura servi, quibus melius
Et hoc ex tota natura inest animatis et in his, quae expertia sunt vitae, est quoddam imperium instar harmoniae: sed haec forsan aliena sunt ab ista consideratione.
Animal vero constat primum ex anima et corpore, quorum alterum imperat secundum naturam, alterum paret. Oportet autem considerare naturam non in corruptis, sed in his quae magis se habent secundum naturam : quocirca is qui et animo et corpore optime dispositus sit, inspiciendus est, in quo certe id manifestum est : nam pravorum quidem, aut prave dispositorum saepe inveniretur corpus imperare animo, ex eo quia perverse ac praeter naturam se habent : est igitur, ut dicimus, primum in animali prospicere imperium dominicum et civile, nam animus quidem in corpus dominicum habet imperium, mens vero in appetitum civilem et regium, in quibus clarum est secundum naturam et utilitatem imperari ab animo corpori, et ab ea parte quae habet rationem ei parti quae subjacet perturbationi, aequalitatem vero, ac vicissitudinem omnibus nocere.
Rursus in homine et aliis animalibus eodem modo, mansueta quidem meliora sunt quam fera : his autem universis melius est ut homini pareant, nam salutem ita recipiunt.
Praeterea autem masculus et foemina alterum melius secundum naturam, alterum deterius : et hoc imperans, illud parens. Eodem modo necesse est in cunctis hominibus esse.
Quicumque igitur distant tantum quantum animus a corpore, et homo a bestia, per hunc modum se habent,quorumcumque est in corporis usu (et hoc est in eis potissimum) : hi sunt natura servi quibus melius est ut imperetur, quemad- est regi hoc principatu, siquidem et dictis creditur. Natura enim servus qui potest alterius esse, propter quod et alterius est. Et communicans ratione tantum quantum ad sensum recipere, sed non habere : alia enim animalia non ratione sentientia, sed passionibus serviunt. Opportunitas variat modicum : ad necessaria enim corpori auxilium fit ab ambobus, et a servis, et a domesticis animalibus.
i Vult quidem igitur natura, et corpora differentia facere, quae liberorum, et servorum : haec quidem fortia ad necessarium usum, haec autem recta et inutilia ad tales operationes, sed utilia ad civilem vitam : iste autem etiam fit divisus ad bellicam opportunitatem et pacificam. Accidit autem multoties et contrarium, hos quidem corpora habere liberorum, hos autem animas.
k Quoniam et hoc manifestum, quod si tantum fiunt differentes corpore solum quantum deorum imagines subdeficientes, omnes dicent utique dignos esse his servire.
I Si autem in corpore hoc verum,multo justius in anima diffiniri, sed non similiter facile videre animae, et corporis. Quod quidem igitur sunt natura quidam, hi quidam liberi, ii autem servi, manifestum, quibus et expedit servire, et justum est.