COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De duplici servo.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Quod autem, et qui contraria dicunt secundum modum aliquem dicunt recte, non difficile videre. Dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum legem servus et serviens : lex enim promulgatio quaedam est, in qua in bello superata praevalentium esse dicunt.
b Hoc itaque justum multi eorum, qui in legibus, quemadmodum Rhetora scribunt iniquorum., tamquam durum si vim Inferre potentis, et secundum potentiam melioris, erit servum et subjectum quod violentiam passum est. Et iis quidem sic videtur, iis autem illo modo, etiam sapientium.
c Causa autem hujus dubitationis, et quod facit verba variari, quia modo aliquo virtus sortita successum, violentiam pati potest maxime, et est semper superans in excessu boni alicujus, ut videatur non sine virtute esse violentia :
d Sed de justo solum esse dubitationem. Propter hoc enim iis quidem benevolentia justum esse videtur, his au-
LEONARDI ARETIN1 TRANSLATIO.
Quod autem et contradicentes quodammodo recte dicunt, non difficile fuerit intueri : dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum lege servus et serviens, nam lex consenssio quaedam est, per quam bello capta illorum fieri dicuntur qui ceperunt.
Hoc autem jus multi eorum, qui circa leges versantur, accusant, tamquam Oratorem qui contra leges decreverit, quasi sit grave, si ejus qui vim afferre potest, et potentia praecellit, servus fiat et subditus qui vim patitur : et quibusdam hoc modo videtur, quibusdam illo, etiam sapientium.
Causa vero ambiguitatis et variationis hujusmodi est, quia quodammodo virtus freta potentia, vim potest maxime afferre, et semper id quod superat, est in excellentia alicujus boni, ex quo fit, ut vis non absque virtute esse videatur.
Sed circa justum esse ambiguitatem : propter hoc enim aliis quidem benevolentia videtur esse justum, aliis hoc tem ipsum hoc justum, meliorem principari. Quoniam depositis seorsum his rationibus, neque forte nihil habent, neque probabile alterae rationes, ut non oporteat melius secundum virtutem principari et dominari.
e Totaliter autem attendentes quidam, ut possibile, ad. justum quoddam (lex enim justum quoddam), eam quae secundum bellum servitutem ponunt justam, omnino autem non aiunt.
f Principium enim contingit non justum esse bellorum, et indignum servire, nequaquam utique dicit aliquis servum esse. Si autem non, accidet eos qui videntur esse optimi generis servos esse, et ex servis, si contingat vendi captos. Propter quod non volunt ipsos dicere servos, sed barbaros. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud quaerunt quam quod natura servum : quod quidem a principio diximus. Necesse enim est dicere aliquos esse, hos quidem a principio servos, hos autem nequaquam.
g Eodem autem modo, et de ingenuitate. Ipsos quidem enim, non solum apud ipsos ingenuos, sed etiam ubique putant : barbaros autem domi solum : tamquam sit aliquid, hoc quidem simpliciter ingenuum et liberum, hoc autem non simpliciter, quemadmodum Theodecti Helena inquit, " Ex ambabus divinis progenitocibus natam, quis utique dignificabit addiscere servam ? "
h Cum autem hoc dicant, nihil aliud quam virtus et malitia determinant servum et liberum, et nobiles et ignobiles : dignificant enim, quemadmodum ex homine hominem, et ex bestiis fieri bestiam, sic et ex bonis bonum. Natura autem vult quidem hoc facere, multoties tamen non potest.
i Quod quidem igitur habet quamdam rationem dubitatio, et non sint ii quidem ipsum videtur justum, potentiorem dominari, discordantibus invicem hujusmodi sermonibus, cum alteri nec validum quidquam, neque persuasivum contineant, quod non oporteat meliorem secundum virtutem praeesse ac dominari.
Omnino retinentes quidem, ut aiunt, aliquid justi, nam lex justum quid est, servitutem quae ex bello provenit justam posuere, et simpliciter non aiunt.
Nam fieri potest ut belli principium nequaquam sit justum, et indignum servire nemo diceret esse servum : alioqui continget eos qui nobilissimi videntur, servos esse, atque ex servis si contingat eos capi atque vaenumdari. Itaque istos non volunt servos dicere, sed barbaros. Atqui cum ista dicunt, nihil quaerunt aliud quam natura servos, ut ab initio diximus, necesse est enim dicere alios ubique esse servos, alios necubi.
Eodemque modo de nobilitate : non solum enim apud seipsos nobiles, sed ubique existimant, barbaros vero domi solum nobiles, quasi existat alia simpliciter nobilitas, alia non simpliciter, ut Theodecti Helena inquit: " Ex diis ab utraque stirpe prognatam, quisquam appellabit servam? "
Sed cum hoc aiunt, nullo alio quam virtute et vitio diffiniunt servum et liberum, nobilesque et ignobiles : putant enim ut ex hominibus hominem et ex bestiis bestiam, sic ex bonis bonum generare : sed natura quidem hoc vult, attamen plerumque non potest.
Quod igitur haec dubitatio habet rationem quamdam, et quod sunt alii natura natura servi, ii autem liberi, palam : et quod in quibusdam determinatum, quod tale, quorum quidem huic expedit servire, huic autem dominari, et justum est : et oportet hunc quidem subjici, hunc autem principari, quo nati sunt principatu principari, quare et despotizare. Male autem inutiliter est ambobus, idem enim expedit parti et toti, et corpori, et animae : servus autem pars quaedam domini, velut animatum aliquid corporis, separata autem pars corporis. Propter quod et expediens aliquid est, et amicitia servo et domino ad invicem, iis qui natura tales dignificantur : iis autem qui non secundum hunc modum, sed secundum legem et violentiam passis, contrarium.