COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De potentia gubernandi, dominationis et gubernationis differentia.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Manifestum autem est ex iis,quoniam non idem est despotica et politica, nec omnis ad invicem principatus, sicut quidam aiunt: hic quidem enim liberorum natura, hic autem servorum. Et Oeconomica quidem monarchia : ab uno enim regitur omnis domus, politica autem liberorum et aequalium principatus.
b Despotes quidem igitur non dicitur secundum scientiam., sed eo quod talis sit : similiter autem et servus et liber.
c Scientia autem utique erit, et despotica, et servilis. Servilis quidem, qualem quidam qui in Syracusis erudivit : ibi enim accipiens quis pretium, docuit ancillaria ministeria pueros. Erit autem utique et ad plus horum disciplina, velut pulmentaria et alia talia genera ministrationis. Sunt enim alia aliis, haec quidem honorabiliora opera, haec autem necessariora : et secundum proverbium, servus ante servum, ut dominus ante do-
LEONARDI ARET1N1 TRANSLATIO.
Patet autem ex his, quod non idem est dominatio et gubernatio Reipublicae, nec omnes inter se principatus, ut quidam aiunt : nam aliud liberorum secundum naturam, aliud servorum est. Et in re familiari imperium est unius, nam ab uno regitur omnis domus, in Republica autem liberorum et aequalium est gubernatio.
Dominus ergo non dicitur secundum scientiam, sed quia est talis, eodemque modo et servus et liber.
Scientia vero est liberalis et servilis : servilis, qualem Syracusis ille docebat : nam ibi quidam mercede pueros docebat servitutem, ceu coquinariam, et alium hujus generis famulatum : sunt autem ministeria aliorum quidem honestiora, aliorum vero necessaria magis, et ut est in proverbio, servus prae servo, dominus prae domino ? hae igitur omnes scientiae serviles sunt.
minum. Tales quidem igitur omnes serviles scientiae sunt.
d Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim, non in possidendo servos, sed in utendo servis.
e Est autem haec scientia nihil magnum habens, neque venerandum.: quae enim oportet servum scire facere, illum oportet haec praecipere : propter quod quibuscumque potestas quod non ipsi malum patiantur, procurator accipit hunc honorem, ipsi autem civiliter vivunt, aut philosophantur.
f Acquisitiva autem., altera ab utrisque iis, velut quae justi bellica quaedam existens, aut venativa : de servo quidem igitur et domino, determinatum sit hoc modo.