COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
a Determinatis his quaestionibus, redit ad propositum, et ostendit quod despotica et politica neque omnes principatus ad invicem sunt idem, sicut ipsi dixerunt, et sicut ipse a principio movit quaestionem contra eos qui dicebant quod non differebant specie, sed quantitate sola. Et primo ostendit quod despotica et politica diversae sunt per hoc quod sunt similia principatibus diversis. Politica enim et principatus super liberos concives, scilicet eodem jure et eadem libertate utentes, despotica autem est principatus servorum : ergo non sunt idem principatus, politica et despotica.
b Deinde eodem modo probat quod oeconomica non est despotica : quia despotes
Domini autem scientia est, per quam utitur servis, nam dominus est non in possidendo servos, sed in utendo.
Continet autem haec scientia non magnum aliquid, neque gloriosum : quae enim servum scire facere oportet, illum oportet scire jubere : itaque quibuscumque est facultas a laboribus cessandi, vicarius 1 quidem hunc honorem suscipit, ipsi vero aut Reipublicae administrandae, aut studiis philosophiae, intendunt.
Acquirendi vero disciplina, alia est ab utraque istarum seu bellica quaedam justa, aut venatica : de servo igitur et domino in hunc modum determinatum sit.
non dicitur secundum scientiam acquisitionis alicujus,sed eo quod talis sit per naturam, qui scilicet sciat uti servis : hoc autem est natura quod sciat ordinem quo unusquisque servus ordinatur ad officium congruum sibi ad utilitatem domus : et tali natura etiam servus, servus est, et liber, liber est.
c Quamvis autem despotica non sit scientia secundum essentiam et rationem, tamen non sine scientia est despotica et servilis. Quia oportet quod despotica regatur secundum actum aliqua scientia theorica, et servilis similiter. Et hoc probat per quemdam qui in Syracusis, id est, in Syracusana civitate, quae est, ut dicit Hieronymus, in illa parte Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur, ubi quidam accepto magistri coquorum pretio, pueros,id est, servos docuit ancillaria ministeria, id est, servilia : et ta- lium quidem disciplina ad plura est, quia magnum simpliciter non habet, velut ars pulmentaria, id est, coquinaria, et alia talia genera ministrationis, sicut ministerium camerae, ministerium marescaltiae, et hujusmodi : in talibus enim ministeriis alia sunt quaedam, quibusdam honorabiliora, alia vero necessariora. Saepe enim contingit quod minus honorabile, magis necessarium est, ut cura de purgamentis quam de palatio. Quia si non sint ioca purgamenta recipientia, palatium replebitur foetore, sicut dicit Augustinus. Et hoc probat per proverbium antiquum, subdens : Dicitur enim propter gradus ministrationum talium, quod servus est ante servum, id est, honorabilior domino, qui. scilicet honorabiliores habet servos. Et concludit in fine, dicens : Tale quidem igitur omnes serviles scientiae sunt, id est, de ministeriis servorum et ancillarum ad utilitatem domus pertinentium,
d Deinde ostendit per oppositum de despotica, quod etiam quamdam scientiam habet, dicens : Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim non in possidendo servos, supple, dicitur, sed in utendo servis, ,eo quod unumquemque servorum scit aptare ministerio sibi congruo ad utilitatem domus, quae ordinatur ad vivere et ad bene vivere secundum communitatem oeconomicam.
e Haec autem scientia nihil magnum habens, supple, est, neque venerandum.
Et hoc probat primum ratione, secundo usu. Ratio talis est. In uno opere communicant servus et despotes. Cujus probatio est, Quia quaecumque oportet servum scire facere, oportet despotem scire praecipere. Nihil magnum et venerandum scit facere servus : ergo nihil magnum et venerandum scit praecipere despotes. Secundo probat hoc a signo usus et consuetudinis, dicens : Propter quod quibuscumque, supple, despotibus potestas, supple, est, ex abundantia familiae fugiunt curam ordinationis servorum, ut non ipsi malum patiantur, supple, sollicitudinis : et procurator, supple, eorum, sicut villicus et syndicus ab ipso despote collata sibi potestate accipit hunc honorem dispensandi, scilicet familiam. Ipsi autem, supple, qui despotes dicuntur, relicta sollicitudine famimiliae, vel civiliter vivunt, ut senatores, supple, reipublicae intendentes, aut philosophantur, liberalibus scilicet studiis intendentes, quae magnum et venerandum aliquid habent.
f Deinde continuat dicta ad sequentia : dicens quod acquisitiva scientia eorum quae necessaria sunt ad domum, altera est ab utrisque his, scilicet a scientia despotis et servorum scientia, sive a scientia dominandi et scientia serviendi : neque justitia bellica eadem est cum altera dictarum : et de his dicendum est deinceps. Deinde ponit epilogum in quo concludit totum quod dictum est in capitulo, sic : De servo quidem et domino determinatum sit hoc modo.