COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic incipit tertia pars istius primi libri. Dictum enim fuit, quod sunt tres partes oeconomicae, scilicet despotica sive dominalis, nuptialis, paterna, et quarta adjuncta chrematistica : et dictum est jam de despotica et chrematistica : relinquitur ergo dicendum de nuptiali et paternali : et dividitur istud capitulum in duas partes, in quarum prima determinat proprias passiones et dubia pertinentia ad despoticam et paternam. In secunda de iis quae pertinent ad nuptialem, ibi (litt. m), De mulieris autem ei viri, etc.
In prima harum tria facit. Primo enim adaptat oeconomicas, servorum scilicet, puerorum, et uxoris ad urbanitates sive politias, diversis diversas adaptans. Secundo movet dubitationes super hoc, ibi (litt. e), Primo quidem igitur de servis, etc. Tertio ponit solutionem, ibi (litt. g),
Nam cum omnis domus sit civitatis pars, illi autem domus, partis autem virtus ad totum respicere debeat, necessarium est respicientes ad Rempublicam filios uxoresque instituere. Siquidem refert ad rectam institutionem Reipublicae pueros et mulieres esse boues institutos, Enimvero referat necessarium est : nam mulieres media pars sunt hominum liberorum, ex pueris autem sumuntur, qui Rempublicam gubernant.
Quare, cum de servis determinatum sit, de reliquis autem in aliis sit dicendum, omissis propositis, tamquam finem habentibus, alio sumpto principio differamus, ac primum illa discutiamus quae tradita sunt de optimo civitatis statu.
Manifestum igitur quia quidem necesse, etc.
a Dicit ergo primo : Quoniam autem tres paries oeconomicae erant sicut determinatum : et enumerat eas, dicens : Una quidem despotica, de qua dictum est prius, id. est, in praehabitis, et haec est dominalis, cui adjuncta est chrematistica : una autem, scilicet secunda paterna, patris scilicet et filiorum : tertia autem nuptialis, viri scilicet ad uxorem. Et subdit rationem, quod isti principatus non sint idem specie, ibi, Etenim mulieri praeest, et natis tamquam liberis equidem ambobus : quia et uxor libera et nati, scilicet non idem pri.ncipa.tus cum despotico : quia servus non est liber a domino. Deinde subdit, quod nuptialis et paterna non est idem principatus, ibi, Non eodem autem modo principatus, supple, est mulieri et liberis : sed mulieri quidem politice, supple, principatur maritus. Politicus autem principatus vocatur, quando in una civitate unus accipit principatum super reliquos cives aeque liberos sicut ipse est : et non dominatur eis nisi secundum statuta civitatis, et transit de uno in alterum : unus enim habens potestatem uno anno, et alter altero. Et hoc est quod dicit, ibi, Sed mulieri quidem politice, supple, principatur : non enim habet potestatem in cam nisi secundum instituta nuptialia, ut dicunt canon et lex : propter quod etiam dicit canon, quod consensus qui facit matrimonium, debet esse secundum leges contrahentium.
Deinde subdit de principatu paterno. Natis autem, principatur scilicet regaliter. Ilex enim habet plenitudinem potestatis super omnes, qui sunt in regno, ad utilitatem eorum, non ad utilitatem propriam, statuendi et ordinandi quidquid voluerit. Et subdit rationem utriusque principatus, dicens : Masculus enim natura, id est, naturaliter, femella principalior. Et quia posset aliquis objicere, quod aliqua foemina sapientior et magis strenua est viro, propter hoc excipit subdens : Nisi aliqualiter constet factum praeter naturam, scilicet quod vir deficiat et mulier proficiat : et hoc est praeter ordinem naturae. Mulieris enim secundum naturam est habere inconstantes conceptus, propter humiditatem : viri autem propter contrariam complexionem, est habere constantes. Et subjungit rationem de principatu paterno, dicens : Et senius et perfectum, sicut, supple, est pater, secundum naturam., supple, principalius est juniore ei imperfecto : in sene enim conceptus stabiles sunt et morantes circa idem : in juniore autem et imperfecto secundum aetatem, sunt conceptus inconstantes et leves, et circa idem non morantes, propter complexionis fluxibilitatem. Et ideo dicit Aristoteles in septimo Physicorum, quod non aequaliter judicant juvenes senioribus presbyteris. In talibus tamen omnibus supponendum est quod dicit Aristoteles in primo Ethicorum , quod nihil differt aetate an
moribus, puerilis : non enim ab aetate defectio est, sed a passione.
b Deinde subdit et dicit qualiter unicuique appropriatur ille vel ille principatus, ibi, In politicis, id est, civilibus, quidem igitur principatibus, plurimis, id est, ad plures transmutatur principans et subjectum : quia in anno hoc principatur, in futuro subjicitur, et talis principatus est ex aequali, secundum naturam, et differt nihil. Cives enim aequales sunt., et nullam differentiam libertatis vel juris habent. Et hoc est quod dicit : Ex aequali vult secundum naturam, supple, talis principatus, et differre nihil habet, supple, unus civis ad alterum. Attamen cum hic quidem, id est, unus, dominetur, hic autem, id est, alter civium subjiciatur, tunc scilicet in tali principatu communiter homines quaerunt differentiam esse, id est, facere, et figuris et sermonibus ei honoribus : figuris, ut in vestibus, et fastus ambitione quem attribuunt principanti, et non subjectis : et sermonibus, quia aliter et cum majori reverentia concionantur ad eos quam ad subjectos : et honoribus, quia scilicet geniculando et adorando honorem exhibent eis quem non exhibent subjectis. Hoc autem probat per auctoritatem Amasis, dicens : Quemadmodum Amasis, id est, talis Philosophus dixit de pedum lotore, sermonem, supple, faciens. Dictum autem Amasis fuit, quod lotor pedum non esset dignus honore, qui debetur politico principanti in civitate De secunda autem communicatione, scilicet viri et uxoris subdit : Masculus autem semper ad femellam hoc modo se habet, scilicet sicut principans ad cum qui subjicitur.
c Tertio subdit de paterna dicens : Puerorum autem principatus, scilicet pater- nus, regalis est, id est, regali similis. Et subjungit rationem : Enim, id est, quia qui genuit, est et secundum amorem principans, et non propter utilitatem propriam, et secundum senectutem : sicut enim dicit in tertio Topicorum: " Nemo eligit juvenes duces, quia non constat eos esse sapientes. " Et subdit, quod hoc est proprium regis, ibi, Quod quidem est regalis species principatus. Regis enim est (ut dicit Aristoteles in quinto Ethicorum, et Boetius in libro Divisionum) ex amore subditis praeesse ad utilitatem subditorum : et si saeviat in subditos ad utilitatem propriam et nocumentum subditorum, corrumpitur Rex in tyrannum, et urbanitas quae regnum dicitur, in tyrannidem. Et hoc probat per Homerum, dicens : Propter quod bene Homerus Iovem, qui fuit primus rex institutus inter Deos, et sicut dicit Ovidius de eo :
Iuppiter esse pium statuerat quodcumque juvaret.
Id est, voluit esse pium, id est, cultum Dei, quidquid juvaret populum. Et quia sicut dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, pietas est benevolentia in parentes et parentela conjunctos, ideo dicit esse similes principatus, regalem et paternum. Et hoc est quod bene Homerus Iovem appellavit dicens, quod sic est pater virorum, Deorumque : et subdit rationem, regem horum omnium, scilicet virorum et Deorum, patrem dicens. Unde subdit rationem Homeri, qua motus hoc dixit, ibi, Natura enim, id est, naturali sensu et industria regendi et potentia et benevolentia regem quidem differre oportet, supple, a subjectis, genere autem sive genealogia ex specie esse eumdem, supple, oportet cum subjectis. Et subdit convenientiam hujus ad principatum paternum, dicens : Quod quidem passum est senius ad juvenem, ei qui genuit ad natum. Pater enim senior et industrior est et benevolentor ad. regendum natos. Specie au-
tem idem est cum eis : quia simile sibi secundum speciem ex seipso genuit.
d Et subdit faciens comparationem inter principatus qui sunt oeconomicae dicens : Manifestum igitur attendenti, supple, est, quoniam amplior est sollicitudo oeconomicae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem, cum tamen utrumque pertineat ad eam, quam scilicet possessionem, vocamus divitias, et liberorum sollicitudo, supple, est magis, scilicet oeconomicae, quam servorum.e Deinde cum dicit, Primo igitur quidem, etc, movet quaestionem circa ea quae pertinent ad oeconomicum, et habet duas partes : primo enim movet quaestionem in universali, et ponit solutionem. Secundo in particularibus ostendit eam, eo quod particularia in operabilibus magis certificant quam universalia, ibi (litt. h), Palam autem hoc et particulariter, etc. Prima harum dividitur in duas. Primo enim movet quaestionem, et deducit eam. Secundo ponit solutionem, ibi (litt. g), Manifestum igitur, quia necesse quidem, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim movet quaestionem de servis in despotica. Secundo eamdem quaestionem dicit esse de muliere et viro, ibi (litt. f), Fere autem idem est, etc. Tertio dicit, quod utiliter tenet ista quaestio de domino et servo, et muliere et viro, et patre et puero, ibi (litt. f, circa medium), Universaliter itaque hoc est considerandum, etc.
Dicit ergo sic : Primo igitur quidem de servis dubitabit utique aliquis, id est, dubitando quaeret, et intelligitur de iis qui sunt servi natura, non de iis qui sunt servi lege vel captivi in bello : illi enim nec liberum consensum habent, nec liberam electionem, sed in omnibus talibus respiciunt ad praeceptum principantis domini : et in hoc solo habet locum quaestio de eis qui homines sunt. Et subdit quaestionem, utrum est virtus servi, praeter organicas et ministrativas ? In praeha-
bitis enim ostensum est, quod virtus servi in quantum servus est, est corpore fortem esse, et ordinatum ad perficienda praecepta domini, et ministeria : et ideo est ut organum animatum domini : et virtus ejus propria in quantum est servus perficiens eum et complens, est ut optime perficiat praeceptum domini, et ministerium. Ut enim dicit in tertio Ethicorum : " In omnibus virtus est optimorum operativa. " Sunt autem servi etiam homines, et ideo quaeritur si est alia virtus honorabilior quam ista quae competat servo : et subdit exemplum, puta temperantia, fortitudo, prudentia, et aliorum talium habituum, sicut est justitia, mansuetudo, eutrapelia, et hujusmodi medietates duodecim, quales determinat in quarto Ethicorum. Et illae virtutes dicuntur honorabiliores, quia sunt partes honesti, ut dicit Tullius in fine primae Rhetoricae : honestum autem est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit, ut ib idem dicit Tullius. Et omnes tales virtutes, ut ibidem dicitur, sunt habitus in modum naturae, propriae rationi et rectae consentanei : organicae autem et ministrativae virtutes subservientes sunt, et consentaneam praeceptis principantis : propter quod illae honorabiliores sunt. Habet enim dubitationem utrobique, id est, ad utramque partem : primo enim ostendit, quia neque una, id est, nulla virtus est servo, praeterquam ad corporalia servitia : et hoc ostendit tali ratione. Liberi est habere liberas virtutes : si ergo servus habet liberas virtutes et liberorum, non differt a libero, quod falsum est : ergo et falsum id ex quo sequitur, scilicet quod aliqua virtus nobilior sit servo, quam organica et ministrativa. Et statim objicit in oppositum suadens : Et si non est, scilicet aliqua virtus nobilior servo, inconveniens, supple, videtur esse : et ponit medium ex quo hoc sequitur : Existentibus hominibus, supple, ipsis servis, et ratione communicantibus, id est, cum sint homines et communicent naturae sicut liberi, tunc ex ordine ipsius naturae debent habere virtutes perficientes eos ad humana et rationabilia omnia. Dicit enim Plato in secunda parte Timaei, quod creator nulli negavit aliquid eorum quae sunt ad beatitudinem utilia et commoda. Nihil autem utilius ad beatitudinem quam virtus moralis, quae est pars honesti : unde dicitur (Sap. viii, 7) de sapientia : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius non est in vita hominibus. Et sobrietatem vocat temperantiam : virtutem, fortitudinem.
f Deinde hanc quaestionem dicit etiam esse de muliere et viro, patre et puero, ibi, Fere autem idem est quod quaeritur de mul iere et puero. Et dicit, fere : quia tam servus, quam mulier, quam puer sunt in ordine subjectorum et non principantium : sed non est eadem species subjectionis in tribus illis : et ideo non omnino eadem quaestio, et ideo dicit, fere. Et repetit quaestionem, utrum et, id est, etiam, horum, mulieris scilicet et pueri, sint virtutes, supple, honorabiliores quam illae quae perficiunt eos ad subjectionem. Et explanat : Et, supple, quaeritur, si oportet mulierem esse fortem et temperatam, et justam. Et, supple, si. puer est inlemperelus et temperatus, aut non, id est, si virtutes habet honorabiliores quam illas quae perficiunt puerum ad audiendum paedagogum, et mulieres ad audiendum maritum, aut non. Et quaestiones quas in. tribus dixit particulariter, reducit ad universalem subdens : Universaliter itaque hoc est considerandum de subdito naturo, sive sit servus, sive mulier, sive puer, et principante, sive sit dominus, sive maritus, sive pater, utrum eadem virtus, scilicet sit principantis et subditi, aut altera : siquidem enim oportet ambos, scilicet principantem et subjectum participare in his tribus ordinibus AdminBookmark . Et est nomen compositum in Graeco, et componitur a AdminBookmark quod est pulchrum, et AdminBookmark , quod sicut dicit commentum super decimum Ethi-
corum, compositum est a AdminBookmark conjunctione, et AdminBookmark quod est bonum : sed Graecis mos est quotiescumque vocalis est post vocalem immediate, ut altera synalimpham patiatur, et maximo praecedens, ut facilior sit pronuntiatio, et ideo dicunt
AdminBookmark , pro AdminBookmark . Unde AdminBookmark
est per se bonitas, ad vitam pertinens secundum virtutem honesti : quia hoc per sel) onum solum est, utile autem et delectabile est ad aliud homini. Si autem hoc concedatur, vadit in oppositum : si enim ambo, principans scilicet et subjectus aequaliter participant AdminBookmark , tunc supple, non est ratio propter quid hunc quidem principari oportebit utique semel, hunc autem subjici secundum semel, Dominus enim semper principatur servo, similiter et maritus uxori, et pater puero : et non modo principatur, et postea subjicitur, sicut est in politicis, ubi qui uno anno principatur, postea subjicitur. Et quia posset aliquis dicere, quod principans et subjectus habent virtutes secundum majus et minus, excludit istam responsionem, subdens : Neque enim per majus et minus possibile est differre. Et ponit rationem : Subjici quidem enim, et principari, specie differunt : majus autem et minus nihil, supple, differunt secundum speciem. Et ratio talis est fundata super hoc quod dicitur in tertio Ethicorum : " Quod uniuscujusque extremum in bono, est virtus ejus, " puta principis potentia alia est, quam subjecti in quolibet ordine, et differunt specie : ergo extrema eorum in bono differunt : et ita alia specie est virtus princip antis quam subjecti. Et statim vadit in oppositum, ibi, Si autem hunc quidem oportet, hunc autem non, supple, honorabiliores virtutes habere, mirabile, supple, videbitur et inconveniens. Et ostendit hoc primo de principante sic : Si enim principans non erit sobrius ei justus et fortis et prudens, quomodo principabitur bene ? Princeps ea quae digna sunt
principe, cogitabit . Et similiter ostendit de subjecto, ibi, Si vero subjectus, supple, non erit sobrius et justus, etc. quomodo subjicietur bene ? Et adjungit rationem : Intemperatus enim existens et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet, supple, bene. Et sic tam principans quam subjectus indigent honorabiliori virtute ad hoc quod bene subjiciantur et principentur.
g Deinde ponit solutionem, ibi, Manifestiori igitur, quia necesse est quidem participare utrosque, scilicet principantes et subjectos, virtute scilicet honorabiliori, quae est pars honestatis : iis enim necesse est participare principantes et subjectos, si digna debeant praecipere principantes, et subiecti disrna facere :
differenter tamen : et hoc est quod subdit : Hujus autem differentiae scilicet virtutis, supple, sunt, quemadmodum natura, supple, est principantis et natura subjectorum. De talibus enim agit qui secundum naturam principantur et secundum naturam subjiciuntur. Et probat per exemplum, ibi, Ei hoc statim exemplificatur circa animam. In hac enim, scilicet anima, est natura (ablativi casus) hoc quidem principans, scilicet intellectus et ratio et, supple, aliud cui principatur, sicut appetitus et desiderium in irascibili et concupiscibili. Et hoc est : Hoc autem principatum, irascibile scilicet et concupiscibile, sustinens principatum rationis et intellectus : quorum , scilicet intellectus et rationis, irascibili et concerni scibili alteram dicimus esse viriidem. Quod exemplificat subdens : Puta rationem habentis ei irrationalis, Rationem enim habens est ratio et intellectus, eo quod omnis virtus rationis et intellectus medium habet rectam rationem (ut dicit in VI Ethicorum), irascibilis autem et concupiscibilis virtutes, quae circa passiones et operationes sunt, me- dium habent inter abundantiam et defectum .
Et solutionem adaptat subdens : Manifestum igitur, quia eodem modo se habet et in aliis, ubi scilicet unum principatur et alterum subjicitur, sicut est rationale et irrationale. Et hoc est quod subdit : Quare, id est, propter quod natura, id est, naturaliter quae plura principatia, sicut dominus servo, maritus uxori, pater puero, et subjecta, servus, uxor, et puer, supple, ad virtutem moralem, quae pars honestatis est, alio modo se habent., Et explanat dicens : Alio enim modo liberum servo principatur, ei masculus foeminae, supple, alio modo, et vir, id est, pater puero, supple, et alio modo. Et omnibus, supple, iis, servo et mulieri et puero insunt quidem partes animae, rationale scilicet et irrationale in concupiscibili et irascibili, sed insunt differenter. Et ostendit differentiam subdens : Servus quidem enim, supple, qui per naturam servus, omnino non habet consiliativum, et ideo ad consilium proprium nihil perfectum facere potest : mulier autem habet, sed invalidum, et ideo nec ad consilium proprium aliquid perfectum facit : puer habet, sed imperfectum, quia stabiles conceptiones circa idem non habet. Et iterum adaptat solutionem dicens : Similiter igitur necessarium habere, supple, haec tria, servum scilicet, mulierem et puerum, et, id est, etiam circa morales virtutes. Et subdit quomodo : Existimandum, supple, est, oportere quidem participare morali quidem virtute omnes, sed non eodem modo, secundum quam scilicet participationem unicuique, supple, contingit ad sui ipsius opus ut perfectum sit illud, scilicet secundum virtutem propriam.
Et ex hoc concludit singulorum virtutem dicens, ibi, Propter quod principem quidem perfectam oportet habere moralem virtutem : quia scilicet ille praecipit omnibus aliis. Et hoc probat per simile in artibus mechanicis, in quibus architectonicus, id est, principalis artifex,
praecepta et rationem operum dat omnibus usualibus sibi subjectis : ut militaris, sicut dicit in primo Ethicorum, praecepta dat sellatrici, fraenifactrici, et equestri, qualiter scilicet operari debeant. Et hoc est quod subdit: Opus enim simpliciter archilectonis, id est, principalibus artificibus. Et subdit causam : Ratio autem architecton, id est, principalis artifex, qui rationem dat qualiter unusquisque operetur. Dicit enim in sexto Ethicorum, quod in unaquaque arte est, qui ex fine artis rationem dat omnium operandorum, quae exiguntur ad artem. Et subdit qualiter est aliorum, ibi, Aliorum autem unusquisque, scilicet habet virtutem quam immittat ipsis, architector, supple.
Et ex his concludit solutionem, ibi, Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus dictorum omnium, despoticae scilicet, nuptialis et paternae, in principante et subjecto, quo scilicet ad substantiam virtutis, et non est eadem secundum esse, scilicet mulieris et viri, necque fortitudo et justitia, supple, est eadem, scilicet secundum esse. Et ex hoc reprehendit Socratem subdens : Quemadmodum putavit Socrates, supple, eadem esse. Et subjungit differentiam, ibi, Sed haec quidem principativa, scilicet in principante fortitudo, haec autem subministrativa, scilicet in subjectis : similiter autem se habet et circa alias, scilicet justitiam et prudentiam et temperantiam et alias morales virtutes. In omnibus autem iis principari et ordinare, est principantis : obedire autem et subservire, subjecti.
h Deinde cum dicit: Palam autem hoc, etc. Solutionem quam dedit in universali,
ostendit in particularibus. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit solutionem quam dedit, tenere in particularibus. Secundo movet dubitationem, ut confirmet solutionem, ibi (litt. i), Dubitabit autem utique aliquis, etc. Circa primum tria facit. Primo enim, quod solutio data palam sit particulariter intendentibus.
Secundo probat hoc per quosdam Poetas, ibi, Multo enim melius, etc. Tertio adaptat ad propositum, ibi, Mulieri ornatumsilentium, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim dicit quod intendit. Secundo ponit rationem, ibi, Quia bene habere animam, etc.
Ergo dicit : Palam autem hoc, scilicet quod dictum est, quod secundum esse differunt virtutes viri et mulieris, domini et servi, patris et pueri, et, id est, etiam magis particulariter considerantibus. Et subjungit rationem : Universaliter enim dicentes, supple, de virtute, tamen circa particularia opera sic decipiunt seipsos. Et hujus, supple, causa est : quia bene habere animam virtute, id est, secundum virtutem monasticam, oeconomicam, vel politicam, aut recte operari, supple, secundum hanc virtutem, vel illam, aut aliquid talium, quod est, supple, operum virtutis, quaerunt confugere ad philosophiam, et esse boni, et nihil operandorum facere : quod malum est, quia, sicut dicit in septimo Ethicorum : " Numquam bene habebunt animum sic philosophantes.)) Et ideo infert,quod particulariter intendendo melius est. Et hoc est: Multo enim melius dicunt enumerantes virtutes, particulariter scilicet, et secundum particularia opera, sicut Gorgias, supple, Philosophus fecit, qui particulariter in omnibus ostendit, in quo qui bonus vel malus esset, quam qui sic determinant, universaliter scilicet.
Et confirmat hoc per auctoritatem, ibi, Propter quod, oportet sicut Poeta dixit, Homerus scilicet, de muliere, in particulari scilicet determinans bonitatem ejus, sic putare habere de omnibus, filio scilicet, servo et omnibus subjectis. Et dicit verbum quod dicit Poeta de muliere in particulari, ibi, Mulieri ornatum silentium praestat, scilicet quod non ad seip-
sam, sed ad viri vocem faciat quod facit: sed viro, jam non hoc, supple, praestat ornatum, quod sic habeat se, sed quod cuncta quae ad dispensationem domus pertinent, sapienter et discrete disponat. Est simile ei quod dicit Apostolus : " Mulieri in Ecclesia loqui non permitto : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent . " Propter quod etiam cautum est in legibus, sive jure civili, " Ne mulieres adducerentur in causis : " advocationes enim mulierum lubricae sunt, et inconstantes, et abicientes animos judicum. Et subdit de puero et patre: Quoniam autem puer imperfectas, supple, sit, palam, et quod hujus scilicet pueri quidem virtus, non ipsius ad se ipsum est,sed ad finem et ductorem, id est, quod obediat paedagogo et ductori ad finem, quem ipse praecipit circa singulas virtutes. Et adjungit de tertia combinatione, scilicet servi et domini, ibi, Similiter alitem et servi ad dominum oportet, supple, praeceptis particularibus intendere, et non universaliter philosophari de virtute, quid sit. Et subjungit rationem : Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum, ut scilicet famuletur praeceptis domini purticularibus : quare palam, quod et virtute indiget parva, scilicet alteri famulante, et tanta, scilicet indiget virtute, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem, deficiat ab operibus, supple, praeceptis a domino.
i Deinde sequitur pars in qua movet dubitationem a dicta solutione exortam, ibi, Dubitabit autem utique, etc. Quia si ita est quod tali virtute, cardinali scilicet indigent mulier et puer et servus, ut non impediantur ab opere praecepto sibi, tunc etiam videtur quod quilibet artifex hac virtute indigeat, ut non impediatur ab opere praecepto ab arte. " Ars enim, ut dicit Tullius In fine primae Rhetoricae, est collectio praeceptorum ad eumdem finem tendentium. " Dicit ergo : Dubitabit autem utique aliquid de nunc dicto, id est, de nunc dicta solutione. Et ponit rationem dubitationis dicens : Si verum, ergo et artifices oportebit habere virtutem, supple, cardinalem, ad hoc scilicet quod consequantur finem artis. Et ponit rationem, quare oporteat, ibi, Multoties enim (ut fabiri vel alii artifices) propter intemperantiam, supple, vel timiditatem, deficiunt ab operibus, ita quod finem artis suae non consequantur : ergo, supple, oportet habere virtutem, quae juvet ad finem artis.
k Aut, nota solutionis est. Et obviat rationi inductae dicens : Differt ab iis plurimum artifex, scilicet a servo, puero et muliere. Artifex enim liber est, servus autem non : et hoc est : Seruus quidem enim particeps, scilicet est, vitae, oeconomicae scilicet cum domino : communicant enim in eodem, opere scilicet oeconomico : hic autem, scilicet artifex, remotius, liber enim est, et, supple, ideo tantum immittit virtutis, cardinalis scilicet, quantum et servitutis : quia scilicet alii operantur pretio, ideo etiam ad praeceptum ejus tenentur perficere opus artis. Et hoc probat in particulari, ibi, Banausus enim, id est, coquus artifex determinatam quamdam habet virtutem , scilicet elixationis, assationis, et aliorum quae pertinent ad ciborum praeparationem. Et haec virtus exigitur ab artifice, ut ad finem artis deveniat. Sed ostendit dissimilitudinem inter servos et artifices, ibi, Et servus quidem eorum, id est de numero eorum quae natura, quia est organum animatum., ut in praehabitis dictum est, quod ad. possessionem, quaesecundum naturam oeconomicae est, pertinet. Corrigiarius autem, qui incidit corrigias in cingula, nullus, neque aliorum artificum, supple, secundum naturam perti-
net ad possessionem oeconomicae, sicut servus, qui de possessione est ut organum animatum.
I Ex iis concludit probationem solutionis, dicens : Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum : quia illius praecepto tenetur servus obedire ad opera, sed non, supple, oportet, doctrinativam habentem, operum despoticam, id est, dominalem. Doctrinativa enim est, quae secundum Philosophiam docet quid virtus, et causas, et species virtutum, et passiones et accidentia per se. Et ex hoc arguit quosdam male dicentes de hoc, et fuit Socrates, ibi, Propter quod dicunt non bene, ratione servos privantes, supple, in totum : oportet enim servos ad minus tantum habere rationis, ut intelligant praecepta dominorum. Dictum autem illorum ponit, ibi, Ei dicentes praecepto dominorum utendum solum, servos scilicet, et ideo, supple, non indigere ratione ad disponendum propria opera: eo quod dispositio operis servorum ad dominos pertinet. Et rationem redargutionis hujus subdit: Monendo enim magis servos, supple, disponimus, quam pueros. Et hujus causa est, quia servi secundum aetatem perfectae sunt rationis, pueri autem imperfectae.
Et subdit epilogum de dictis : Sed de iis quidem, id est,despotica, possessiva,chrematistica et paterna determinatum sit hoc modo.m De mulieris autem, et viri, etc. Determinata domini et servi communicatione, patris et filii, determinat de communicatione mulieris et viri, quae fuit tertia pars oeconomicae quam in ante habitis vocavit nuptialem. Dicit ergo : De mulieris autem ei viri, ei natorum et patris, ea quae circa unumquodque ipsorum virtute immediate : habitum est enim, quod alia est virtus servi, et alia domini, alia patris, alia nati, alia mulieris, atque alia
viri secundum esse : et, supple, determinata est quae ad ipsos, dominum scilicet et servum, patrem et natum, mulierem et virum homilia : et dicitur ab AdminBookmark quod est unum, et AdminBookmark quod est turba, et est collatio sive collocutio ad alios habita de iis quas pertinent ad ipsos in moribus et factis ipsorum. Quomodo autem determinaverit, subdit: Quid quod bene et non bene est, determinatum est: qualiter isti bene communicanti, et qualiter non bene. Et etiam, supple, est determinatum quomodo oportet, quod quidem bene est, et bonam facit communicationem in singulis, persequi : quod autem male, fugere : sic enim erit optima oeconomica communicatio. His isitur determinatis in iis quae circa politicas, supple, sunt communicationes, necessarium supervenire, supple, in reliquis sequentibus libris.
n Dic tum est enim in primo capite parte scilicet proaemiali, quod in civitate perfecta communicatio est, et non in domo. Et hanc rationem recipit hic cum dicit : Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, supple, est : haec autem, scilicet civitas domus (et est domus genitivi casus), quia scilicet est constituta ex domibus sicut ex partibus, propter hoc, supple, eam scilicet virtutem quae partis domus, ad eam quae totius, scilicet civitatis, oportet videre virtutem : virtus enim partis perficitur in virtute totius. Et hoc est: Necessarium, supple, est, ad politicam respicientes, quae communicatio est perfecta et totius, erudire et pueros et mulieres studiosos : et tacet de servis, quia politica communicatio inter aeque libreros est: pueri autem et uxor aeque liberi sunt, servus autem non, maxime Vero servus per naturam, et ad communicationem politicam servus non pertinet. Et hoc est: Sed quidem refert aliquid ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos et mulieres esse studiosas,
servum autem esse studiosum non multum confert, nec differentiam boni studiosae civitati, de qua sit curandum : pueris autem et uxoribus non sic est. Et hoc est: Necessarium autem re feri , scilicet pueros et mulieres esse studiosos : hoc enim magnum bonum facit civitati. Et subjungit rationem, ibi, Mulieres quidem enim dimidia pars liberorum, supple, sunt, sicut enim dixit in V Ethicorum : "Pater aliquid sui habet infilio,quod activa potentia totum est, mater autem etiam sui aliquid habet in filio quod passiva potentia totum est: "et bonae et malae dispositiones parentum saepe sunt in filiis : propter quod oportet matres semper studiosas esse. Et, idem dicit de filiis subdens : Ex pueris autem dispensatores fiunt politicae, id est, communicationis civitatis, et ex bonis pueris boni dispensatores, et ex malis mali. Propterea dicitur de quibusdam (Sap. xii, 10) : Naturalis malitia eorum immutari non poierat.o Sic determinato de iis ponit transitum ad sequentia, subdens : Quare quoniam de iis quidem, scilicet communicationibus oeconomica, despotica, nuptiali et paterna determinatum est, de reliquis autem, supple, communicationibus in aliis, supple, sequentibus libris dicendum : dimittentes tanquam finem habentes eos, qui nunc sermones, de oeconomica scilicet, aliud facientes principium, id est, alterius libri, dicamus scilicet de communicatione politica.
Et subdit quo ordine dicendum est de illa, ibi, Ei primo, scilicet in sequenti libro, consideremus de pronuntiatis ab aliis, scilicet Philosophis de optima politia : ut, sicut ipse dicit in primo de Anima, bene quidem dicta accipiamus, si quae autem mala dixerunt, vereamur haec: et innuit nobis divisionem sequentis partis,et sic terminatur sententia primi libri.