COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hippodamus reipublicae formam quam instituerit ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Hippodamus autem Euryphontis
Milesius, qui et civitatum divisionem invenit,et suburbia incidit,factus circa aliam vitam magis superfluus propter honoris amorem, sic, ut videatur quibusdam vivere curiosius capillorum multitudine et comae. Adhuc autem vestitus,vilis quidem, sed calidus, non in hyeme solum, sed et circa aestiva tempora. Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, primus non politice viventium conatus est aliquod de politia dicere optima.
b Construxit autem civitatem multitudine etiam quidem decem millium virorum, in tres autem partes divisam. Fecit enim unam quidem partem artifices, unam autem agricolas, tertiam autem propugnans et arma habens.
c Dividebat autem in tres partes regionem,hanc quidem sacram,hanc autem publicam, hanc autem propriam. Unde quidem deputatam faciant ad Deos, sacram :
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Hippodamus autem Euryphontis Milesius, qui et civitatum divisionem invenit, et pyreum abscidit, cum esset in caetera quoque vita moriosior, propter gloriae cupiditatem, usque adeo ut quibusdam videretur superfluus capillorum prolixitate, et ornatu sumptuoso. Praeterea vestitu vili quidem, sed admodum facto, non in hyeme solum, verum etiam in aestate, studiosus autem de omni natura esse volens, primus omnium, qui non in Republica versati essent, aggressus est aliquid dicere de optimo civitatis statu.
Constituit autem civitatem multitudine decem millium in tres divisam partes. Faciebat enim unam partem artifices, alteram agricolas, tertiam propulsatores belli, atque arma tenentes.
Divisit quoque regionem in tres partes, ut esset pars una sacra, alia publica, tertia privata : unde cultus diis fieret, sacra : unde vero propulsatores belli ale- a quibus autem prepugnantes vivant, publicani : communem agricolarum autem propriam.
d Putavit autem, et species legum esse tres solum : de quibus autem disceptationes fiunt, tria haec esse numero, injuriam, nocumentum, mortem. Lege autem statuit praetorium unum principale, ad quod omnes reduci oportet causas, quae non bene judicatae esse videntur : hoc autem construxit ex quibusdam senibus electis. Judicia enim in praetoriis, non per sententiae collationem putabat fieri oportere, sed ferre unumquemque pugillarem in quo scribatur, si condemnetur simpliciter ; si autem absolvatur, simpliciter vacuus. Si autem hic quidem, hic autem non, hoc determinare : nunc enim non putabat lege statutum esse bene : cogere enim dejerare hic, vel hic disceptantes.
e Adhuc autem legem posuit de invenientibus aliquid civitati expediens quatenus adipiscantur honorem. Et pueris eorum qui in bello moriuntur, de publico fieri cibum, tamquam nondum hoc apud alios lege statutum. Est autem et in Athenis ista lex nunc, et in alteris civitatum. Principes autem a populo eligi omnes. Populum autem faciebat tres partes civitatis : electos autem curare de communibus, et peregrinis, et orphanis. Plurima quidem igitur, et quae maxime verbo digna,Hippodami ordinationis haec sunt.