COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Antiqua Carthaginiensium Respublica consideratur.
ANTIQUA. TRANSLATIO .
a Politizare autem videntur et Carchedonii bene, et in multis abundantius ad alios, maxime autem quaedam propinqua Lacedaemonibus, Hae enim politiae tres ad invicem propinquae aliqualiter "sunt, et ab aliis multum differunt, quae Cretensium, et Lacedaemonica, et tertia ab Iis quae Calchedoniorum : et multa institutorum se habent apud ipsos bene.
h Signum autem politiae coordinate populum habentem permanere in institutione politiae, et neque seditionem (quod in dignum dici) fieri, neque Tyrannum.
c Habet autem similia Lacedaemonum politia, convivia quidem societatum, .Phiditiorum, eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, verumtamen non deterius. li quidem enim ex contingentibus fiunt, hunc autem eligunt principatum virtuosum : reges autem et AdminBookmark
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Videtur etiam Carthaginiensium Respublica bene constituta, multaque habere praeter alias, quaedam vero maxime similia Lacedaemoniis. Tres enim istae Respublicas quodammodo inter se proximae sunt, multumque distant ab aliis. Cretica dico, et Laconica, et Carthaginiensis,multaque in ipsis provisa sunt recte.
Signum est Reipublicae bene institutae, quod populus in suo permanet loco, neque seditionem ullam (ut ita dixerim) unquam fecit, neque Tyrannum.
Continet autem similia Lacedaemoniorum Respublica. Comessationes quidem sodalitiorum, Phiditiis, centum autem et
quatuor virorum potestas, Ephoris : praeterquam quod non deterior : nam illi ex contingentibus sunt, hanc autem potestatem suscipiunt optimates. Imperator vero
AdminBookmark proportionatam iis quae regibus et senibus etiam.
d Melius autem Reges, neque per se esse genus, neque hoc quod contingens, sed quod differens ex. iis eligibiles magis quam secundum aetatem. Magnorum enim domini constituti, si viles fuerint, multum laedunt et laeserunt jam civitatem Calchedoniorum. Plurima quidem igitur increpata rum utique propter transgressiones, communia existunt convenientia omnibus dictis politiis.
e Eorum autem quae ad suppositionem Aristocratiae et politiae, haec quidem ad populum declinant magis, haec autem ad Oligarchiam. Ejus quidem enim quod est hoc quidem adducere, hoc autem non adducere ad populum, Reges domini cum senioribus, si consenserint omnes : si autem non, et horum populus. Quaecumque autem intulerint, non audire solum attribuunt populo, qui statuta a principibus, sed domini de judicando sunt, et volenti illatis contradicere, licet: quod quidem in aliis politiis non est. Pentarchias autem dominas existentes multorum et magnorum, ab ipsis eligibiles esse, et eum qui centum, hos eligere maximum principatum. Adhuc autem, hos ampliori principari tempore aliis, etenim praeteriti principantur, et futuri, Oligarchicum. Quod autem sine pretio et non sortiaics, Aristocraticum ponendum, et si quid tale alteram : et sententias a principibus judicari omnes, et non alias ab aliis, quemadmodum in Lacedaemonia.
f Transgreditur autem Aristocratiae institutio Carchedoniorum maxime ad
Oligarchiam, secundum quemdam intellectum, ut videtur multis : non enim solum, virtuosum, sed et divitem putant oportere eligi principem : impossibile enim egentem bene principari, et vacare.
et senatus conveniunt Lacedaemoniorum regibus, et senibus.
Melius autem, quod imperatorem non secundum genus, neque ex vili, aut praeexcellenti magis eligunt quam secundum virtutem : nam qui magnam habent potestatem, si ipsi nullius pretii sint, multum nocent, nocueruntque jam Lacedaemoniorum civitati. Plurima igitur reprehensorum, propter transgressionem, communia sunt omnibus antedictis.
Sed quantum ad intentionem optimatum attinet, et Reipublicae, quaedam ad popularem statum declinant, quaedam ad paucorum potentiam. Nam referendi quidem ad populum, aut non referendi aliqua, imperatores una cum senatu domini sunt, si omnes concordent: si non concordent, populus ipsorum dominus est. Quaecumque retulerint magistratus , de his non approbandi modo illorum sententias, potestas permissa est populo : verum etiam pro arbitrio constituendi providendique, et cujus contradicere relatis illorum licet, quod non est in aliis Rebuspublicis. Quinqueviratum vero, qui multarum ac magnarum rerum postatem habet, ab illis eligi. Et Centumviratum hos eligere, qui est maximus magistratus, et hos longiori tempore, quam alios imperium retinere. Nam et perfuncti magistratu imperant,et designari ad magistratum, ad paucorum potentiam spectat. Esse autem sine mercede, et sine sortitione, optimatum est ponendum, et si quid aliud tale. Judicia quoque omnia a cunctis magistratibus judicari, et non ab aliis alia, ut apud Lacedaemonios.
Transgreditur autem maxime ab optimatibus ad paucorum potentiam institutio Carthaginiensium, secundum aliquam intelligentiam in eo, quod etiam multi comprobant : non solum enim optimos, verum etiam ditissimos censent in magistratibus esse ponendos, quasi impossi-
Siquidem igitur eligere divitem, Oligarchicum, secandum virtutem autem, Aristocraticum : iste quidem igitur erit ordo tertius, secundum quem quidem ordinata sunt et apud Garchedonios, quae circa politiam : eligunt enim ad duo haec respicientes, et maxime maximos,reges et duces exercitus.
g Oportet autem putare peccatum legislatoris esse transgressionem hanc Aristocratiae : a principio enim videre hoc, maxime necessarium est, qualiter optimi possint vacare, et nihil dehonestari non solum principes, sed neque singulariter viventes.
h Si autem oportet adspicere et ad abundantiam, gratia vacationis, pravum, maximos principatuum venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus : lex enim ista divitias facit pretiosas magis virtute, et civitatem totam amativam pecuniarum : quodcumque autem existimat pretiosum esse quod principale,necesse et aliarum politiarum opinionem assequi iis. Ubi autem non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile firmiter secundum virtutem principari : rationabile autem assuescere lucrum hoc ementes., quando cum expenderint, principentur : inconveniens quidem, si pauper quidem existens, AdminBookmark autem volet lucrari, deterior autem utique non volet, cum expenderit : propter quod oportet eos qui possunt aristocratizarc, hos principari. Dignius autem, si et praeferret penuriam AdminBookmark legislator : sed et principantium curaret de vacatione, i Pravum autem utique videbitur esse, et plures principatus principari eumdem, quod quidem acceptatur apud Carchedonios : unum enim opus ab uno optime perficitur. Oportet autem hoc qualiter fiat, videre legislatorem, et non praecipe-
bile sit, qui egenus existat, eum. bene magistratum gerere, aut quietem optare. Si igitur sumere divitem, paucorum potentiae est, per virtutem autem, optimatum, ista quaedam esset species tertia, per quam constituta est apud Carthaginienses Respublica. Creant enim magistratus ad haec duo respicientes, et praesertim maximos, ut imperatores et praetores.
Putandum autem est hujuscemodi excessum ab optimatibus esse errorem legis conditoris, quem ab initio praevidisse valde necessarium fuit, ut optimi valerent quietem agere, nec quidquam indecorum facere, non solum in magistratu, sed. etiam in vita privata.
Quod si inspicere oportet ad opes gratia quietis, pravum est maximos magistratus esse venales, imperium, et praeluram. Haec enim lex pretiosas magis facit divitias quam virtutes, ac civitatem totam ad studium pecuniarum convertit. Nam quidquid apud civitatis principes habetur in pretio, necessarium est et aliorum civium opinionem subsequi, Ubi autem non maxime honoratur virtus, ibi non est possibile firmum optimorum esse in Republica statum. Assuescere vero ad lucra rationabile est, quando per largitionem adipiscuntur dignitates. Absurdum est enim, si pauper quidem aliquis verum bonae mentis lucrari velit, improbior autem non velit, cum sumptus fecerit. Quocirca oportet eos qui possunt optime gerere magistratum, assumere ad magistratum. Probabiliusque fuit, si auctor legis opulentiam praestantium virorum abjecisset, ac eorum qui in magistratu forent, quieti prospexisset.
Pravum etiam videri potest plures magistratus ab uno homine geri : quod in honore est apud. Carthaginienses. Unicum enim ab uno optime perficitur opus. Hoc autem ut fieret, providendum fuit a legislatore, neque cogendum eumdem tibici- re eumdem fistulare, et coria incidere. Quare ubi non parva civitas, magis politicum est plures participare principantibus,et magis democraticum. Commodius enim, sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem., et velocius. Palam autem hoc in bellicis et nauticis. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subjici.
k Oligarchica autem existente politia, optime effugiunt, judicando semper aliquam populi partem, emittentes super civitatem : hoc enim faciunt, et servant mansuram politiam : sed hoc est fortunae opus. Oportet autem inseditionales esse propter legislatorem. Nunc autem si Infortunium aliquod eveniat, et multitudo abscesserit subjectorum, nullum est remedium quietis per leges. De Lacedaemoniorum quidem igitur politia, et Cretensium, et Carchedoniorum, quae merito acceptantur, hoc habet modo.