COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Rerumpublicarum divisio, sive de rectis pariter et vitiosis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Determinatis autem iis, habitum est politias considerare quot numero, et quae sint : et primo rectas ipsarum : etenim transgressiones erunt manifestae iis determinatis.
b Quoniam autem politia quidem et politeuma significant idem, politeuma autem idem est quod dominans civitatum : necesse autem esse dominans, aut unum aut paucos, aut multos. Quando quidem unus, vel pauci, vel multi ad commune conferens principantur, has quidem rectas necessarium esse politias, eas autem, quae ad proprium, vel unius, vel paucorum, vel multitudinis, transgressiones : aut enim non cives dicendum esse participantes, aut oportet communicare conferente.
c Vocare autem consuevimus Monarchiarum quidem eam quae ad commune conferens respicit, regnum : eam autem quae paucorum quidem, plurium autem uno, aristocratiam, aut propter optimos principari, aut propterea quod ad opti-
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
His determinatis, consequens est Respublicas considerare, quot sunt, et quae, et primo quidem eas quae sunt rectae : nam labes earum ex illis patescunt.
Cum vero gubernatio civitatis et regimen idem significent : regimen autem est potestas et arbitrium civitatis, necesse est potestatem et arbitrium hujusmodi, aut penes unum esse, aut penes multos. Quando igitur unus, vel pauci, vel multi communem utilitatem in gubernatione sequuntur, has esse rectas Rerumpublicarum species necesse est : quando autem ad propriam utilitatem, vel unius, vel paucorum, vel multitudinis gubernantur, transgressiones sunt, et labes : aut enim dicendum est non esse cives, aut ad participationem utilitatis sunt recipiendi.
Vocare autem consuevimus, cum unus ad utilitatem communem respiciens gubernat, regiam potestatem. Cum vero pauci gubernant, plures tamen uno, optimatum gubernationem, vel ex eo quia optimi praesunt, vel ex eo quia ad opti- mum civitati, et communicantibus ipsa. Quando autem multitudo ad commune
conferens vivit, vocatur communi nomine omnium politiarum politia. Accidit autem rationabiliter, unum quidem igitur differre secundum virtutem, vel paucos contingit : plures autem jam ad summum omnis virtutis pervenisse difficile, et maxime ad bellicam, hoc enim in multitudine fit: propter quod quidem secundum hanc politiam principalissimum quod propugnativum, et participant ipsa qui possident arma.
d Transgressiones autem dictarum tyrannis quidem regni, oligarchia autem aristocratiae, democratia autem politiae. Tyrannis quidem igitur est monarchia ad conferens monarcliiantis : oligarchia autem ad id quod abundantium : democratia autem ad conferens egenorum. Ad id autem quod expedit communi, nulla ipsarum.
e Oportet autem paulo per longiora dicere quae sit unaquaeque harum politiarum. Etenim habet quasdam dubitationes. Ei autem qui circa unamquamque methodum philosophatur, et non solum aspicit ad agendum, conveniens est non despicere, neque praetermittere, sed declarare circa unumquodque veritatem. Est autem tyrannis quidem Monarchia, sicut dictum est, despotica politicae communitatis. Oligarchia autem, quando fuerint domini politiae qui substantias habent. Democratia autem e contrario, quando qui non possident multitudinem substantiae, sed egeni.
f Prima autem dubitatio ad diffinitionem est. Si enim fuerint qui plures existentes divites domini civitatis,democratia autem est quando fuerit domina multitudo : similiter autem rursum utique si mum publicum administrant. Cum tamen multitudo gubernat ad communem utilitatem, vocatur communi nomine omnium Rerumpublicarum Respublica. Contingit autem rationabiliter, unum enim excellere secundum virtutem, aut paucos datur : ut vero multitudo excellat ad omnem virtutem, difficile est, sed maxime ad bellicam : haec enim in multitudine fit. Quare in hac Reipublicae specie principalissimum ac potentissimum est id, in quo robur belli consistet, et in his ipsis illi sunt, qui. sunt in possessione armorum.
Prolabuntur vero ac transgrediuntur
hujusmodi species, ex regia quidem gubernatione, in tyrannidem : ex. optimatibus vero, in paucorum potentiam : ex Republica autem in popularem statum. Tyrannidem enim esse dicimus dominatum unius ad proprium commodum intendentis. Paucorum autem potentiam, cum ad. opulentorum commodum gubernantur, popularem autem statum cum. ad commodum egenorum : harum enim nulla ad communem utilitatem respicit.
Oportet autem paulo uberius explicare quae sit unaquaeque istarum : habent enim dubietates quasdam. Philosophantis vero circa singulorum disciplinam, et non solum ad agendum respicientis, proprium est nihil negligere, neque praetermittere, sed demonstrare in singulis veritatem. Tyrannidem esse diximus unius dominationem civili societate praesidentis. Paucorum autem potentiam, quando Rempublicam tenent opulenti, et divites. Popularem vero gubernationem, cum tenues homines, et non possidentes divitias, gubernant.
Prima igitur dubitatio est circa diffinitionem. Nam si plures sint opulenti, et divites, ac Rempublicam teneant, popularis autem gubernatio sit, cum multitudo regit, eodemque modo, sicubi contingat alicubi accidat egenos pauciores quidem esse divitibus, meliores autem existentes dominos esse politiae ; ubi autem pauca multitudo domina,oligarchiam esse aiunt ; non videbitur utique bene diffinitum esse de politiis.
g At vero si quis connectens abundantiae quidem paucitatem, penuriae autem multitudinem, sic appellet politias, oligarchiam quidem, in qua principatus habent qui divites pauci multitudine existentes : democratiam autem,in qua quidem egeni multi existentes multitudine : aliam habet dubitationem. Quas enim dicemus modo dictas politias, eam in qua plures opulenti, et in qua pauciores egeni, domini autem utrique politiarum? si quidem nulla alia politia est praeter dictas.
h Videtur igitur ratio facere palam, quod paucos quidem vel multos esse dominos accidens est, hoc quidem oligarchiis, hoc autem democratiis : propterea quod opulenti quidem pauci, egeni autem multi sunt ubique. Propter quod etiam non accidit dictas causas fieri differentiae. Quo autem differunt democratia et oligarchia ab invicem, penuria et divitiae sunt: et necessarium quidem, ubi.cum.que principantur propter divitias, sive potiores, sive plures, hanc esse oligarchiam : ubi autem egeni,democratiam. Sed accidit,sicut diximus,hos quidem paucos esse, hos autem multos : abundant enim pauci, libertate autem participant omnes : propter quas causas altercantur utique de politia.
inopes esse pauciores quam opulenti, sed potentiores, ac Rempublicam teneant, et ubi pauci Rempublicam obtinent, paucorum potentiam nuncupamus, non recte viderentur istae diffinitiones esse positae.
Enim vero si quis adjungens, opulentiae quidem paucitatem, inopiae vero multitudinem, sic appellet Rerumpublicarum species, ut dicat paucorum potentiam esse, in qua gubernationem Reipublicae habent opulenti, numero pauci : popularem vero,in qua inopes Rempublicam tenent, multi existentes : aliam habet dubitationem : quas enim dicemus eas Respublicas, eam videlicet in quibus plures opulenti, et eam in quibus pauciores inopes gubernant, si quidem nullae sunt Respublicas praeter supra dictas.
Videtur igitur ratio ista ostendere, quod paucos esse, vel multos, qui gubernant, contingens est, aliud paucorum potentiae, alterum populari. : propterea quod ubique accidit, ut pauci sint opulenti, multi vero inopes. Ex. quo fit, ut hujusmodi causae non faciant differentiam, sed in eo differat pop ularis gubernatio a paucorum potentia, quod alibi opulenti, alibi inopes Rempublicam obtinent, necessariumque est ubicumque per opes, ac divitias praesunt, sive hi pauciores sint, sive plures, hanc esse speciem illam, quae vocatur paucorum potentia : ubicumque autem inopes hanc esse popularem gubernationem, sed accidit, ut diximus, hos quidem paucos esse illos vero multos. Opibus enim ac divitiis pauci abundant, libertatis tantum omnes participes sunt : propter quas causas contendunt utrique de Republica.
COMMENT ARIUS IN CAP. V.
Hic incipit secunda pars istius partis, in qua distinguit politias et enumerat eas, et habet duas partes, in quarum prima enumerat politias, et ostendit differentias earum ad invicem. In secunda ostendit, quod sicut differunt politiae, ita differunt principatus, ibi (cap, 6, i), Sed neque princip alus omnibus communes,etc.
Prima harum divitur in duas. In prima enumerat et distinguit politias per differentias in genere. In secunda prolixius exsequitur, et movet dubitationes et solvit eas, ibi (litt. e),Oportet autem paulo, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ordinat quaestionem de qua intendit. Secundo inducit differentiam ejus quod dicitur politeuma, ibi (litt. b), Quoniam autem politia quidem et politeuma, etc.
a Dicit ergo primo : Determinatis autem iis, scilicet quod omnis politia intendit bonum commune, habitum, id est, consequens est politias consider are,in specie scilicet. Et ponit problemata, ibi, Quot numero, et quae sint, per nomen scilicet et diflinitionem. Et ponit ordinem in iis, ibi, Et primo rectas ipsarum, id est, de numero ipsarum. Et tangit rationem ordinis, ibi, Etenim transgressiones, rectarum scilicet politiarum, sicut tyrannis, et oligarchia, et timocratia, erunt manifestae, iis, scilicet rectis, determinatis. Et hujus causa est, quia, sicut dicit Aristoteles in primo de Anima, rectum est judex sui et obliqui " : recto enim cognoscimus et ipsum et obliquum.
b Deinde cum dicit, Quoniam autem politia, etc. ponit differentiam inter politeuma et politiam, et dicit: Quoniam autem politia quidem et politeuma significant idem, differenter scilicet : et os- tendit differentiam, ibi, Politeuma autem idem est quod dominans civitatum : et ex. hoc accipit differentiam politiarum, ibi, Necesse autem esse dominans, aut unum, aut paucos, aut multos. Et ulterius distinguit rectas a non rectis per idem, ibi, Quando quidem unus, sicut rex, vel pauci, vel multi ad commune conferens principantur, et eis quibus principantur, has quidem rectas necessarium esse politias: eas autem, supple, politias, quae ad proprium, vel unius, sicut regis, vel paucorum, sicut in oligarchiis, vel multitudinis, sicut in timocratiis in quibus principatur populus, et generaliter loquendo quandocumque principans intendit utilitatem propriam et non subjectorum, transgressiones. Quia in omnibus talibus transgressio est. Aut enim non cives dicendum esse participantes, tali scilicet politia, aut oportet communicare conferente, id est, quod conferens intentum in politia sit commune, et ejus super quem principantur, et ipsius principantis. Et ideo de Jerusalem corrupta a tali civilitate dicitur Isa. (I, 21) : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Prov, (XXVIII, 15): Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
c Deinde cum dicit, Vocare autem consuevimus, etc. ponit ex iis quae dicta sunt statim distinctiones politiarum, sicut posuit in octavo Ethicorum, et dicit : Vocare autem consuevimus monarchiarum quidem eam, scilicet politiam, quae ad commune conferens respicit, regnum. Monarchia autem dicitur principatus unius : propter quod in octavo Ethicorum dicit, quod " rex est, qui ex suis sibi sufficiens est, et omnia ordinat et statuit ad utilitatem et non ad utilitatem propriam : si autem ex insufficientia suorum cogitur sollicitari de privata utilitate, AdminBookmark est, non rex. " Et Dionysius diffiniens regnum dicit, quod " regnum est omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio ''". Talis igitur politia est regnum.
Deinde cum dicit, Eam autem quae paucorum, etc. ponit secundam politiam et. dicit : Eam autem, supple, politiam, quae paucorum quidem, id est, ad paucos pertinet principantes, plurium, supple, tamen est uno, Aristocratiam, supple, consuevimus vocare. Et subdit rationem quare sic vocatur ibi, Aut propter optimos principari, in ea scilicet (optimi enim sunt, qui ex dignitate virtutis eliguntur ad principatum, et hoc sonat aristocratia, scilicet principatus virtuosorum), aut propterea quod ad optimum civitati ei communicantibus ipsa, scilicet politia, supple, principatur. Dictum enim est supra in secundo, quod nihil ita bonum est civitati et civibus, sicut provocare ad studium virtutis.
Deinde cum dicit, Quando autem multitudo, etc. distinguit tertiam politiam., et dicit: Quando autem multitudo ad commune conferens vivit, supple, et non ad utilitatem alicujus propriam, vocatur communi nomine omnium politiarum politia, in specie quidem democratia, in genere autem politia. Et subdit rationem quare sic distinguuntur, ibi, Accidit autem rationabiliter, supple, sic vocari, quod scilicet una regnum, altera aristocratia : unum quidem igitur differre ab aliis secundum virtutem, vel paucos, supple, differre secundum virtutem contingit: et ideo unius vel paucorum principatus dicitur regnum et aristocratia : plures autem jam ad summum omnis virtutis pervenisse difficile, supple, et ideo unius vel paucorum principatus potest denominari a virtute, sed plurium non, sed dicitur vel politia, vel democratia, et maxime ad bellicam quae est fortitudo civilis, hoc enim, bellica scilicet, in fortitudine fit : propter quod Plato in Timaeo ad hanc jubet eligi electam juventutem. Et subdit: Propter quod qui-
dem secandum hanc politiam, scilicet militarem, principalissimum, supple, est quod propugnativum, id est,quod artem habet pugnandi et fortitudinem ruditatem : et participant ipsa, id est, tali politia, qui possident arma, id est, ex. arte sciunt uti armis, scilicet defensionis et impugnationis.
d Deinde cum dicit, Transgressiones autem, etc. postquam sic dixit politias, distinguit transgressiones, dicens : Transgressiones autem dictarum, supple, politiarum sunt, scilicet tyrannis quidem regni, Oligarchia autem Aristocratiae, Democratia autem politiae. Tyrannis quidem igitur est monarchia ad conferens monarchizantis. Oligarchia autem ad id quod abundantium, id est, principatus paucorum divitum abundantium transgressio, aut ad Aristocratiam. Democratia autem, supple, est ad conferens egenorum, id est, popularium, quae non est transgressio, sed politia. Et hoc est : Ad id autem quod expedit communi, id est, communitati, nulla ipsarum : quia ad id quod expedit communi, nulla transgressio est, sed vera civilitas.
e Deinde cum dicit, Oportet autem paulo, etc. prolixius exsequitur, et movet dubitationes contra inductas politiarum diffinitiones : et propter hoc pars ista divitur in duas. In prima disputat contra diffinitionem inductam. In secunda venatur alias, ibi (cap. 6, a), Sumendum autem primo, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit rationem quare subtilius procedendum est quam usque huc factum sit. Secundo inducit dubitationem de diffinitionibus dictis, ibi (litt.f), Prima autem dubitatio, etc. Tertio ostendit, quod connexio positorum in diffinitione non facit differentiam politiarum nisi per accidens, ibi, At vero si quis connectens, etc.
Dicit ergo primo: Oportet autem paulo, id est, modicum per longiora dicere, quae sit unaquaeque harum politiarum. Et ponit rationem sumptam ex necessitate tractatus, ibi, Etenim habet quasdam dubitationes, supple, illud quod ante determinatum est, quas oportet determinare, si completus debet esse tractatus. Deinde ponit rationem ad idem ex perfectione philosophiae, ibi, Ei autem, scilicet Philosopho, qui circa unamquamque methodum, id. est, artem, philosophatur, et non solum aspicit ad agendum, in operibus scilicet methodi (alia littera, " ad regem "), sed etiam aspicit ad veram determinationem singulorum, conveniens est non despicere, distincte scilicet singula, neque praetermittere aliquid, sed declarare circa unumquodque veritatem. Deinde ut hoc fieri possit, resumit diffinitiones dictas, ibi, Est autem tyrannis quidem, id est, diffinitio, monarchia, sicut dictum est, despotica politicae communitatis, et est quando unus despotice, id est, dominaliter regit communitatem sibi subjectam. Oligarchia autem (quando fuerint domini politiae qui substantias habent, id est, divites et pauci. Oligarchia enim est principatus paucorum divitum, ut in octavo Ethicorum dictum est : et non est politia sive civilitas, sed corruptio sive transgressio aristocratiae, sicut tyrannis regni. Democratia autem e contrario, scilicet oligarchiae, quando qui non possident multitudinem substantiae, id est, qui non sunt divites, sed egeni, supple, principantur communitati.
f Resumptis sic diffinitionibus politiarum, objicit contra, ibi, Prima autem dubitatio ad diffinitionem, etc. Objectio sua talis est. Quod ex quo democratia est, ubi dominantur plures, si contingat divites esse plures quam pauperes, erit dominium divitum dictum democratia, quod est contra diffinitionem praeinductam. Similiter si contingat pauperes pauciores dominari in communitate, et dominium paucorum est oligarchia, ab AdminBookmark quod est paucum, et AdminBookmark princi-
patus, erit dominium paucorum dictum oligarchia, quod est tamen contra praeinductam diffinitionem. Et hoc est : Si enim fuerint qui plures existentes divites domini civitatis, democratia autem est, quando fuerit domina multitudo. Et haec objectio est ex parte democratiae. Et ponit ex parte oligarchiae, ibi, Similiter autem rursum utique si alicubi accidat, in aliqua scilicet civitate, egenos pauciores quidem esse divitibus, meliores autem, id est, fortiores existentes dominos esse politiae, supple, contingat. Et assumit minorem, ibi, Ubi autem pauca multitudo domina, supple, est, oligarchiam esse aiunt.
Et inducit conclusionem, ibi, Non videbitur utique bene diffinitum esse de politiis. Syllogismus ita formatur : Quandocumque multitudo dominatur,est democratia, et paucitas oligarchia: sed contingit saepe multitudinem divitum dominari : contingit etiam paucos aliquando esse pauperes et dominari: ergo saepe contingit democratiam esse principatum divitum,et oligarchiam pauperum. Non ergo bene diffinitae sunt politiae, quando dictum est quod democratia est principatus multorum egenorum, et oligarchia paucorum divitum.
g Deinde cum dicit, At vero si quis connectens, etc. ostendit quod connexio positorum in diffinitione non facit differentiam politiarum, nisi per accidens : et objicit aliter sic : At vero si quis connectens abundantiae quidem paucitatem, scilicet ut dicat pauci, pecuniae autem multitudinem, supple, connectens, sic appellet politias, id est, ab hoc nominet eas sic, scilicet oligarchiam quidem in qua principatus habent qui divites pauci multitudine existentes: democratiam autem, supple, dicat, in qua quidem ege-ni, supple, principantur multi existentes multitudine : aliam habet dubitationem. Quia ex hoc sequitur politias non differre nisi secundum accidens, non autem differentiis constitutivis propriis. Et hoc ostendit subdens : Quas enim dicemus modo dictas politias, scilicet secundum diffinitiones praeinductas, eam in qua plures opulenti et in qua pauciores egeni ? illas enim oportet nos nominare aliquam dictarum potitiorum, eo quod nulla alia est : domini enim utrique tam divites quam egeni politiarum, oligarchiae scilicet et democratiae : siquidem nulla alia est politia praeter dictas : et sic divites vel pauperes dicere dominari et multos vel paucos, nullam per se facit politiam. Et hoc est.
h Videtur igitur ratio, id est, consequentia rationis facere palam, quod paucos quidem vel multos dominos esse, supple, politiae, accidens est. Et distinguit, ibi, Hoc quidem oligarchiis, scilicet paucos esse dominos et divites, hoc autem democratiis, scilicet multos esse et pauperes dominos politiae : propter quod opulenti quidem pauci, egeni autem multi sunt ubique Et quia hoc non differunt nisi secundum accidens, subdit : Propter quod et, id est, etiam non accidit, id est, non sequitur dictas causas
fieri differentiae, scilicet per se et constitutivae, et esse naturales : accidentia enim non conferunt esse specificum.
Deinde cum dicit, Quo autem differunt, etc. resumit quaestionem et ostendit quod argumentum sequitur, dicens : Quo autem differunt et democratia et oligarchia ab invicem, penuria et divitiae sunt, et necessarium quidem, scilicet secundum praeinductas diffinitiones et differentias, quod ubicumque principantur propter divitias, sive pauciores, sive plures, supple, sint, hanc esse oligarchiam : ubi autem egeni, supple, principantur, democratiam, supple, esse.
Et resumit assumptas minores, ut in ferat consequentiam, ibi, Sed accidit, sicut diximus, hos quidem paucos esse, hos autem esse multos. Et dicit, rationem, ibi, Abundant quidem enim pauci, libertate autem participant omnes, scilicet divites et egeni, ita scilicet quod assumi possunt ad democratiam et oligarchiae principatum : propter quas causas altercantur utique de politia : quia oligarchicus efficitur democraticus, et democraticus oligarchicus. Alia littera, " Alterantur utrique de politia. " Diffinitiones ergo nullae fuerunt non ostendentes differentiam specierum politiarum, nisi secundum accidens.