COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Quem oporteat in civitate dominari, et nonnulla de repetundis rationibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Habet autem dubitationem quid oportet esse dominativum civitatis aut enim multitudinem, aut divites, aut AdminBookmark aut optimum virum omnium, aut tyran- num"
b Sed haec omnia videntur habere difficultatem. Quid enim si. pauperes quia plures sunt, diripient ea quae divitum, hoc non injustum est ? Videbatur enim utique per Iovem dominatio juste. Injustitiam igitur quid oportet dicere extremam ?
c Rursumque omnibus acceptis, qui plures ea quae paucorum si diripiant, manifestum quod corrumpunt civitatem. At vero non quidem virtus corrumpet, quod ipsam habet, neque justum civitatis corruptivum. Quare palam, quod et legem hanc non est possibile esse justam.
d Adhuc et actiones quascumque tyrannus egit, necessarium esse omnes injustas. Vim enim infert potentior existens, sicut et multitudo divitibus.
LEQNARDI ARETINI TRANSLATIO.
Est autem dubitatio quid oportet dominans esse in civitate, numquid populum, an eos qui divitias habent, an bonos et aequos, vel unum qui sit optimus omnium, vel tyrannum ?
Verum haec omnia videntur habere difficultatem. Quid enim inopes, quia plures sint, partiantur ea quae opulentorum, hoc nonne injustum est ? Decreverunt enim qui potestatem habent : injuria igitur summa, quae tandem dicenda est ?
Rursusque omnibus acceptis, si plures ea sibi tribuant, quae sunt paucorum, constat quod civitatem corrumpunt. Atqui virtus numquam corrumpit id quod eam habet, neque justum civitatis corruptivum est. Ex quo patet legem istam non posse justam esse.
Praeterea illa quoque quae facta fuerunt a tyranno, necessarium foret injusta esse omnia. Vim enim affert propter potentiam, quemadmodum multitudo divitibus.
e Ergone pauciores principari justum et divites ? Si igitur et illi hoc faciant, et diripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est justum ? Alterum ergo. Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum.
f Sed AdminBookmark principari oportet et do- minos esse omnium. Igitur necesse alios omnes inhonoratos esse, qui non honorantur politicis, honores enim dicimus esse principatus : principantibus autem semper eisdem, necessarium esse alios inhonoratos.
g Sed unum studiosissimum principari
melius. Sed adhuc hoc magis oligarchicum. Qui enim inhonorati plures.
h Sed forte dicet utique aliquis dominativum totaliter hominem esse, habentem accidentes passiones circa animam, sed non legem, pravum.
i Si igitur lex quidem, oligarchica autem vel democratica, quid differt de dubitatis ? accident enim similiter dicta prius.
k De aliis quidem igitur altera sit aliqua ratio. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos quidem, paucos autem, videbitur utique solvi et aliquam habere dubitationem, forte autem utique veritatem.
l Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir, tamen contingit, cum convenerint, esse meliores illis, non ut singulum, sed ut simul omnes : veluti ooinportare caenam, iis quae ex una expensa elargitae sunt. Multis enim existentibus unumquodque partem habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum, et multarum manuum, et mul-
Sed an paucos et opulentos justum est dominari ? An ergo si et illi haec agant, et rapinas exerceant, auferantque multitudinis bona, hocne erit justum? Alterum ergo. Haec igitur omnia constat esse prava.
Verum bonos et aequos dominari oportet, auctoritatemque habere omnium.
Ergo alii omnes, cum magistratus non capiant, inhonorati manebunt. Nam honores quidem magistratus potestatesque appellamus : quos si boni semper habeant, necessarium est alios excludi ab honoribus Reipublicae.
Sed numquid unus, qui sit optimus, dominari debet ? At enim hoc etiam gravius est, quoniam plures erunt ab honoribus exclusi.
Sed forsan dicet aliquis, legem dominari debere, non autem hominem, in quem cadunt animi perturbationes.
Si igitur sit lex quidem, sed vel ad paucorum potentiam, vel ad multitudinis favorem declinans, quid tandem refert in his de quibus dubitatum est? evenient enim eadem quae supra dicta sunt.
De his igitur sit alius quidem sermo. Quod autem magis penes multos debeat esse potestas, quam penes paucos, licet optimos, videtur solvi posse, et quamdam habere dubietatem, imo forte veritatem.
Nam si plures sint, quorum unusquisque non sit studiosus, tamen fieri potest ut in unum convenientes omnes meliores sint quam illi, non ut singuli, sed ut omnes, quemadmodum caena, qua plures conferunt, quam ea quae ex unius erogatione fit: nam cum plures sint, unusquisque partem habet virtutis ac prudentiae, ac fiunt in unum collati, quasi homo unus qui multos pedes habeat, multasque ma- tos sensus habentem, sic et quae circa mores, et circa intellectum: propter quod et melius qui multi, et quae musicae opera, et quae poetarum. Alii enim particulam aliquam, omnia autem omnes.
m Sed hoc differunt studiosi virorum ab unoquoque multorum, sicut a non bonis bonos aiunt, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum, quoniam separatum quidem pulchrius habere picto, hoc quidem oculum, aliquo autem altero alteram particulam.
n Siquidem igitur circa totum populum et circa totam multitudinem, contingit hanc esse differentiam multorum ad paucos studiosos, immanifestum. Forte autem per Iovem, palam quod de quibusdam impossibile, eadem enim utique ratio et in bestiis congruet: equidem quid differunt quidam a bestiis, ut consequens est dicere ? sed circa aliquam multitudinem nihil prohibet quod dictum est, esse verum.
o Propter quod et prius dictam dubitationem solvet utique quis per hoc, et habitam ipsi, quorum oportet dominos esse liberos et multitudinem civium : tales autem sunt quicumque neque dignitatem habent virtutis nullam.
p Participare quidem enim ipsos principatibus maximis, non securum : propter injustitiam enim, et propter imprudentiam, hoc quidem injuste agere utique, hoc autem peccare ipsos.
q Non tradere autem, neque participa-Ie, terribile. Cum enim inhonorati, multi et pauperes exstiterint, necessarium civitatem hanc esse plenam seditionis.
nus, multosque sensus, et eodem modo circa mores et intelligentiam. Quapropter melius judicant multi, et in musica, et in poetarum operibus. Alii enim aliud, et cuncti cuncta discernunt.
Sed in hoc differunt studiosi viri ab unoquoque aliorum ex multitudine, quemadmodum decoros a non decoris aiunt, et picta artificiose a veris, eo quod seorsum distincta in unum colliguntur, cum si separatio fiat, pulchrius se habebit, hujus quidem picti oculus, alterius vero cujusdam alia particula.
Si igitur de omni populo, omnique multitudine recipitur, hanc esse differentiam multitudinis ad paucos studiosos, incertum est : imo forsan certum quod de quibusdam est impossibile, nam eadem ratio de bestiis esset. Quamquam quid differunt quidam, ut ita dixerim, a bestiis ? sed de aliqua multitudine nihil velat esse verum.
Quapropter dubitationem illam primam per ista solvere quis potest ac similiter aliam subsequentem, quorum oporteat potestatem habere, liberos homines, ac multitudinem civium, quales sunt quicumque, qui neque opes habent, neque virtutis ullam existimationem.
Etenim permittere istis magnos magistratus, nequaquam est tutum : propter injustitiam et Ignorantiam, per quas quibusdam injuriaretur, in quibusdam errarent.
Rursus vero excludere illos penitus ab honoribus periculosum esset. Cum enim multitudo inopum est in civitate, eademque ab honoribus exclusa, necesse est eam civitatem esse plenam hostium Reipublicae.
r Restat utique, eo quod est consiliari et judicare, participare ipsos. Propter quod quidem et Solon, et aliorum legislatorum aliqui statuerunt super electiones principatuum et correctiones principum : principari autem singulariter non permittunt. Omnes quidem enim habent congregati sufficientem sensum, et admixti melioribus civitatis prosunt, sicut non purum alimentum cum puro totum facit utilius pauco: sigillatim autem unusquisque circa judicare imperfectus est.
s Habet autem ordinatio haec politiae dubitationem : primum quidem, quia videbitur utique ejusdem esse judicare quis recte medicatus est, cujus quidem et medicari et facere sanum laborantem ab aegritudine praesente. Iste autem est medicus. Similiter autem et hoc et circa alias experientias et artes : sicut enim medicum oportet dare correctiones in medicinis, ita et alios in similibus : medicus autem et qui operator, et qui architectonicus, et tertius qui eruditus circa artem. Sunt enim aliqui talos circa omnes, ut est dicere, artes : attribuimus autem judicare nihil minus eruditis quam scientibus.
t Deinde circa electionem eodem utique modo videbitur habere : etenim eligere recte, scientium opus est, veluti geometram geometricorum, et gubernatorem gubernativorum. Etenim si de quibusdam operibus et artibus participant etiam idiotarum aliqui, sed non quidem scientibus magis.
u Quare secundum hanc quidem rationem non utique erit faciendum multitudinem dominans, neque electionum principatuum, neque correctionum.
x Sed forte non omnia haec dicuntur bene, propter eam quae olim rationem,
Restat igitur ut ad consultandum et decernendum isti recipiantur. Quapropter et Solon, et alii quidam eorum qui leges condidere, hujuscemodi homines ad repetendas gestorum rationes, et ad suffragia electionesque magistratuum admittunt, solis autem ut magistratus committantur, nequaquam permittunt : dum enim cum aliis una decernunt atque consultant, capiunt omnes simul sufficientem sensum, et permixti melioribus prosunt Reipublicae, quemadmodum non purum alimentum una cum puro, totum facit utilius quam paucum : separati vero utrique imperfecti sunt ad judicandum.
Sed habet dubitationem hujusmodi ordinatio Reipublicae primum, quia videretur ejusdem esse hominis scire judicare, quis recte medelam attulit, qui ipse sciat etiam mederi, ac sanitatem aegrotantibus afferre : hic autem est medicus. Eodem modo de aliis facultatibus et artibus : ut enim medicum rationem suae medelae apud alios medicos reddere oportet, ita et alios apud similes. Medicus autem est et ille qui agit, et ille qui praecipit et ostendit, et tertio loco ille qui a pueritia expertus est circa artem : sunt enim quidam tales in cunctis, ut ita dixerim, artibus. Tribuimus vero judicium non minus expertis quam scientibus.
Deinde et circa electionem eodem se videtur modo habere : nam recte eligere, scientis est opus, ceu geometram in geometria, et gubernatorem in navigatione. Et si enim in quibusdam operibus et artibus concurrunt, alii quidam ignorantes, non tamen melius judicant quam scientes.
Itaque secundum hanc rationem auctoritas multitudini danda non esset, neque in electionibus magistratuum, neque in rationibus administratorum reposcendis.
At enim forsan haec omnia non bene dicuntur, etiam propter superiorem ser- si sit multitudo non nimis vilis : tunc enim erit unusquisque quidem deterior judex scientibus, omnes autem congregati meliores, aut non deteriores.
y Et quia de quibusdam neque solus qui fecit, neque optimo utique judicabit, quorumcumque opera cognoscunt et qui non habent artem, puta domum non solum est cognoscere ejus qui fecit, imo melius, qui utitur ipsa, judicat : utitur autem oeconomus : et gubernaculum gubernator carpentario, et cibum epularis, sed non coquus. Hanc quidem igitur dubitationem forte videbitur utique aliquis sic solvere sufficienter.
z Alia autem est habita huic : videtur enim inconveniens esse majorum esse dominos pravos quam AdminBookmark . Correctio-
nes autem et principatuum electiones sunt maxima, quas in quibusdam politiis, sicut dictum, et populis attribuunt. Ecclesia enim talium omnium domina est. Equidem ecclesiae quidem participant, et consiliantur, et judicant a parvis honorabilitatibus, et cujuscumque aetatis. Praesunt autem operibus, et exercitus ducunt, et maximis principatibus principantur a majoribus.
aa Similiter itaque solvet utique aliquis et hanc dubitationem : forte enim habent et hoc recte : neque enim judex, neque consiliator, neque concionator, princeps est, sedpraetorium, et concilium, et populus. Dictorum autem unusquisque pars est horum. Dico autem partem, consiliarium et concionatorem et judicem. Quare juste dominans major multitudo : ex multis enim populus, et concilium, et praetorium. Honorabilitas autem amplior horam omnium, quam quae eorum qui secundum unum vel secundum paucos principantium magnis principatibus. Haec quidem igitur determinata sint hoc modo.
monem, si sit multitudo non nimis servilis : erit enim unusquisque deterior judex quam hi qui sciunt, verumtamen simul omnes vel melius judicabunt, vel non deterius.
Et de quibusdam quidem non solum is qui fecerit, recte judicat, et qui habet artem,puta domum non solum is intelligit et judicat,qui fecit,sed melius is qui utitur: utitur autem paterfamilias domo : et de clavo gubernator, non faber : et de epulis conviva, non coquus. Hoc igitur dubium per hunc modum videtur sufficienter solvi.
Est et alia dubitatio cum hac annexa, quia inconveniens videtur ut deteriores qui sunt, majorum rerum habeant potestatem quam probi. Rationes vero administratorum a magistratibus reposcere, et magistratus ipsos deligere, maximum est : quae duo in quisbusdam civitatibus a populo fiunt. Concio enim talium omnium domina est. Atqui concionis quidem participes sunt, et deliberant et decernunt exigui census homines et cujusque aetatis. Quaesturam vero et praeturam, et maximos magistratus suscipiunt ex censu magno atque aetate.
Quaestio illa potest eodem modo solvi ; nam forsan id. se recte habet: neque enim judex, neque consultor, neque is qui in concione existit, dominatur, sedjudicium, et senatus, et populus. IIIorum vero unusquisque est particula istorum. Dico autem particulam esse consultorem, et concionatorem, et judicem. Itaque juste domina major est multitudo : ex multis enim populus constat, et senatus, et judicium, majorque census est universorum quam singulorum per se, et quam illorum paucorum qui magnos suscipiunt magistratus. Haec igitur in hunc modum terminata sint.
bb Prima autem dicta dubitatio facit manifestum, nihil sic alterum quomodo quod oportet leges recte positas esse dominans: principem autem, sive unus, sive plures sint, de iis esse dominos, de quibuscumque non possunt leges dicere certitudinaliter: propterea quod non facile sit universaliter determinare de omnibus.
cc Quales tamcn quasdam oportet esse recte positas leges, nondum palam, sed adhuc maliet olim dubitatum. Sed si simul politiis necesse et leges pravas vel studiosas esse, et justas vel injustas. Verumtamen, hoc manifestum quod oportet ad politiam poni leges. At vero si hoc, palam, quod eas quidem quae secundum leges rectas politias, necessarium esse justas : eas autem quae secundum transgressas, non justas.
COMMENTARI OS IN CAP. VII.
Hic incipit hujus tertii libri quinta pars, in qua movet dubitationes duas, secundum quas haec pars dividitur in duas. Primo enim movet dubitationem de politeumate : et hoc in isto capitulo. Secundo de bono uniuscujusque politiae in sequenti capitulo, ibi (cap. 8,a ), Quoniam autem in omnibus scientiis, etc.
Prima, id est,praesens capitulum dividitur in duas,in quarum prima ostendit qualia sunt pericula de dominantibus in singulis politiis. In secunda, quod melius est dominari multitudinem,quam paucos,vel unum, ibi (litt. k), De aliis quidem igitur etc.
In prima harum tria facit. Primo enim ostendit quid periculi accidit si dominantur plures pauperes. Secundo quid si plures divites, ibi (litt. c), Rursumque
Prima vero illa quaestio manifestum facit, nihil adeo ut leges recte positas debere dominari, illum autem qui Reipublicae praeest, sive unus hic sit, sive plures, in his potestatem habere debere, in quibus leges expresse cavere non possunt : ex eo quia non facile sit generali sermone singulos casus comprehendere.
Quas tamen leges recte positas dicamus, nondum apparet, sed. adhuc superest anterior dubitatio. Atqui tales esse leges, quales sunt Respublicas necessarium est,.pravas vel studiosas, justas vel injustas, et hoc unum manifestum est oportere ad speciem. Reipublicae leges esse accommodatas. Quod si ita sit, patet, quod leges illas quae ad rectas gubernationes accomodatae sunt, necesse est esse justas : illas vero quae ad. eorum labes, esse non justas.
omnibus acceptis, etc. Tertio quid si plures virtuosi, ibi (litt. f), Sed AdminBookmark principari, etc.
In prima harum duo facit. Primo enim ordinat quaestionem, et disputat eam ad partem primam. Secundo ponit quaestionem ad oppositam, et disputat eam, ibi (litt. e), Ergone pauciores, etc.
a Dicit ergo primo : Habet autem dubitationem quid oportet esse dominativum civitatis, in singulis politiis scilicet. Et dividit secundum politias praeinductas : Aut enim multitudinem, supple, oportet esse dominativam, sicut in democraticis, aut divites,sicutin oligarchicis aut AdminBookmark , id est, virtuosos, sicut in aristocraticis, aut optimum virum, sicut in regno, aut tyrannum, sicut in tyrannide, quae est corruptio regni. Et non sunt plures politiae in praehabito capitulo enumeratae.
b Et ostendit difficultatem quae sequitur circa singulum horum, ibi, Sed haec omnia videntur habere difficultatem. Et
ponit primo rationem de democratia, in qua plures pauperes dominantur. Et ratio sua haec est : Plures pauperes existentes quam divites si in dominio sint, paupertate coacti diripient bona quae sunt divitum : sed. diripere bona civium est injustum : ergo plures pauperes dominari injustum est et contra civilitatem. Prima probatur ex hoc quod dixit in secundo libro, quod periculum est eligere pauperem ad principandum. : quia omnia convertet ad lucrum et supplementum suae paupertatis. Secundam probat in littera per Iovem qui statuit dominationem debere esse justam : sed injustitia extrema est diripere ea quae sunt civium. Et hoc est : Quid enim si pauperes, sunt dominaturi civitati scilicet ? Et ponit rationem : Quia si plures sunt, diripient ea quae divitum : hoc non injustum est ? negatio superfluit in textu. Et probat, ibi, Videbatur enim utique per Iovem dominatio juste, supple, debere fieri. Unde poeta :
Iuppiter esse pium statuit quodcumque juvaret.
Et per oppositum quod noceret, statuit esse impium. Injustitiam igitur quid oportet dicere extremam, scilicet diripere aliena ?
c Deinde cum dicit. Rursumque omnibus acceptis, etc. ostendit quid periculi accidit si dominantur plures divites, et dicit : Rursumque omnibus acceptis qui plures, pauperes scilicet, ea quae paucorum, divitum scilicet, si diripiant, sicut contingit pauperibus dominantibus, maxime in oligarchias, manifestum quod corrumpunt civitatem. Et ponit rationem, ibi, At vero non quidem virtus corrumpet, quod, id est, quia habet ipsam., id est, virtus habet civitatem, et salvat eam, et ideo non corrumpit. Neque justum civitatis corruptivum, supple, est. Et vult, quod ex his inferatur neque virtuosum, neque justum esse pauperes super divites principari vel dominari. Et ex hoc concludit conclusionem ulteriorem, ibi, Quare pa-lam, quod, id est, quia ei legem hanc non est possibile esse justam, supple, manifestum est.
d Et ponit de oligarchicis, ibi, Adhuc et actiones quascumque tyrannus egit, necessarium esse omnes injustas. Quod probat subdens : Vim enim inferi potentior existens. Vim autem inferre injustum est : sicut et multitudo pauperum, scilivim infert divitibus.
Ex hoc concludit intentum. Et hoc est quod intendit, scilicet quod si vim inferre injustum est, sic pauperes multos divitibus principari in civitate injustum est.
e Deinde cum dicit, Ergone pauciores, etc. ponit quaestionem ad oppositum et disputat eam, dicens : Ergone pauciores principari justum et divites ? sicut fit in oligarchicis. Et ostendit inconveniens quod etiam ad hoc sequitur, ibi, Si igitur et illi, scilicet divites pauci dominantes haec faciant, et diripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est justum ? Quasi dicat, non. Et alterum, supple, a priori simile est illi. Et ex hoc concludit, ibi, Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum.f Deinde cum dicit, Sed AdminBookmark prin-
cipari oportet et dominos esse omnium, supple, si hoc. Et ostendit etiam inconveniens quod ex hoc sequitur : Igitur necesse alios omnes inhonoratos esse, qui non honorantur politicis principatibus. Et ostendit hoc quomodo necesse est, ibi, Honores enim dicimus esse principatus. Et ideo cui non datur principatus politicus, inhonoratus est. Princip alitibus autem semper eisdem, virtuosis scilicet, necessarium esse aliquos inhonoratos, scilicet non virtuosos. Et haec, sicut dicet infra, contentiones generant et dissentiones.
g Deinde cum dicit, Sed unum studiosissimum, etc. ex omnibus his concludit quartam partem quaestionis, dicens : Sed unum studiosissimum principari melius, sicut in regno : et disputat quare hoc, et circa hoc duo facit. Primo enim excludit falsam responsionem quae posset fieri de hoc. Secundo procedit in disputatione, ibi (litt. k), De aliis quidem igitur, etc. Et hoc est: Sed adhuc hoc magis oligarchicum, supple, est, cum tamen oligarchia sit injusta dominatio : est enim corruptio aristocratiae. Et hoc est : Qui enim inhonorati plures. E t sic oligarchiae simile est, quando unus dominatur super multos, et videtur esse corruptio politiae.
h Et excludit falsam responsionem, ubi duo facit. Primo enim ponit eam. Secundo destruit, ibi (litt. i), Si igitur lex sit, etc.
Dicit ergo : Sed forte dicet utique aliquis, dominativum totaliter, id est, totius civitatis, hominem esse habentem accidentes passiones circa animam, sed non legem, pravum, id est, quod pravum est si in civitate dominetur homo qui sequitur passiones animi, scilicet gaudium et tristitiam, spem et concupiscentias, sed non legem. Ille enim non potest nisi male dominari. Unde Boetius de Consolatione Philosophiae:
" Tu quoque, si vis Limpida visu, Lumine claro, Cernere verum, Tramite recto Carpere callem : Gaudia pelle, Pelle timorem Spemque fugato, Nec dolor adsit. Nubila mens est Vinctaque fraeni s, Haec ubi retmant. . " i Consequenter cum dicit, Si igitur sit lex, etc. destruit hanc responsionem, et objicit Aristoteles in contrarium, scilicet quod si lex prava sit qua dominatur unus, idem accidit inconveniens. Dicit ergo : Si igitur sit lex quidem, oligarchica au-
tem vel democratica, quid differt de dubitatis ? Quasi dicat, nihil. Et ponit rationem, ibi, Accident enim, id est, sequentur similiter dicta prius, scilicet inconvenientia. Et ita haec solutio non valet.
k Deinde cum dicit, De aliis quidem igitur, etc. procedit in disputatione, et ponit rationes inconvenientes valde quare multitudinem convenientius sit dominari, quam paucos, vel unum. Et habet duas partes, in quarum prima ostendit hoc per plures similitudines. In secunda autem per judicium, quod semper est imperfectius in uno quam in multis, ibi, (litt. r, in fine), sigillatim autem unusquisque, etc.
Circa primum duo facit. Primo ponit similitudinem. Secundo similitudinis adaptationem, ibi (litt. I, circa finem), Sic et quae circa mores, etc.
Dicit ergo primo : De aliis quidem igitur, scilicet dubitatis circa politias, altera sit ratio, quam inferius prosequitur in singulis, ubi de politiis sigillatim aget. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos quidem paucos autem, videbitur utique solvi, scilicet inconveniens quod videtur esse contra hoc, et, supple, videbitur aliquam habere dubitationem, forte autem utique veritatem, id. est, liceat habeat quasdam dubitationes, tamen veritatem habet.
I Et hoc prohat per simile, ibi, Mulios enim quorum unusquisque est non studiosus vir, tamen secundum quod vir dicitur a vi mentis vel a virore virtutis, contingit cum convenerint esse meliores illis, scilicet paucis virtuosis, vel uno, non ut singulum, supple, contingit esse meliores paucis aut uno, sed ut simul omnes. Et dat simile, ibi, Veluti compor iare caenam (alia littera " comportare censum ") iis quae ex una expensa elargitae sunt. Multis enim existentibus qui sic largiuntur et dant symbola, unumquodque partem habere virtutis et pru-dentiae, supple, contingit, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem, id est, tota multitudo fit quasi unus homo, multorum pedum, et multarum manuum, et multos sensus habentem. Et intelligit quod multitudo semper proficit ad sapientiam quasi multis pedibus, et multa adjutoria confert civitati quasi multis manibus, et multa concipit utilia quasi multis sensibus.
Deinde cum dicit, Sic et quae circa mores, etc, adaptat similitudinem. In hac autem adaptatione duo facit. Primo enim adaptat quod dixit. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi. (litt. s), Habet autem ordinatio haec politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim adaptat per similitudinem. Secundo ostendit adaptationis differentiam, ibi (litt. m), Sed hoc differunt studiosi, etc. Tertia circa hoc quamdam movet dubitationem et solvit, ibi (litt. n), Siquidem igitur circa totum populum, etc.
Dicit ergo primo adaptando similitudinem : Sic et quae circa mores, in moralibus scilicet scientiis, et circa intellectum, in physicis, sic habet, sicut habet in expensa a multis comportata, ubi (sicut dicit in Elenchis) multi multas adinvenerunt partes : et in primo Metaphysicae dicit quod non tenemur tantum reddere gratias illis qui boni aliquid et veri adinvenerunt, sed etiam illis qui erraverunt, quia etiam errantes excitaverunt ingenia nostra ad inquisitionem veritatis, errorisque destructionem. Ex hoc concludit, ibi, Propter quod et melius, supple, judicant qui multi, quam pauci, vel unus solus. Et dat aliud exemplum, ibi, Et quae musicae opera, et quae poetarum, supple, etiam melius judicant multi quam pauci, vel unus. Et subdit rationem, ibi, Alii enim aliam aliquam particulam, supple, invenerunt, omnia autem omnes, supple, particulas invenerunt : et sic tota musica totumque poema inventa sunt.
m Deinde cum dicit, Sed hoc differunt studiosi virorum, ab unoquoque multorum, scilicet quia illud quod in uno studioso est virtutis et intellectus, hoc sparsim est in multis. Et de hoc dat similitudinem, ibi, Sicut a non bonis bonos aiunt, supple, differre, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum : quae enim in populo dispersa sunt de similitudine boni, in uno perfecto viro collecta sunt et congregata. Et quae in singulis de populo, quasi picta micant, haec per veritatem sunt in studiosis et optimis viris. Et ponit rationem, ibi, Quoniam separatum quidem, quodlibet scilicet bonum in uno, pulchrius habere picto, supple, dicimus, hoc quidem oculum, aliquo autem altero, id est, quam alterum, alteram particulam, sicut nasum, vel aurem. Et intendit quod bona moris et intellectus quae sparsa sunt in multitudine, resplendent in uno clarius, et in altero obscurius.
n Deinde cum dicit, Siquidem igitur circa totum populum, etc. movet circa hoc quamdam dubitationem, et solvit. Unde ostendit quod in aliqua multitudine hoc non est manifestum, eo quod nihil unitatis micat in ea, sed tota est bestialis. Dicit ergo : Siquidem igitur circa totum populum, et circa totam multitudinem contingit hanc esse differentiam multorum ad paucos studiosos, immanifestum, id est, non manifestum. Et hoc ideo est, quod ratio inducta non bene probat. Et ideo ponit aliam magis probantem, ibi, Forte autem per Iovem, palam. Et fabula est quae ponitur a Seneca in libro de Naturalibus quaestionibus , ubi dicitur quod dii expulso Saturno de regno per Jovem, ipsi Jovi commiserunt sceptrum regni et potestatem tonandi et fulgurandi : ordinaverunt tamen quod non tonaret nisi de consensu duodecim deorum qui singulis domibus duodecim distinctis in circulo cujuslibet ascendentis praesunt,
magis tamen respiceret ad eum qui est in una, id est, qui dominatur septimae, quae indirectio est ascendentis, sicut docet Ptolemaeus in libro qui dicitur Alarba sive Quadripartitum. Si. vero fulgurare vellet Jupiter, non fulguraret nisi de consensu totius coeli omniumque deorum. Et intendit per hoc, quod nullus quantumcumque perfectus, etiam ut Jupiter, sive pauci, aequaliter judicant sicut multitudo. Et ideo non uni soli commiserunt deorum regnum, neque paucis, sed quod unus haberet de consensu omnium, et nisi de illorum consilio non tonaret, neque fulguraret, tonaret comminando et terrendo, fulguraret puniendo.
Et quod praeinducta similitudo de picturis non convenienter probet, ostendit, ibi, Quod de quibusdam, scilicet populis et multitudinibus, impossibile, scilicet quod melius judicet multitudo quam studiosus. Et dat rationem. Si enim illa ratio sequitur et consequentiam habet, tunc etiam tenet in bestiis : et in illis dat instantiam, ibi, Eadem enim utique ratio et in bestiis congruet, id est, in bestialibus. Quod patet esse falsum, nam multi bestiales minus bene judicant quam unus studiosus. Et quia posset aliquis dicere hoc quidem verum esse in bestiis, non autem in hominibus, ideo infert, ibi, Equidem quid differunt quidam a bestiis, ut consequens est dicere ? Quasi dicat, in bestiali sensu conveniunt, ut ipsae nihil recte judicantes, sicut \fabulae dicunt de M ida rege, cui Jupiter dedit aures asininas, ut dicit Ovidius , quia in judicio musicarum pro Minerva contra totum deorum concentum praetulit musicam fistularem musicae vocali et musicae fidium sive chordarum, et etiam contra judicium ipsius Jovis. Et cum crimen suum occultare voluisset, suffodiens fistulas ad paludes Meotidas, praecepit Jupiter ut arundines nascerentur de fistulis, quae vento flante omnes cantarent, " Midas rex. habuit aures asininas : " desi- gnans per hoc quod stultitiae regum in omnium ore dilatantur. In tali ergo multitudine quae asinina est, non tenet dicta comparatio. Sed quia non omnes multitudines tales sunt, subdit : Sed circa aliquam multitudinem nihil prohibet, quod dictum est, esse verum, ''scilicet quae rationabilium est.
o Propter quod et prius dictam dubitationem solvet utique quis per hoc, id est, per istam distinctionem, et habitam ipsi, id est, ipsi consequentem etiam solvet per istam distinctionem. Consequens autem dubitatio est (sicut infra patebit) quis sit optimus judex in regimisne politiarum. Et explanat, ibi, Quorum oportet dominos esse liberos et multitudinem civium, tales autem (scilicet quod sint cives secundum superius inductam civis diffinitionem, id est, per AdminBookmark sibi
sufficientes communicantes principatu consiliativo et iudicativo) sunt quicumque, supple, civium neque dignitatem habent virtutis nullam (altera negatio superfluit).
p Participare enim quidem ipsos, suplc, tales, principalibus maximis non securum, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Propter injustitiam enim et propter imprudentiam, est, id est, contingit hoc quidem injuste agere utique, ad cives, hoc autem peccare ipsos, supple, contingit, in actibus scilicet corruptis et operibus.
q Consequenter cum dicit, Non tradere autem neque participare, etc. statim vadit in oppositum, dicens : Non tradere autem, supple, ipsis principatus, et non participare ipsos principatibus, terribile. Et subjungit rationem, ibi, Cum enim inhonorati, id est, principatibus et dignitatibus destituti, multi et pauperes exstiterint, necessarium civitatem hanc esse plenam seditionis, id est, seditione, genitivus pro ablativo, moro Graecorum. Et hujus causa est, quia inhonorati plures existentes litigabunt cum iis de principatu et honoribus.
r Et ex his concludit, ibi, Restat utique, eo quod est consiliari et judicare,
participare ipsos, supple, cum sint cives, et ex hoc apti ad democraticum principatum, quod probatum est in praehabitis. Et hoc confirmat per Solonem Atheniensium legislatorem, ibi, Propter quod quidem et Solon et aliorum legislatorum aliqui statuerunt super electiones principatuum et correctiones principum, principari autem singulariter non permittunt. Et ponit rationem eorum subdens : Omnes quidem enim habent congregati sufficientem sensum. Et dat simile, ibi, Et admixti melioribus civitatis prosunt, sicut non purum alimentum cum puro, scilicet mixtum, totum facit utilius pauco, scilicet nutrimento : sigillatim autem unusquisque circa judicare imperfectus est.s Habet autem ordinatio haec politiae, etc. Hic movet dubitationem super ea quae dicta sunt. Dividitur autem haec pars in duas partes. In prima ponit dubitationem de hoc quod dictum est. In secunda adjungit aliam dubitationem, scilicet utrum melius sit dominari multos quam unum vel paucos, ibi (litt z), Alia autem est habita, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim movet dubitationem. Secundo de aliis artificibus adducit similitudines, ibi (litt. s, circa medium), Sicut enim medicum, etc. Tertio dividit inter architectonicum et usualem, ibi (litt. x), Sed forte non omnia, etc.
Dicit ergo primo : Habet, id est, habita vel consequens dubitatio ad praecedentem, ordinatio haec politiae dubitationem, quis videlicet cujuslibet politiae sit optimus judex, utrum scilicet ordinator et compositor ejus, quem vocat peritum, Vel usualis qui utitur ea? Et similis quae-
stio est in omnibus scientiis artificialibus, secundum quod ars est (ut in VI Ethicorum dicitur) principium factivum cum ratione recta. Politia enim est scientia practica ad usum et ordinem civium ordinata : et ideo necesse est quod duos habeat judices, unum qui componit secundum rationem rectae legis, alium qui utitur ea secundum ordinem rectum politiae sive civilitatis. Et ideo quaeritur hic, quis melius judicet inter duos. Et quia multiplex est dubitatio, dividit eam et ordinat, ibi, Primum quidem, supple, habet dubitationem : quia videbitur utique ejusdem esse judicare quis recte medicatus est, id est, in omni arte ejusdem est judicare de bono et utili artis, qui est peritus in ea. Dicit enim Aristoteles in VI Ethicorum quod " unusquisque eorum quae novit secundum artem, est optimus judex. " Et Boetius super Topica Marci Tullii dicit, quod " unicuique in sua facultate credendum est, dummodo secundum facultatem dicatur. " Et hoc est : Cujus quidem medicari et facere, id est, ejusdem est judicare bene de omni re, cujus est principia artis medicinae comprehendere, et secundum praecepta artis illius facere. Et dat exemplum, ibi, Sicut sanum laborantem ab aegritudine praesente, supple, est ejusdem facere, cujus est medicari principaliter artis medicinae. Quis autem sit ille, subdit : Iste autem est medicus.
Et ex hoc infert, quod hoc generale est in omnibus artibus, ibi, Similiter autem, et, id est, etiam hoc et circa alias experienlias et artes : quia, ut dicit in III Ethicorum, talia accipiunt generationem a doctrina, cum. sint virtutes intellectuales : et ideo, sicut ibidem dicit, indigent experimento et tempore. Ars enim, ut dicit Tullius in fine primae Rhetorices, est collectio plurium praeceptorum, sive principiorum ad unum finem tendentium. Principii autem universalitas non accipitur, nisi cum ex multis experimento acceptis fit una memoria, et ex multis memoriis unum universale, quod, sicut dicit in primo Metaphysicae, est principium artis et scientiae. Et hoc est quod explanando subdit : Sicut enim medicum oportet dare correctiones in medicinis, id est, in medicamentis, ita et alios, simplo, correctiones oportet facere in similibus, id est, operabilibus artibus, sicut in architectonica, nautica, militari et similibus. Sed quia medicus qui judicat circa talia, triplex est, ideo subdit : Medicus autem, supple, est, et qui operator, id est, practicus, et qui architectonicus, id est, theoricus, et tertius qui eruditus circa artem, id est, in singularibus. expertus, qui proprio nomine usualis vocatur. Et ostendit hoc osse generale in omnibus artibus, ibi, Sunt enim aliqui tales, supple, practici, theorici, usuales, circa omnes, ut est dicere, artes, scilicet operativas. Et ex his format dubitationem, cujus ex his sit judicare de iis quae sunt artis, ibi, Attribuimus autem judicare, de artibus scilicet, nihil minus erudita, id est, usualibus quam scientibus, id est, theoricis.
t Et quoel universaliter dixit, applicacat ad propositum de electione politiarum, ibi, Deinde autem circa electionem, politiarum scilicet, eodem utique modo videbitur habere. Et hoc probat, ibi, Etenim eligere recte, scientium opus est, scilicet qui theorice hoc noverunt per rationem. Et dat exemplum, ibi, Veluti geometram geometricarum, supple, esse electorem, et gubernatorem g uber nativ orum, id est, instrumentorum ad naves pertinentium.
Deinde cum dicit, Etenim si de quibusdam, etc. instat ad id quod dictum est, et posteat solvit. Dicit ergo : Etenim si, id est, quamvis de quibusdam operibus ei artibus participant etiam idiotarum, id est, imperitorum aliqui, quia forte sciunt quaedam elo illis cognoscere, sed numquid scientibus magis, supple, possunt cognoscere? Quasi dicat, non.
Et ideo judicio et electioni idiotarum in talibus non creditur.
u Ex omnibus autem his infert, ibi, Quare secundum hanc quidem rationem non utique erit faciendum multitudinem dominans , et corrigens politias : et hoc ideo, quia oportet dominans esse expertum et scientem et eruditum, et hoc multitudini convenire non potest, neque, supple, faciendum multitudinem dominans electionum principatuum, neque correclionum, supple, principatuum, x Isti autem determinationi obviat objiciendo, et solvit, ibi, Sed forte non omnia haec dicuntur bene propter eam quae olim rationem, id est, in praecedenti quaestione positam, hanc scilicet, si sit multitudo non nimis vilis, sed habeat in se boni et eruditionis in singulis : tunc enim erit unusquisque quidem, de multitudine scilicet, deterior judex scientibus, omnes autem congregati, supple, in unum, meliores, aut non deteriores : et tunc judicium multitudinis praevalet judicio sapientis vel eruditi.
y Et ponit rationem, ibi, Et quia de quibusdam neque solus qui fecit, scilicet architectus, neque optime utique judicabit. Et ostendit quae sunt illa, ibi, Quorumcumque opera cognoscunt, et, id est, etiam qui non habent artem, sicut usualem. Et ponit exemplum, ibi, Puta domum, non solum est cognoscere ejus qui fecit, id est, architecti, imo melius qui utitur ipsa, judicat, sicut oeconomus : et de gladio melius judicat miles quam faber qui fecit eum. Et dat exemplum, ibi, Utitur autem oeconomus : et gubernaculum gubernator, supple, melius judicat carpentario et salsitiam epulans, sed non coquus, quia epulans utitur ea, coquus autem ad artem coquinandi et saiciandi facit eam. Vera autem solutio in his omnibus est, quod architectus
melius judicat de materia ex qua componitur unumquodque, usualis autem melius de usu, eruditus autem sive expertus circa singula cautius operatur et eligit. Et hoc est quod subdit : Hanc quidem igitur dubitationem forte utique videbitur aliquis sic solvere sufficienter.z Deinde cum dicit, Alia autem est habita, etc. Hic in ultima parte movet dubitationem, et est, utrum melius sit dominari multos quam unum vel paucos ? Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quod in multis politiis dominata est multitudo. Secundo ostendit per quid est dominata, ibi (litt. ad), Similiter itaque solvet, etc. Tertio movet parvam dubitationem et solvit eam, ibi (litt. bb), Prima autem dicta dubitatio, etc.
Dicit ergo : Alia autem est habita, id est, consequens huic, dubitationi scilicet dictae : et ponit eam, ibi, Videtur enim inconveniens esse majorum esse dominos pravos quam AdminBookmark . Et intendit quod in
multitudine multi pravi sunt, justi autem sive superbisti, quos AdminBookmark vocat, non sunt de multitudine, sed excellentes : et multitudo judicabit de politiis, vel corriget eas, multi pravi bonorum et justorum erunt domini, quod videtur esse inconveniens. Correctiones autem, trangressionum scilicet, et principatuum electiones sunt maxima, scilicet quae pertinent ad politias : quas, correctiones scilicet et electiones, in quibusdam politiis, sicut dictum, supple, est, (in secundo scilicet, hoc enim dictum est fuisse in Lacedaemonia) populis attribuunt. Et ostendit hoc per dicta in secundo, ibi, Ecclesia enim, congregatio multitudinis, talium omnium domina est, correctionurn scilicet et electionum : et sic pravi quidem videntur esse domini bonorum. Unde subdit : Equidem ecclesiae quidem participant ei consiliantur et judicant a parvis honorabilitatibus, id est, qui parum honorabilitatis habent, ad maximos principatus saepe per multitudinem eliguntur : et cujuscumque aetatis, supple, eligunt ad dignitates. Et subdit, quod tales aliquando praesunt operibus, publicis scilicet ad civitatem pertinentibus, ei exercitus ducunt, et maximis principalibus principiantur a majoribus, supple, instituti electi per populum,
aa Et nititur solvere hanc dubitationem, ibi, Similiter itaque solvet, etc. ubi ostendit per quid multitudo dominata est in aliquibus politiis, et dicit : Similiter itaque solvet utique aliquis et hanc dubitationem. Et dicit solutionis modum, ibi, Forte enim habent et hoc recte, quia talibus dominantibus populus dominatur, cum sine populo nihil possint facere. Et hoc est quod sequitur : Non enim judex, necque consiliator, neque concionator princeps est, sed praetorium et concilium et populus, supple, dominantur. Et ponit rationem, ibi, Dictorum autem unusquisque pars est horum. Et explanat, ibi, Dico autem partem consiliarium et concionatorem et judicem. Ex his concludit propositum, ibi, Quare juste dominans major multido. Et hujus dat rationem, ibi, Ex multis enim populus, supple, compositus est, et concilium et praetorium. Praetorium enim est, ad. quod omnes causae per appellationem deducuntur. Et ad hoc ponit rationem, ibi, Honorabilitas autem amplior omnium horum, quam equae eorum qui secundum unum vel secundum paucos principantium magnis principatibus. Et finem quaestionis sic concludit, ibi, Haec quidem igitur determinata sint hoc modo,bb Deinde cum. dicit, Prima autem dicta dubitatio, etc. parvam in fine movet dubitationem, et solvit eam, dicens : Prima autem dicta dubitatio, in qua dubitatum est si secundum politias oportet leges ponere, facit manifestum, nihil sic alterum quomodo quod, oportet leges recte positas esse dominans, principem autem, sive unus, sive plures sint, de his, scilicet rebus esse dominos (princeps au-
tem non debet esse dominus nisi secundum legem), de quibuscumque non possunt dicere leges certitudinaliter. Unde quod lex dicit universaliter, principis est adaptare ad particularia, quia ejusdem est condere et interpretari, sicut dicit lex. Et ponit rationem eam, quae dicta est, ibi, Propterea quod non facile sit universaliter determinare de omnibus. Et hoc est, propter multos casus in particularibus emergentes.
cc Quales tamen quasdam oportet esse recte positas leges, nondum palam : hoc enim in legis positiva determinandum est. Unde subdit : Sed adhuc manetolim dubitatum. Sed, supple, palam est, si simul politiis necesse, et leges pravas vel studiosas esse, et justas vel injustas. Quomodo autem hoc sit palam, subdit : Verumtamen hoc manifestum, supple, est, quod oportet ad politiam poni leges. At vero si hoc, palam, quod eas quidem quae secundum leges rectas politias, necessarium, supple, est, esse justas : eas autem equae secundum transgressas, non justas, supple, necesse est esse. Et ideo Sapient. (ii, 11) illi qui dominabantur tyrannice dicebant : Sit autem fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur.