COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic movet dubitationem de bono uniuscujusque politiae : et sunt principales dubitationes duae. Quia enim justitia diffinitur, quod est virtus reddens uni-
civitatibus, si propriae dominationis gratia, quae etiam civitatibus utilia sunt, agant.
Quare secundum eas quas confitemur
superexcellentias, quamdam habet utilitatem ratio illa, per quam ostrascimus fuit repertus. Maelius tamen foret sic ab initio per legis conditorem provideri, ut Respublica non indigeret tali medicina. Secundo autem loco, si quid tale accidat, conandum est tali aliquo remedio corrigere : quod tamen factum non. est a civitatibus : non enim respexerunt ad commodum publicum, sed per seditionem usae sunt civili pulsione.
In his igitur speciebus gubernandi quae lapsae sunt, quod ad privatum commodum pertinet, ac justum est, patet. Forsan autem non simpliciter justum, et hoc est manifestum : sed in optima Republica magnam habet dubitationem, non per excellentiam aliorum bonorum ceu virium., et divitiarum et amicitiarum, sed si quis excellat virtute, quid de eo sit faciendum : non. enim dicendum est ut talis vir sit de civitate pellendus. Atqui neque gubernationi aliorum talis vir erit subiiciendus : perinde enim est, ac si qui iovem gubernare velint potestatem dividentes. Restat ergo, ut videtur, naturam hujus talem esse, ut omnes sponte sua illi parere debeant : itaque hujusmodi quidem homines esse reges perpetuos in civitatibus.
cuique aequale ad dignitatem quod suum est : propter quod etiam Pythagoras dixit, quod justitia est numerus pariter par : ideo primo movet quaestionem et disputat et solvit eam, scilicet si ad. omne quod est in cive, sive secundum corpus, sive secundum animam, reddendum sit aequale, vel ad quaedam tantum. Secundo inducit quaestionem, si positione rectissimarum legum, ponendae sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium, ibi (litt. s), Dubitant enim quidam utrum legislatori, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit quaestionem. Secundo disputat eam, ibi (litt. c), Forte enim utique dicet, etc. Tertio adaptat et solvit, ibi (litt. g), Quoniam autem hoc impossibile, etc.
a Dicit ergo primo ponendo quaestionem : Quoniam autem in omnibus quidem scientiis, practicis scilicet, quae sunt secundum rationem, sicut prudentia, et artibus, quae sunt factivae secundum rationem, ut dicit in VI Ethicorum, bonum finis, scilicet est. Omnes enim tales desiderant bonum quod est finis ipsarum. Et ex hac propositione arguit, quod si sic est in omnibus, quod maxime est in principalissima. Et hoc est : Maximum itaque, scilicet bonum, et maxime in principalissima, omnium, supple, erit finis : haec autem est politica potentia. Hanc rationem melius explicat in primo Ethicorum, sic dicens : " Primum quidem oportet videre, quod omni scientiae et potentiae est quidam finis et hic bonus : nulla enim, neque scientia, neque potentia causa mali est. " Si igitur omnium potentiarum bonus est finis, manifestum est quod optimae optimus utique erit: at vero politica est optima potentia : quare finis ipsius utique erit optimus. Sed quia non sufficit in moralibus generaliter dicere, propter hoc in specie ostendit quod sit illud bonum, ibi, Est autem politicum bonum quod justum. Et determinat quod sit justum in qualibet, ibi, Hoc autem est quod communiter conferens, id est, quod ad communitatem politicam est conferens.
b Et ulterius quid sit confereris communiter ostendit, ibi, Videtur autem omnibus aequale aliquid esse quod justum : et usque ad aliquid quidem consentiunt. Et hoc est quod dixit in V Ethicorum : quod justum de quo est vilius justitia
distributiva et reddens unicuique quod suum est, aut est secundum aequale medietatis arithmeticae, aut secundum aequale medietatis geometricae. In commutandis enim est secundum aequale medietatis arithmeticae, in distribuendis autem secundum aequale medietatis geometricae. Et subdit secundum quam rationem est hoc accipiendum, ibi, His quis ecundum philosophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus, id est, in V Ethicorum. Dicit enim in I Ethicorum, quod negotium quod est circa mores, ut videtur, pars est et principium politiae. Et rationem subjungit, ibi Quod enim et quibusnam quod justum, et oportet aequalibus aequale esse, aiunt, id est, commune dictum est quod id quod est, oportet aequalibus esse aequale, secundum proportionem scilicet. Plato enim diffiniens justitiam sic dicit : " Justitia est virtus unicuique quod suum est tribuens, servata unicuique propria dignitate. " Et ex hoc procedit ad disputationem quaestionis, ibi, Qualium autem, rerum scilicet et personarum, aequalitas est, et qualium inaequalitas, oportet non latere : quia aliter non redderetur unicuique quod suum est secundum medietatem damni et lucri in distribuendis et commutandis, et sic non haberetur finis politiae. Unde subdit : Habet enim hoc dubitationem, et philosophiam politicam,e Deinde cum dicit, Forte enim utique dicet, etc. procedit ad disputationem utriusque partis, et primo, quod inaequaliter debent distribui principatus, dicens : Forte enim utique dicet aliquis, supple, opponendo, secundum omnis boni excessum, scilicet quod est in anima vel corpore civis, oportere inaequaliter distribui principatus, ut scilicet majori in corpore, et pulchriori in colore, et magis ingenioso melior detur principatus : si, id est, quamvis omnia reliqua nihil differant, sed similes cives acciderit esse, in omnibus aliis scilicet. Et ponit rationem,
Ibi, Differentibus enim, alterum esse quod justum, et quod secundum dignitatem, id est, in distribuendis, sicut aliud reddetur principi, aliud militi, aliud rustico : ita etiam aliud reddendum est magno, aliud parvo, aliud pulchro, aliud turpi, aliud diviti, aliud pauperi. Et ponit rationem generalem, ibi, Et secundum quodcumque honorum, corporis scilicet, vel animae, vel fortunae, superabundantia quaedam politicorum justorum, excedentibus, supple, sic redderetur, id est, quod secundum distributionem politicam plus reddetur excedenti in quocumque bono quam ei qui non excedit.
d Secundo cum dicit, At hoc superficiale, etc. statim vadit in oppositum, scilicet quod hoc non sit justum, dicens : A.i hoc superficiale falsum, id est, in prima superficie et primo aspectu hoc apparet esse falsum, quod hoc sit politicum justum. Et probat, ibi, Manifestum, supple, est hoc in aliis scientiis et potentiis. Et ponit exemplum, ibi, Similiter enim fistulatoribus secundum artem, id est, qui aequalem potentiam habent ad fistulandum artem, non dandam superabundantiam fistularem nobilioribus. Ratio talis est. Si duo sint vel plures inaequales secundum nobilitatem, aequales autem in potentia artis fistulativae, inaequales fistulae vel plures non distribuuntur inter eos secundum inaequalitatem generis, sed potius aequales secundum aequalitatem artis fistulativae : ergo similiter excellenti in aliquo non politico, sicut est magnitudo corporis, vel pulchritudo coloris. Et ponit rationem, ibi, Neque enim fistulabunt melius secundum hoc, scilicet quod magni sunt vel pulchri. Oportet autem et ei qui, secundum opus excedit, dare et organorum excessum, scilicet ut melius fistulanti dentur meliores fistulae et plures.
e Sed quia hoc universaliter dicitur, et in uno tantum particulari propositum est, ideo addit : Si autem nondum palam quod, dicitur, adhuc magis ipsum producentibus, secundum alia particularia, erit manifestum. Et ponit quomodo, ibi, Si enim sit aliquis excedens quidem secundum fislulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritudinem, etsi unumquodque illorum bonorum sit majus fistulativa (dico autem, exponendo, nobilitatem et pulchritudinem, quorum scilicet utrumque melius est quam fistulativa) et secundum analogiam , id est, proportionem, excedant plus fistulativam, et in nobilitate scilicet et pulchritudine, quam ille secundum fistulativam, id est quod plus excedunt istum In nobilitate et pulchritudine, quam ipse eos in arte fistulativa : tamen huic, scilicet excellenti secundum fistulativam, dandum differentes fistularum, Id est, de numero fistularum, quod scilicet meliores dantur fistulatori quam meliori, quia sic pervenitur melius ad. finem fistulativae. Et adaptat, ibi, Oportet enim ad opus comparari excessum scilicet ut in opere politico plus excedat, cui pius dandum est de principatu politico, et divitiis et nobilitati comparatur, scilicet opus politicum.
f Et subdit quid elici potest ex hac ratione, Ibi, Nihil adhuc secundum hanc rationem omne utique erit comparabile, id est, secundum hanc rationem patet quod in distributione politicorum bonorum, nihil politicorum erit comparabile secundum quodlibet bonum, sive secundum excessum cujuslibet boni, sed tantum illius quod excedit ad actum politicum, sicut meliori militi, vel meliori civi, vel meliori praefecto. Et ponit rationem, ibi, Si enim magis aliqua magnitudo, supple, est alicui bono politico comparabilis, et, id est, etiam sequitur, supple, quod totaliter utique magnitudo adaequabitis, supple, boni politici, erit, scilicet comparabilis, et ad divitias et ad libertatem, supple, erit bonum politicum etiam comparabile. Et ex hoc Infert in
conveniens quod sequitur, ibi, Quare, id est, ergo si plus hic differat secundum magnitudinem, scilicet corporis et roboris corporalis, quam hic secundum virtutem, ei ampliorem virtutis, id est, virtute (genitivus pro ablativo) magnitudo, corporis scilicet et roboris totaliter excedit, id est, magnus corpore magnum virtute in politicis. Et hoc adhuc ulterius infert, ibi, Erunt utique comparabilia omnia, scilicet politica, supple, distributa et ad proportionem magnitudinis. Et ponit causam, ibi, Tanta enim magnitudo, proportionaliter scilicet, et sic tantum bonum politicum proportionatur ei et distribuitur, Et infert ulterius ibi, Si melior, valentior, magnitudo scilicet, tanta, id est, quam tanta alia, magnitudo scilicet, illa iterum erit tanta, id est, in aliqua nota quantitate, palam quod aequalis, id est, quod illa etiam erit alicujus boni politici sibi proportionati et aequalis, g Deinde cum dicit, Quoniam autem hoc impossibile, etc. revertitur ab impossibili concluso ad veritatem solvendo, et dicit : Quoniam autem hoc impossibile, suppple, est, palam quod in politiis rationabiliter non secundum omnem aequalitatem altercantur de principalibus, sicut nec in fistulativis secundum omnem aequalitatem altercantur de fistulis, sed potius qui praeeminet in potentia fistulativa, praefertur in acceptione fistularum ei qui magis est ingenuus, vel magis fortis in corpore : sic etiam in politicis qui praeeminet in potentia politica, rationabiliter accipit politiae principatum. Et hoc probat adhuc aliter, ibi, Si enim hi quidem tardi, in currendo scilicet, ii autem veloces, cum. nec tarditas nec velocitas aliquem disponant ad principatum, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere, scilicet in politicis principatibus.
Deinde cum dicit, Sed in exercitativis agonibus, etc. tangit ea quae disponunt ad politicum principatum, et dicit : Sed
in exercitativis agonibus, sicut est palaestra, et duellum, et alia quae robore corporis et agilitate, horum differentia, scilicet roboris et magnitudinis, accipit honorem : ibi enim fortiores vincunt et honorantur demonstrationibus et coronis et statuis, quando pro Republica fortiter faciunt.
h Et simile quid dicit de civitate, ibi, Sed ex quibus civitas consistit, supple, sicut ex politiis vel civilitatibus, in his necessarium fieri altercationem, ut scilicet is qui praeeminet potentia civili, majorem accipiat principatus honorem. Et ex hoc concludit qui tales sunt : Propter quod quidem rationabiliter praeparantur honori nobiles, maxime in politia quae regnum est, et divites, in politia quae est oligarchia, et liberi, in politia civitatum, quia cives oportet liberos esse. Et subdit causam, ibi, Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes, supple, cives et principatum habentes in civitate. Et hujus dat rationem, ibi, Non enim utique erit civitas ex egenis omnibus, sicut neque ex servis. Si enim sit ex omnibus egenis, nihil habebunt conferre, nec in communicationem, nec in distributionem, et sic peribit civitas : si etiam omnes servi, cum virtus servi, sicut dictum est in primo, non sit agere ex proprio conceptu et libertate, sed domini, nullus eorum habebit aliquid agere ex proprio conceptu vel libertate, et sic iterum peribit civitas. Ex hoc arguit a majori, ibi, At vero si opus est horum, scilicet libertate et divitiis, quod minus videtur, palam, quia et justitiae et bellicae virtutis, id est, fortitudinis, supple, est opus ad civitatem. Et rationem subjungit, ibi, Necque enim sine iis, scilicet justitia et fortitudine, habitari civitatem possibile est. Sed sine prioribus quidem, scilicet divitibus et liberis, impossibile est esse civitatem, sicut paulo ante dictum est : sine iis autem, scilicet justitia et fortitudine, habitari bene, supple, impossibile est.
i Deinde cum dicit, Ad civitatem igitur quidem, etc. concludit hanc disputationem dicens: Ad civitatem quidem , igitur esse, id est, ut civitas sit, videbuntur utique omnia vet quaedam horum recte dubitari : quia, sicut habitum est, sine iis esse non potest : ad vitam vero bonam, virtutis scilicet, disciplina ei virtus (et dicit disciplinam pro omni intellectuali virtute, virtutem autem pro morali) maxime juste utique dubitarentur, supple, pertinere, quemadmodum dictum est et prius : quia vita bona non est sine iis, sicut nec civitas sine divitiis et libertate.
k Quoniam autem neque omnium aequale, etc. In parte ista ostendit Aristoteles quod quicumque aequales sunt in uno solo, vel inaequales ad politicam communicationem in non perimente, secundum illum unum non oportet accipere aequalia vel inaequalia in politico principatu : etsi attribuantur eis aequalia vel inaequalia secundum illud unum, non erit civilitas, sed transgressio civilitatis. Et hoc ostendit hic quatuor modis, videlicet in personis singularibus, scilicet in divitibus, in fidelibus, in ingenuos, et in pluribus comparatis ad pauciores, et in virtuosis.
In primo horum duo facit. Primum est, quod transgressio civilitatis est, si aequalibus vel inaequalibus in uno attribuantur aequale vel inaequale. Secundo ostendit, quod omnes cives secundum unum aliquid quod est in eis, altercantur de principatu, scilicet quod ipsi debeant principari juste simpliciter, non autem altercantur juste, ibi (litt. l), Dictum est quidem igitur, etc.
Dicit ergo : Quoniam autem neque omnium aequale oportet habere aequales secundum unum aliquid solum existentes, id est, quod unum aliquid sit in eis, in quo sint aequales, neque inaequale inaequales secundum unum, scilicet uuod inaequaliter sit in eis, sicut divitiae vel nobilitas, vel aliquid tale, sicut paulo ante dictum est. Et ex hoc concludit, ibi, Necesse est omnes tales politias esse trans-gressiones, in quibus scilicet, vel aequalibus in uno attribuitur aequale, vel inaequalibus in uno attribuitur inaequale de politico principatu, Et hoc est intentum primae partis.
I Et subdit de secundo, ibi, Dictum est (quidem igitur et prius, scilicet in secundo libro, quod altercantur modo quodam juste omnes, supple, de principatu, simpliciter autem non omnes juste, supple, altercantur. Et hoc ostendit quasi inducendo in multis, et primo in divitibus, ibi, Divites quidem, supple, altercantur se debere principari, quia plus regionis attinet ipsis. Begio autem commune supple, est. Et est ratio talis. Ad quos pius pertinet de communi regione, ii debent in ea plus principari: ad divites pius pertinet : ergo ipsi princip ab suitur.
Secundo inducit in iis qui fideles vocantur patria), ibi, Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus. Et est ratio talis. Communicatio civium maxime est in conventionibus et pactis : fideles maxime conservant conventiones et pacta : ergo principabuntur maxime.
m Tertio inducit in liberis, ibi, Iuberi autem et ingenui tamquam prope invicem, supple, altercantur pro principatu. Et ponit rationem, ibi, Cives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Et est ratio talis. Quicumque propinquiorem dispositionem habent ad. cives, maxime debent principari in civilibus sive politicis : liberi et ingenui maxime disponuntur ad cives et civilitates : ergo maxime principabuntur. Et adhuc ad idem inducit aliam rationem, ibi, Ingenuitas autem, id est, liberorum nobilitas, apud
auos cumque habetur honorabilis. Et est ratio talis. Honorabiles personas magis oportet principari, quam non honorabiles: increnui magis honorabiles sunt apud omnes : ergo ipsos oportebit magis principari. Et ad idem adducit tertiam rationem, ibi, Adhuc quia meliores, supple, esse, verisimile est, supple, eos qui ex melioribus nati sunt : ingenuitas autem est virtus generis. Et accipitur virtus prout dicit extremum in bono : sic enim extremum in genere quod est nobilitas, est ingenuitas. Ratio autem talis est. Quicumque magis nobiles et meliores inter cives, hos maxime decet principari : inueniri sunt hujusmodi : ergo, etc.
n Ouarto inducit qua ratione justi et boni et virtuosi altercantur de principatu, ibi, Similiter etiam dicemus juste, et, id est, etiam virtutem alter cari, de principatu scilicet. Et ponit hujus rationem, ibi, Communicativam enim virtutem dicimus esse justitiam. Omnes enim justi communicant in distributivis vel communicativis secundum aequale justitiae, vel ad medietatem arithmeticam, vel geometricam, ut dicitur in V Ethicorum. Sed quia justitia specialis est una virtus, ideo addit, cui, scilicet justitiae, necessarium, supple, est, omnes alias assequi, supple, virtutes. Et hujus rationem dat in V Ethicorum. Quia justum est de quo lex praecipit : praecipit autem lex de omni virtute : ergo necessarium quod justitia assequatur omnes virtutes. Et est ratio sua haec de altercatione. Quicumque dignior est principatu, maxime debet principari : justus quem assequitur omnis virtus, est hujusmodi : ergo, etc.
o Quinto inducit de pluribus comparatis ad pauciores, ibi, At vero et plures ad pauciores. Et ponit hujus altercationis rationem, ibi, Etenim valentiores ei ditiores et meliores sunt ut acceptis pluribus, id est, in pluralitate, ad pauciores, id est, comparatione paucorum. Et ratio talis est. Quicumque valentiores et ditiores et meliores sunt, debent magis principari : multi valentiores et ditiores et meliores sunt paucis : ergo magis principabuntur.
p Et addit, Ergo si omnes sint in una civitate, dico autem, explanando scilicet, puta boni et virtuosi et divites et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, supple, sit in eadem civitate, utrum alter catio erit, supple, inter eos, quos oporteat principari, aut non erit? Et statim respondet, ibi, Secundum unamquamque quidem igitur politiam dictarum, supple, in singulari, scilicet aristocratiam, oligarchiam, et democratiam, indubitatum judicium, supple, est equos oporteat principari. Quia in aristocratia constat debere principari virtuosos et bonos, in oligarchia paucos potentes et divites, in democratia populi multitudinem, sicut ostenditur ex praecedentibus. Et hoc est quod subdit, ibi, Dominantibus enim differunt ab invicem. Et ostendit quomodo, ibi, Puta haec quidem, eo quod per divites, sicut obligarchia, haec Quidem, scilicet aristocratia, eo quod pet studiosos viros sit, et aliarum, scilicet politiarum, unaequaeque, sicut regnum et democratia, eodem modo, supple, dividatur penes eos qui principantur in ea.
Deinde cum dicit, Attamen consideramus, etc. quomodo paucos oportet principari, determinat, et dicit: Attamen consideramus quando circa idem tempus haec existunt, supple, in civitate, quomodo determinandum : quia tunc singuli per suas differentias altercantur de principatu per rationes principales. Si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo? Et ponit modos speciales multos, ibi, Vel hoc, supple, considerandum est, quod pauci ad opus, supple, civitatis, quod est communicatio civium, oportet conside rare si possit habitari civitas, a tam paucis, supple, sicut si esset civitas parva et pauci in ea viri, sicut dicitur Eccle . (IX,14). Vel, supple, oportet considerare, quod tanti multitudine, ut sit civitas ex ipsis : quia aliter non. sedabitur altercatio, nisi
dicatur ratio qua deterit dominari et qua
multi q Deinde cum dicit, Est autem dubitatio, etc, movet dubitationem ad singulas partes, et circa hoc duo facit. Primo enim ordinat dubitationem. Secundo inducit rationem contra singulos, ibi, Videbuntur enim nihil dicere, etc.
Dicit ergo : Est autem dubitatio quaedam ad omnes, id est, contra omnes alter cantes de politicis honoribus, id est, principatibus.
Et primo ponit contra primos, ibi, Videbuntur, supple, quidam nihil dicere justum, qui propter divitias volunt principari. IIIi enim, ut in secundo habitum est, non principantur nisi ad divitias, justo neglecto, lucris intendentes.
Secundo, ibi, Similiter autem et qui secundum genus, opponit contra secundos dicens : Similiter autem et qui secundum genus, supple, volunt principari : illi enim principabuntur inaequaliter, suos videlicet exaltantes et alios deprimentes.
Tertio, ibi, Palam enim rursus, etc. ad idem objicit contra tertios dicens : Palam enim rursus, quod si quis unus omnibus ditior est, palam quod secundum idem justum oportebit hunc principari omnibus. Ratio talis est. Si justum est divites aliis principari secundum eadem rationem talis justi, si unus omnibus ditior fuerit, ille omnibus principabitur secundum illam rationem : sed hoc est falsum : ergo propter divitias non debet aliquis de principatu altercari.
Quarto, ibi, Similiter autem et differentem, etc. inducit de ingenuis dicens : Similiter autem, et differentem ingenuitate altercantibus, supple, de principatu propter libertatem : si enim unus magis ingenuus omnibus est, si ingenuitas debet principari, ille unus omnibus principabitur : sed hoc est falsum : ergo propter ingenuitatem non. debet principari.
Quinto, ibi, Idem autem iis accidet, etc. inducit de virtuosis, et dicit : Idem autem iis accidet et circa aristocratias de vir-
tute. Si enim unus sit melior vir aliis qui sunt in politeumate, studiosis existentibus, hunc oportet esse dominum secundum idem justum : et sic unus omnibus dominabitur, quod est inconveniens.
Sexto, ibi, Igitur si et multitudinem, etc. a simili objicit de multis et paucis, et dicit: Igitur si et multitudinem oportet esse dominans : quia valentiores sint aliis, hos utique oportebit dominos esse maqis quam multitudinem, scilicet eadem ratione : hoc etiam reputatur inconveniens, quia sic peribit democraticus principatus, qui praecipuus est civitatibus.
r Ex omnibus his concludit intentionem propriam, ibi, Omnia itaque haec videntur jacere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt, ipsi quidem, supple, omnibus, principari, alios autem omnes sub se subjici, scilicet nec divitiae, nec ingenuitas, nec virtus. Etenim ad eos, id est, contra eos qui secundum virtutem volunt domini esse polileumatis, similiter autem et ad eos qui secundum diuitias, habent multitudines dicere quamdam rationem justam. Hic dat rationem contra altercantes pro principatu de virtute et de divitiis. Una enim ratio est contra modos : quia multitudo si colligatur virtus existens in singulis in unum, praevalebit virtuti paucorum virtuosorum et unius. Similiter multitudo eadem ratione praevalet in divitiis uni vel paucis : et si propter virtutem dominium conceditur paucis, nunc multitudo praevalens in virtute, magis principabitur quam unus vel pauci. Similiter si propter divitias conceditur principatus, multitudo habens majores divitias, magis principabitur.
Deinde cum dicit, Nihil enim prohibet, etc. ponit rationem dicens : Nihil enim prohibet multitudinem aliquando esse meliorem, secundum virtutem scilicet, paucis, id est, quam pauci sint, vel unus: et sic multitudo magis principabitur quam unus vel pauci. Et similiter objicit de divitiis, ibi, Et, supple, nihil prohibet mul- titudinem aliquando esse, ditiorem, supple, uno vel paucis : et si tunc propter divitias conceditur principatus, iterum principabitur multitudo. Et subdit qualiter debet fieri comparatio ut verum sit quod ponitur, ibi, Non ut singulum, id est, non ut singuli ad singulos comparentur secundum excessum, sed ut simul omnes, id est, ut omnes de tota multitudine congregati virtutem et collectas habentes divitias comparentur ad unum vel paucos : quia scilicet multitudo excedit in virtute et divitiis. Et ex hoc sumit occasionem alterius quaestionis, unde subdit: Propter quod et ad dubitationem quam quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare : et ponit illam quaestionem immediate.
s Dubitant enim quidam. Hic incipit secunda pars capituli, ubi inducit quaestionem, si positione rectissimarum legum, ponendae sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium.
Et dividitur in tres partes. In prima ponit quaestionem. In secunda disputat, ibi, (litt, x:), Injuriabuntur enim dignificati, etc. In tertia determinat quaestionem, ibi, (litt. fj),In transgressisquidem igitur, etc.
Dicit ergo primo : Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimus leges sit ponendum leges ad conferens meliorum, vel ad id quod conferens plurium, cum acciderit, quod dictum est, supple, talis casus in civitate. Et ratio quaestionis est, quod sicut saepe dictum est, distributiones in civitatibus debent fieri secundum dignitates personarum et merita. Et constat quod virtuosi sunt digniores et melioris meriti sunt in civitate quam alii : et per hanc rationem videntur eis distribuendae dieni-
lates et principatus. Econtra, sicut saepius habitum est, plures paucis et multi uno melioris meriti sunt et majoris virtutis, non singuli ad singulos comparati, sed universi ad paucos, vel ad singulos : et per hanc rationem videtur ponenda lex multitudine vel pluribus.
Deinde cum dicit, Quod autem rectum, etc. ponit unam propositionem per se notam, ex qua vult procedere, et dicit : Quod autem rectum sumendum forte. Et non dicit forte, quia dubia sit propositio, cum legislator semper sumere rectum debeat, sed quia rectum in civitatibus est in particularibus voluntariis actibus, qui semper dubiis casibus subjacent : ideo aliquando lex non potest poni ad rectum simpliciter, sed ad rectum ut nunc et tunc quod pro tempore magis expedit.
t Unde subdit : Rectum autem forte ad, conferens totius civitatis, supple, sumendum est. Et hoc ulterius explanat, subdens, Et ad commune civium, id est, quod communiter omni civi convenit. Et subdit quis sit civis, ibi, Civis communiter quidem est, qui participat eo quod est principari et subjici. Dictum est enim in secundo libro, capite de cive, quod civis est qui participat principatu iudicativo et consiliativo secundum AdminBookmark vitae.
Deinde cum dicit, Secundum unamquamque, etc. ostendit quod in specialibus politiis aliter determinatur haec quaestio, et aliter in optima, et dicit : Secundum, unamquamque autem politiam aliter (alia littera, " alter "). In aristocratia enim determinatur conferens ad meliores, in oligarchia ad potentes et divites, in democratia ad populi multitudinem. Ad optimam autem, supple, optimus est, qui potest et eligit subjici et principari act vitam quae secundum virtutem : ille enim vere est civis et optimus civis, et ideo ille merito altercantur de principatu.
u Deinde cum dicit. Si autem est aliquis, etc. statim vadit in oppositum per rationem de multitudine saepius inductam, dicens : Si autem est aliquis in lanium differens secundum excessum virtutis, vel plures quidem uno, non tamen possibile, supple, est, complementum ex-Juberi civitatis, scilicet ut tantum de virtute secundum complementum sit in uno
vel paucis, quantum est in omnibus totius civitatis : unde sequitur quod non sit comparabilis aliorum omnium virtus, supple, simul, neque potentia, eorum politica ad eam potentiam politicam et virtutem, quae illorum, sive plures, sive unus sit : quia, sicut dictum est saepius, potentia multitudinis semper praevalet uni vel paucis : et ideo videbitur principatus dandus multitudini. Et quod dixit, explanat, ibi, Eam quae illius solum, id est, virtus politica et potentia unius solum, non potest comparari virtuti et politica) potentiae totius multitudinis. Ei subdit, quod talis non debet esse pars civitatis qui sic excedit, ibi, Non adimc ponendum partem hujus civitatis, supple, esse taliter excedentem in politica potentia et virtute.
x Deinde cum dicit, Injuriabuntur enim dignificati, etc. disputat praedictam quaestionem, et ostendit inconveniens quod sequitur, si pars civitatis ponatur, dicens : Injuriabuntur enim dignificati aequalibus, inaequales tantum existentes secundum virtutem et potentiam politicam, id est, tum excellentes personae injuriabuntur aliis civibus si judicabuntur ad paria cum eis, cum tamen sint excellentiores. Et explanat de excellentia ipsorum, ibi, Sicut enim Deum inter homines verisimile est esse talem, scilicet tam excellentem in politica potentia et virtute.
y Et ex hoc infert, quod etiam legislatio debet esse aequalis, ibi, Unde palam, quod et legislationem, supple, secundum quam regitur civitas, necessarium esse circa aequales ei genere ei potentia. De talibus autem, scilicet tam excellentibus personis non est lex. Et dat rationem, ibi, Ipsi enim sunt lex. Quasi dicat, soli. Etenim diridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis, scilicet
personis tam excellentibus. Et hoc est quod dicit Plato, quod " leges positae sint propter malos, et non propter bonos, " Et Apostolus I Tim. (I, 9 et seq.) : Lex justo non est posita, sed plagiariis, homicidis, etc. et reddit rationem dicens : (Hom. ii, 14 et 15) : Ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, Unde etiam hic subdit proverbium : Dicentur enim utique forte, quae quidem Antisthenes ait, " leones contendentibus lepus cutis : " et intendit dicere quod leones mordaces non sunt comparandi le pusculis : excellentes autem persona) sunt sicut leones, et communis populus sicut lepusculus : et idcirco etiam excellentes persona) aliquando devorant et mordent inferiores. Et aequales volentibus omnes habere. Civium enim est aequalia habere. Unde quando inaequalia capiunt propter excellentiam., populus suscitatur contra majores et expellunt eos.
z Et hoc est : Propter quod et ponunt relegalionem dcmocralizalae civitatis propter talem causam, scilicet quia nolunt sustinere quod excellentes personae sint super se, et dominentur in civitate. Democraticus enim principatus popularis est, et in favorem populi inductus, sicut saepc dictum est. Et subdit : Hae enim, civitates scilicet, utique persequuntur aequalilaiem maxime omnium. Quare, id est, propter quod, eos qui videntur excedere potentia propter divitias, vel multos amicos, vel aliquam aliam politicam potentiam, relegabant et transtulerunt extra civitatem, temporibus determinatis , scilicet quando potentia voluerunt opprimere alios.
aa Et hoc probat per fabulas antiquas Poetarum, scilicet quod tales ejiciendi sunt, ibi, Fabulantur autem et Argonautas Heracleam dereliquisse, id est, quod Heracleas dereliquit alios nautas, et expulsus est ab eis propter talem causam. Et ponit rationem, ibi, Non enim voluisse ipsum ducere Argo, id est, navem cum aliis. Et ponit causam, ibi, Tamquam excedentem multum nautas .
bb Propter quod vituperantes tyrannidem, in qua unus opprimit alium propter excellentiam aliquam, qua eminet aliis. Et Periandri metrum quoddam quod de virilibus composuit, Thrasybulo, id est, a Thrabulo (est enim proprium nomen poetae qui Periandria composuit) consilium, scilicet civitatum, non simpliciier existimandum recte increpare. Ille enim increpuit consilium quod eminentes personas de civitatibus ejecit. Aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil admissum praeconem de consilio, id est, quod praeco civitatis ad nullum consilium debet admitti, sed auferentem excedentes spicarum planasse aream. Metaphorice loquitur, et vult dicere quod excellentes personas ejiciens, civitatem fecit esse ex aequalibus. Et hoc totum inducit ad hoc quod leges ponendae sunt pro communi utilitate plurium et aiqualium et eminentium tantum. Unde ignorante quidem praecone ejus quod fiebat (quod noluit aliquem ad consilium admittere faciendorum) causam, proferente autem, scilicet postea cum. ab eo quaereretur causa facti sui, quod contingit, intellexisse Thrasybulum ex dicto suo metaphorico, quod oportet excellentes viros perimere, scilicet ne super alios dominentur. Hoc enim non solum expedit tyrannis, scilicet ne ab eis in tyrannide impediantur, neque solum tyranni hoc faciunt : sed similiter habet ei circa Oligarchias, in quibus potentes et divites principantur, et circa democratias. In omnibus enim his ab excellentibus personis impediuntur aliquando.
Et quia dixerat tales personas debere perimi, quod durum esse videtur, innuit quod sufficit relegare, ibi, Relegatio eamdem habet potentiam modo quodam, scili-cet cum peremptione, prohibere excllentes et fugare : hoc enim fit per relegationem.,
cc Deinde cum dicit, Idem autem circa civitates , etc. ostendit hoc factum esse in civitatibus et gentibus ubicumque timebatur oppressio majorum vel oppositio, et dicit : Idem autem circa civitates et gentes faciunt qui domini potentiae vel politiae, supple, sunt : semper enim ejiciunt praecellere volentes. Et dat exemplum., ibi, Velut Athenienses quidem circa Samios et Chios ei Lesbios, scilicet tres insulas quibus dominabantur. Et ostendit in quo, ibi. Cum enim magis imperialiter haberent principatum, supple, supra dictas insulas, humiliaverunt ipsos habitatores earum praeter pacta : cum enim insulae illae subderent se eis, pacta quaedam fecerunt quae Athenienses non servaverunt, sed opprimebant eos praetor pacta, ne rebellare possent. Et dat exemplum in gentibus, ibi, Persarum autem Rex, scilicet Darius, Medos et Babylonios, quibus dominabatur, ei aliorum sagaces factos, scilicet qui praeeminebant sagacitate et industria, quia fuerant aliquando in principatu, dispersit saepe, scilicet ne iterum elevarentur contra eum. Ex hoc accipit, quod universaliter sic faciendum sit, ibi, Problema, eadem, id est, proverbium universaliter est circa omnes politias etiam rectas, scilicet quod eminentes personae semper deprimantur ne se elevent contra civitatem. Transgressae quidem enim, supple, polititiae, sicut est tyrannis, oligarchia, et timocratia, ad id quod proprium respicientes, hoc agunt, scilicet quod leges statuunt ad proprium conferens, et non ad commune, non solum, sed circa commune bonum intendentes eodem habet modo, id est, simili modo in omnibus deprimuntur eminentes, ne eleventur.
dd Et hoc probat per simile in aliis artibus, ibi, Palam, autem hoc ei in aliis scientiis. Neque enim pictor sinet animal, pictum scilicet, habere pedem ex-
cedentem commensurationem , supple, aliorum membrorum, neque si differat pulchritudine, supple, sinet, sed semper vult commensurari et proportionati membra : neque proram navis factor, supple, sinet excedere commensurationem aliarum partium navis, vel aliarum partium aliquam, supple, sinet excedere : neque utique magister chori, id est, symphoniae eum qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere : quia statim ofrascarentur cantus aliorum, et non concordarent, et sic dissolveretur chorus. Sed quia posset aliquis dicere, quod sic periret monarchia, quae tamen principalis politia est in civitatibus, ideo obviat subdens, ibi, Quare propter hoc quidem nihil prohibet Monarchias concordare civitatibus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt: quia si agerent ad utilitatem propriam, repellerentur.
ee Ex omnibus his concludit intentum, ibi, Propter quod secundum excessus excellentias , vel concessas in quocumque, habet aliquod civile justum sermo qui circa relegalionem, id est, lex de relegatione, scilicet quod melius est relegare excellentes, quam quod opprimant alios. Et si sic, tunc melius est civitatem a principio ex aequalibus institui : et non erit opus relegatione. Et hoc est : Melius (quidem igitur legislatorem a principio sic instituere politiam, ut non indigeat tali medicina. Secunda autem, id est, prospera navigatio si evenerit (loquitur de directione navis) tentare dirigere aliqua tali directione, scilicet quae maxime sit ad conferens civitati: quia per hoc civitas erit in pace : quod quidem non faciebant civitates antiquae, scilicet sicut Athenienses et Reges Persarum. Et hoc est : Quod quidem non fiebat circa civitates, scilicet antiquas : non enim respiciebant ad conferens propriae politiae, scilicet in bonum commune civitatis, sed seditiose utebantur relegationibus, scilicet respicientes ad proprium conferens, et non ad commune, et ideo seditiones oriebantur.
ff Deinde cum dicit, In transgressis quidem igitur, etc. incipit determinare totam quaestionem, et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit cui oportet ordinare conferens an communitati, vel uni in transgressis politiis, sicut sunt tyrannis et oligarchia. Secundo cui oportet ordinare conferens in optima politia, ibi, Sed in optima politia, etc.
Dicit ergo primo : In transgressis quidem igitur, supple, politiis, quod quidem singulariter conferens expediat et justum sit, manifestum, supple, est : ibi enim lex justitiae est oppressio et fortitudo, sicut dicitur Sap. (ii, 11) : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. Et ideo conferens in tali politia ordinatur tyranno et potentibus. Et de tali subdit justo : Forte autem et quod non simpliciter justum, supple, est, tale justum, et hoc manifestum, supple, est per se : justum enim deberet ordinari ad commune conferens, non unius.
Deinde cum dicit, Sed in optima politia, etc. ostendit cui oportet ordinare conferens in optima politia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter fieri debet in optima politia. Secundo vadit in oppositum, ibi, At vero necque principari, etc.
Dicit ergo : Sed in optima politia, quae ut dicit in VIII Ethicorum, est regnum secundum virtutem ordinatum, habet multam dubitationem. Et subjungit causam, ibi, Non secundum aliorum bonorum excessum, id est, rex in talibus ponitur, non quia excessum habet in extrinsecis bonis, puta roboris et divitiarum, et multitudinis amicorum, sed si quis fuerit differens secundum virtutem ab aliis, scilicet excedendo : et tunc secundum praedicta dubium est, quid oportet fieri. Secundum dicta enim Antisthenis et similitudines inductas oportet talem ejici a civitate : secundum veram au-
tom rationem nullus utilior est civitati quam talis, sicut dicitur Sapient. (VI, 26) : Rex sapiens stabilimentum populi. Et (Ibid.) : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Et hanc rationem innuit hic subdens : Non enim dicent, supple, ratione recta utentes, utique oportere ejicere, extra civitatem scilicet, et transferre talem, supple, per religationem.
Deinde cum dicit, A.t vero neque principari, etc. statim vadit in oppositum. Et primo opponit. Secundo concludit in totam quaestionem solutionem, ibi, Relinquitur igitur, etc.
Dicit ergo : At vero neque principari talem, supple, dicent debere : quia secundum praedicta excedens alios non debet principari, sed potius omnis populus. Et ad confirmationem inducit simile, ibi, Simile enim et utique si Iovem principali velimus (et est sumptum ab Homero : iovi enim commissum est regnum, eo quod benignissimus erat et ad utilitatem populi omnia statuit. Unde versus :
Jupiter esse pium statuit quodcumque juvaret partientes principatus. Littera sic ordinatur : " Nos partientes, " id est, partiri debentes principatus, scilicet democratios in populum, si dicimus talem debere principari, simile dicimus ac si diceremus Jovem principari. Et hoc non convenit : quia principatus tales debent partiri, eo quod in favorem populi inducti sunt.
Secundo ex his omnibus concludit totam quaestionis solutionem secundum veram rationem, ibi, Relinquitur igitur, quod etiam aptum natum esse, ex ordine virtutis scilicet, tali obedire, supple, debere. Et subjungit rationem, ibi, Omnes enim laetantur ut reges sint tales perpetui in civitatibus : sicut enim dicitur in VIII Ethicorum : " Tales sufficiunt omnino sibi et suis : et ideo nihil statuunt ad utilitatem propriam, sed omnia ad utilitatem populi. " Et ideo in antiquis fausta clamabant tali regi, sicut Salomoni (III Reg. I, 39) : " Vivat Rex Salomon in aeternum ! "