COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De regno et regni speciebus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Forte autem bene habet post determinatas rationes transire, et considerare de regno hoc. Dicimus enim rectarum politiarum unam esse hanc. Considerandum autem, utrum expediat futurae bene habitari civitati, et regioni, rege regi, aut non, sed alia aliqua politia magis, vel aliquibus quidem expedit, aliquibus autem non expedit ? Oportet itaque primo videre, utrum unum aliquod genus est ipsius, vel plures habeat differentias.
b Facile itaque hoc addiscere quod plura genera continet, et principatus modus est non unus omnium. Qui enim in Laconica politia, videtur quidem esse regnum maxime eorum quae secundum legem : non est autem dominans omnium, sed quando exierit regionem, dux est eorum quae ad bellum. Adhuc autem quae ad deos, attributa sunt regibus. Hoc quidem igitur regnum velut ducatus quidam exercitus imperialis et perpetuus est. Occidendi enim non dominus, nisi
LEONARD1 ARETINI TRANSLATIO,
Forsan vero post haec congruum fuerit considerare de regia gubernatione : diximus enim hanc esse unitam ex rectis speciebus Rerumpublicarum. Considerandum est autem, utrum conducat civitati et regioni quam recte gubernari oporteat, regem habere, vel non, sed alia quaedam species gubernandi magis conducat, vel an quibusdam non ? Ante omnia vero distinguendum est, an sit unum genus eorum, vel differentias habeant plures.
Et facile est intueri, quod plura genera sunt nec est omnium regum modus unus potestatis. In Lacedaemoniorum enim Republica, videtur rex esse maxime secundum leges : neque enim potestatem habet omnium, sed cum egreditur extra regionem, imperium habet eorum quae pertinent ad bellum. Praeterea sacrificia deorumque ceremoniae ei commissae sunt. Haec igitur regia potestas est, quasi auctoritatem belli perpetuam habere. Vitae enim necisque alicujus non habet in aliquo regno, quemadmodum sub
Antiquis, in bellicis exercitibus promptus potens lege.
c Significat autem Homerus, Agamemnon enim malo quidem audiens deprimebatur in congregationibus : egressis autem et interficiendi dominus erat. Dicit enim : " Quem ego videro fugientem in praelio, non sufficiens erit sibi fugere canes vel vultures, apud me enim est mors. " Una quidem igitur species hujus regni ducatus exercitus per vitam. Horum autem ii quidem secundum genus sunt, ii autem eligibiles.
d Praeter hanc autem alia monarchiae species, qualia sunt regna apud quosdam Barbarorum. Habent autem haec omnia potentiam similem tyrannidi. Sunt tamen secundum legem et paterna. Quia enim magis serviles moribus sunt natura Barbari quidem Graecis. Qui autem circa Asiam, iis qui circa Europam, sufferunt despoticum principatum nihil contristari. Tyranni quidem igitur propter tale sunt, e Secura autem, quia patria, et secundum legem sunt. Et custodia autem regalis et non tyrannica propter talem causam. Cives enim custodiunt armis reges, tyrannos autem extranei. Ii quidem enim secundum legem et voluntariis, ii autem involuntariis principantur. Quare ii quidem a civibus, ii autem super cives habent custodiam. Duae quidem igitur species hae monarchiae.
f Altera autem, quae quidem erat in antiquis Graecis, quos vocant aesymnetas. Est autem haec, ut simpliciter est dicere, electa tyrannis. Differens autem a barbarica, non eo quod non secundum legem, sed eo quod non patria sit solum. Principabantur autem ii quidem per vitam principatu hoc, ii autem usque ad
potestatem, nisi dum bellum gerit, ut etiam apud Antiquos fuisse videtur.
Quod ostendit Homerus. Nam Agamemnon in concionibus maledictis et jurgiis vexabatur, sed cum a concione digressus in praelio erat, occidendi habebat potestatem. Itaque inquit : " Quem ego procul a pugna fugientem conspexero, non sibi sat erit fugere canes et aves, nam penes me occidendi potestas. " Una ergo species regia est auctoritas belli perpetua. Et quandoque per genus, quandoque per electionem hujusmodi regnum obtinetur.
Est et alia insuper monarchiae species, qualia sunt apud quosdam barbaros regna. Vim habent proximam tyrannidi : licet sit legitima, et secundum morem patriae. Ob id enim quia magis aptae sunt ad serviendum nationes Barbarorum quam Graecorum, et eorum qui incolunt Asiam quam eorum qui Europam , praeferunt servile jugum aequo animo. Et ob hoc tyrannica sunt hujusmodi regna.
Sed habent securitatem, quia more ut legibus consistunt. Et ea de causa custodiam habent regiam, non tyrannicam. Reges enim a civibus custodiuntur, tyranni vero ab externis mercede conductis. Et reges secundum leges, et volentibus, tyranni vero invitis dominantur. Itaque alteri a civibus custodiuntur, alteri contra cives custodiam parant. Sunt igitur haec de quibus dictum est, duae species monarchiae.
Tertia est species, ut antiquitus in Graecia fuere, quos vocabant aesymnetas. Est autem haec, ut simpliciter dicamus, electa tyrannis, differens a barbarica, non eo quod non legitime, sed eo quod non consuete. Potestas autem hujusmodi, aut vivente eo durabat, aut tempore quodam praefinito, vel rebus gestis finiebatur.
quaedam determinata tempora vel actiones, g Qualem elegerunt quandoque Mi.tylenaei Pittacum adversus profugas, quibus praeerant Antimenides et Alcaeus poeta. Significat autem Alcaeus quod elegerunt Pittacum tyrannum, in quodam sclioliorum versuum : increpat enim, quia malum patriae Pittacum praefecerunt civitati sine felle, et gravis felicitatis, tyrannum quidam laudantes simul collecti. Hae quidem sunt et erant: quia enim tyrannicae erant, despoticae : quia autem electae et voluntariorum, regales,
h Quarta autem species monarchiae regalis, quae secundum heroica tempora voluntariae et patriae factae secundum legem. Quia primi fuerunt benefactores multitudinis secundum artes, aut bellum, aut quia collegerunt, aut emerunt regionem, facti fuerunt reges voluntariorum, et successivo sumentibus patrii.
i Domini autem erant praesulatus secundum bellum, et substantiarum quaecumque non sacerdotales, et cum iis sententias judicabant. Hoc autem faciebant ii quidem non jurantes, ii autem jurantes. Juramentum autem erat sceptri elevatio.
k Qui quidem igitur in antiquis temporibus et super ea quae penes civitatem, et quae populari a, et quae circa confinia, continue principabantur. Posterius autem hoc quidem permittentibus ipsis regibus, hoc autem turbis occupantibus, in aliis quidem civitatibus patriae substantiae remanserunt regibus solum : ubi autem dignum est dicere regnum in confiniis bellicorum, ducatum solum habebant.
I Regni quidem species hae quatuor numero : una quidem quae circa Heroica tempora : haec autem erat voluntariorum quidem, in quibusdam autem determina-
Qualem elegerunt quandoque Mitylenaei Pittacum adversus exsules suos, quibus praeerant Antimenides et Alcaeus poeta. Ostendit hoc Alcaeus in quodam loco suorum carminum : increpat enim, quod Pittacum hominem obscuri generis et sine felle, laboranti civitati praefecerant tyrannum. Hujusmodi igitur species, quia tyrannicae sunt, dominationem habent : quia vero electivae sunt et volentium, regiae.
Quarta species regni est, quales erant heroicis temporibus spontaneae et secundum morem, et legem. Propter beneficia enim a primis collata in populos, vel per artes, vel per bellum, vel per congregationem in unum, vel per acquisitionem regionis, delatum fuit eis regnum de populorum voluntate, et successoribus id erat secundum patriae morem.
Hi et imperium habebant belli, et rei divinae cultum exercebant, nisi talia essent sacrificia, quae sacerdotem requirerent, et praeterea de controversiis judicabant : et hoc faciebant alii jurejurando praestito, alii sine jurejurando. Erat autem illis jusjurandumper sceptri elevationem.
Veteres igitur illi reges, antiquis temporibus, civitates, et gentes, et nationes externas, continue gubernabant. Postea vero partim ipsis regibus dimittentibus, partim multitudine detrectante, illud solum in quibusdam civitatibus relictum est regibus, ut ceremoniarum erga deos haberent facultatem, ac belli duces in externis essent.
Regiae ergo potestatis tot sunt species, quatuor videlicet : una qualis erat temporibus Heroum, volentium scilicet, et in quibusdam determinatis rebus. Dux enim tis. Dux enim exercitus, et judex, erat Rex, et eorum quae ad Deos, dominus. Secunda autem quae barbarica : haec autem ex genere principatus despoticus, secundum legem. Tertia autem quam aesymneticam appellant : haec autem est electa tyrannis. Quarta autem quae Laconica: haec autem est (ut simpliciter est dicere) ducatus exercitus secundum genus perpetuus. Hae quidem igitur hoc modo differunt ab invicem. Quinta autem species regni, quando fuerit omnium dominus existens, sicut unaquaeque gens et civitas unaquaeque communium, ordinata secundum oeconomiam : sicut enim oeconomia regnum quoddam domus est, ita regnum civitatis, et gentis unius, vel plurium oeconomia.
m Fere itaque duae sunt (ut est dicere) species regni, de quibus considerandum : haec quidem, et Laconica. Aliarum enim multae intermediae harum sunt: pauciorum quidem enim domini quam regnum, plurium autem sunt quam Laconicus. Quare consideratio fere de duobus est. Unum quidem, utrum expediat civitatibus ducem exercitus perpetuum esse, et hunc, vel secundum genus, vel secundum partem, aut non expedit? Unum autem, utrum quidem unum expedit dominum esse omnium, vel non expedit ?
n De tali quidem igitur ducatu exercitus considerare habet magis legum speciem considerans quam politiae : in omnibus enim politiis contingit hoc fieri : quare dimittatur primum. Reliquus autem modus regni politiae species est : quare de hac oportet considerare, et dubitationes quae insunt, transcurrere.
belli, et judex controversiarum erat Rex, et dominus ceremoniarum erga deos. Altera orat barbarica ex progenie, scilicet dominatio, secundum leges tamen. Tertia quam aesymneticam vocant, quam esse diximus electivam tyrannidem. Quarta Laconica : ea autem est, ut simpliciter dicam, imperium belli in quodam genere perpetuum. Ista quidem igitur per hunc modum inter se differunt. Quinta regni species est, quando unus omnium habet potestatem, quemadmodum unaquaeque gens, et civitas unaquaeque publice ordinata ad exemplar gubernationis domus. Ut enim gubenatio patrisfamilias est regia quaedam potestas domi, ita regia potestas est civitatis, et gentis unius, aut plurium, quasi domestica quaedam gubernatio.
Fere autem duae sunt regni species, de quibus considerationem facere expedit : una haec de qua diximus, altera Laconica. Nam aliarum pleraeque inter has mediae sunt : pauciorum enim dominae quam omnimoda potestas regia, plurium vero quam Laconica. Itaque consideratio fere circa duo versatur. Unum, conducatne civitatibus perpetuum belli ducem habere, et hunc vel per genus, vel per electionem? Alterum, conducatne unum habere potestatem omnium, an non ?
De duce igitur belli considerare ad leges potius pertinet, quam ad aliquam speciem Reipublicae : nam in omni Republica id cadere potest: quare dimittamus hanc primam partem. De rege autem, quoniam haec est una gubernandi legitima species, considerare oportet, et dubitationes quae in ea cadunt, percurrere.