COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
An ab optimo viro vel ab optimis legibus gubernari magis expediat? et utrum regnaturus potestatem habere debeat,qua eos qui parere nolunt, vi cogere possit ? et quid regi congruat, quid optimatibus, quid Reipublicae ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, vel ab optimis legibus ?
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Caput vero hujus quaestionis est, utrum expediat magis ab optimo homine regi, vel ab optimis legibus gubernari ?
b Videtur itaque putantibus expedire a Rege regi, universale solum leges dicere, sed non ordinare ad ea quae eveniunt : quare in quacumque arte principari secundum litteras, miserum. Et quidem in aegypto post tertium diem movere licet medicis : si autem prius, in suo periculo. Manifestum igitur, quod non est quae secundum litteras et leges, optima politia propter eamdem causam.
c At vero, et illum sermonem universalem oportet existere principibus : valentius autem cui non adest quod passionale omnino, quam cui connaturale. Legi quidem igitur hoc non inest, humanam autem animam necesse hoc habere omnem.
d Sed forte dicet utique aliquis, ut contra hoc consiliabitur de singularibus melius.
e Quod quidem igitur necesse ipsum esse legislatorem, palam : et ponere leges, sed non dominos, quam transgrediuntur, quoniam de aliis oportet esse dominos : quaecumque vero non possibile legem judicare, vel omnino, vel bene, utrum unum oportet optimum principari, vel omnes.
f Etenim nunc convenientes disceptant, et consiliantur, et judicant. Haec autem sunt judicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior : sed est civitas ex multis, sicut concaenatio comportata pulchrior una et simplici : propter hoc et judicat melius turba multa quam unus quicumque.
g Adhuc magis in differens quod multum : quemadmodum aqua amplior, sic et multitudo paucis magis in differens. Uno autem ab ira obtento, vel ab alia aliqua passione tali, necessarium corrumpi judicium. Ibi autem habent dif-
Qui gubernationem hominis praeferunt, aiunt leges solum universaliter providere, non autem ad singularia ordinari : itaque in quacumque arte litteris praecipere fatuum esse. Et in aegypto post tertiam diem, movere licet medicis : quod si prius, periculo id agunt suo. Patet ergo propter eamdem causam, non esse per litteras et logos optimam gubernationem.
Atqui et illam adesse oportet gubernantibus universalem rationem : et melius certe, cui non adest turbatio aliqua omnino, quam cui naturaliter inest. Hac igitur turbatione lex caret, mens vero humana non caret.
Sed forsan dicet aliquis, quod per hujusmodi rationem probabilius deiiberabit circa singula.
Quod igitur necesse sit ipsum legis conditorem esse, ac leges poni, manifestum est, sed non inviolabilcs, quatenus transgrediuntur. Nam in caeteris quidem inviolabiles esse oportet. At de quibuscumque lex, aut providere non potest omnino, aut non bene providere, utrum in his uni viro optimo danda sit potestas, vel multis.
Etenim nunc plures simul cognoscunt de causis, et deliberant, et judicant. Sunt autem hujusmodi judicia de singularibus. Et cum unusquisque per se fortasse deficiat, civitas autem ex multitudine constet : ut convivium ad quod plures conferunt, melius est quam una atque simplex mensa : sic judicia multorum saepe meliora sunt quam uniuscujusque.
Praeterea multitudo minus subjacet corruptioni, quemadmodum aquae magna congeries, sic etiam plures quam pauci incorruptibiliores sunt. At cum unus judicat, si ira, vel alia hujusmodi perturbatio vincat, necessarium est judicium ficile simul omnes impetu ferri et peccare. Sit autem multitudo qui liberi nihil praeter lesem agentes, nisi de quibus necessarium deficere ipsam.
h Si autem non hoc facile in multis, sed si plures sint boni viri et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plures quidem numero, boni autem viri ? an palam quod plures ?
i Sed ii quidem divisiones facient, unus autem sine seditione. Sed ad hoc contraponendum forte, quod studiosi secundum animam sicut et ille unus.
k Si itaque plurium principatum, bonorum autem virorum omnium, Aristocratiam ponendum, eum autem qui unius, regnum, eligibilior utique erit in civitatibus Aristocratia quam regnum (et cum potentia, et sine potentia existente principatu), si sit accipere plures similiter.
I Et propter hoc forte rege regebantur prius, quia rarum erat invenire viros multum differentes secundum virtutem : aliter, quia et tunc parvas habitabant civitates. Adhuc autem a beneficio instituebant reges, quod quidem est opus bonorum virorum.
m Quoniam autem evenit fieri multos similes ad virtutem, non adhuc sufferebant, sed quaerebant commune aliquid, et politiam instituerunt.
n Quoniam autem deteriores facti, opulenti facti sunt a communibus, hinc rationabile factas esse oligarchias. Honorabiles enim fecerunt divitias.
o Ex iis autem primo in tyrannides transmutabantur.
p Ex tyrannidibus autem in democratiam. Semper enim ad. pauciores ducen-
corrumpi. Sed in multitudine difficile foret omnes irasci atque errare. Sit autem multitudo liberorum hominum, qui nihil agant praeter legem, nisi in quibus lex ipsa necessario deficiat.
Quod si hoc non facile in pluribus, si plures sint boni viri et cives, utrum incorruptior erit unus in gubernando, vel cum erant plures, et boni omnes? An patet quod plures ?
Enirnvero plures inter se factionibus contendunt. Unus autem non contendit, sed adversus hoc forsan ponendum est, quod studiosi viri sunt omnes ut ille unus.
Si ergo plurium gubernatio, bonorum autem virorum omnium, optimatum dicitur, unius autem regnum, optabilius esset civitatibus ad optimis gubernari quam a rege (et cum potestate, et sine potestate), modo reperiri queant plures similiter.
Et ob hoc forsan rex ab initio repertus esset, quod difficile erat viros plures excellenti virtute reperiri, praesertim cum tunc civitates parvae forent. Praeterea ob beneficia accepta reges creavere, quod opus est bonorum virorum.
Sed cum postea contingeret, ut plures pari virtute reperirentur, non amplius tolerarunt regem, sed commune quiddam quaerentes Respublicas constituerunt.
Cum vero deteriores facti, lucrum sibi quaerunt ex gubernatione Rcrumpublicarum, paucorum hinc potentiam exortam fuisse credendum est. Honorabant enim divitias.
Ex his vero in tyrannides transire,
Ex tyrannis rursus ad plebem. Semper enim ad pauciores redigentes prop- tes propter turpe lucrum, fortiorem ipsam multitudinem fecerunt, ut insurgeret, et sic fierent democratiae. Quoniam autem et majores accidit esse civitates, forte neque facile jam fieri politiam aliam paeter democratiam.
q Si vero aliquis ponat optimum civitatibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis ? utrum et genus oportet regnare ? sed genitorum quales quidem contingunt, nocivum. Sed non tradet dominus existens natis : sed non facile adhuc hoc credere. Difficile enim et majoris virtutis, quam secundum humanam naturam.
r Habet autem dubitationem et de potentia, utrum oportet habere regnaturum robur aliquod circa ipsum, quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Si enim secundum legem sit dominus, nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam qua custodiat.leges.
s forte quidem igitur quae circa regem talem, non difficile determinare. Oportet enim ipsum quidem habere potentiam : esse autem tantam potentiam, ut sit ea quae singulorum et unius et simul plurium major: ea autem quae multitudinis, minor: quemadmodum Antiqui custodias dederunt, quando praefecerunt civitati quemdam, quem vocabant aesymnetam vel Tyrannum : et Dionysio, quando petebat custodias, consuluit quidam Syracusanis dare tot custodias.
i, De rege autem qui secundum suam voluntatem omnio agat, senna instat nunc, et facienda, consideratio : qui quidem enim secundum legem rex, non est species regni, sicut diximus. In omnibus enim contingit esse ducatum exercitus perpetuum, puta in democratia et aristocratia, et multi faciunt unum dominum dispensationis. Talis enim quidam prin-
ter quaestus cupiditatem, multitudinem corroboraverunt, ut tandem insurgens multitudo ad popularem statum civitates redegerit. Factis nempe majoribus civitatibus, non facile est ad aliam quam popularem gubernandi speciem remanere.
Sin autem quis ponat optimum esse civitatibus a rege gubernari, quomodo fiet in filiis? utrum per genus erit successio ? At si natorum qualescumque, perniciosum est, sed non relinquet regnum hujusmodi natis rex, cum id in sua sit potestate : at non facile jam est in hoc fidem habere. Arduum enim ac majoris virtutis est, quam secundum humanam naturam.
Quaestio est eliam, utrum habere debeat, qui regnaturus est, circa se potentiam quamdam, qua possit, compellere non parentes, vel quomodo gubernationem exercebit. Si autem habeat potestatem a legibus concessam, et nihil ex voluntate sua faciat praeter leges, tamen necessaria erit sibi potentia, per quam leges tueri queat.
Forsan quidem de hujusmodi rege non difficile est determinare. Nam oportet ipsum vim habere, sed talem, ut unoquoque separatim, et simul pluribus potentior sit, populo tamen sit impotentior, ut Antiqui solebant custodiam civitatis tradere, (piando aliquem aesymnctam volitabunt, vel tyrannum : ei Dionysio sic postulanti circa habere aliquos custodiae causa, consuluit quidam Syracusanis tot esse dandos.
Verum de eo rege qui cuncta ex voluntate sua gerit, consideratio nunc est facienda. Nam ille qui secundum leges dicitur rex, non facit, ut diximus, regiae gubernationis speciem : quia in cunctis Rebuspublicis cadere potest, ut sit quidam ducendo exercitui, quoties civitas bellum gerit, perpetuo praefectus, puta in populari statu, et optimatum guber- cipatus est et circa Epidamnum et circa Opurita : Opunta autem circa aliquam partem minor est.
u De vocato autem omnimode regno (hoc autem est in quo ilex principatur omnibus secundum suam voluntatem) dicendum. Videtur autem quibusdam neque secundum naturam esse quod dominus sit communium civium unus, ubi consistit ex similibus civitas.
x Similibus enim natura idem justum, necessarium, et eamdem dignitatem secundum naturam esse. Quare siquidem inaequales aequale alimentum vel vestimentum habere nocivum corporibus, sic habent et quae circa honores : similiter et inaequale aequales.
y Propter quod quidem nihil magis principari quam subjici, justum est : et vicissim igitur eodem modo : hoc autem. jam lex, ordo enim lex. Legem ergo principari eligibilius magis quam civium unum aliquem.
z Secundum eamdem autem rationem hanc utique, si aliquos principari melius, hos instituendum servatores legis, et ministros legum. Necessarium enim esse quosdam principatus, sed non hunc unum esse aiunt justum, similibus existentibus omnibus.
aa At vero quaecumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere : sed universale lex instituit reliqua justissima sententia judicare, et disponere principes : adhuc autem omnia dirigere dant quodcumque videbitur tentantibus melius esse positis.
bb Qui quidem intellectum jubet principari, videtur jubcre principari Deum, et leges : qui autem hominem jubet, apponit
natione, pluresque auctoritatem uni committunt belli gerendi. Est autem talis quaedam deputatio apud Dyrrachium, et apud Si.ponti.nos , licet apud Sipontinos p aulo constricti or.
Sed regia illa potestas plenissima, per quam rex omnia ex voluntate sua gubernat, videtur quibusdam non esse secundum naturam, ut unus omnium dominus sit civium, cum ex similibus civitas constet,
Nam similibus natura idem jus esse necessarium est, et eamdem dignitatem secundum naturam. Quare ut parem habere impares alimoniam, aut vestem, nocivum est corporibus : ita et in honoribus res se habet. Similiter ergo et inaequale aequalibus.
Ex quo non magis praeesse quam subesse justum est, et per vicissitudinem eodem modo. Et haec jam lex, nam institutio lex est. Melius igitur ut lex dominetur quam aliquis civium.
Eademque ista ratione, si. quos praeesse oportet, ita sunt praeficiendi, ut custodes legum atque ministri. Necesse est enim esse aliquos magistratus cum potestate, sed non unum hunc debere aiunt in civium paritate.
Quaecumque tamen videntur per legem quidem terminari non posse, per hominem vero cognosci posse, prudenter cavens lex adjungit, caetera justissima intentione judicari, debere per eos qui judiciis praesunt, ac insuper emendare permittit quod videatur conantibus, ut melius disponantur, quam sicut jacet.
Qui igitur legem praeesse jubent, videntur jubere Deum praeesse, et leges : qui autem hominem jubet praeesse, ad- et bestiam : quando enim concupiscentia tale, et furor principatum habuerit, tandem et optimos viros interimet : propter quod quidem sine appetitu intellectus, lex est.
cc Exemplum autem artium videtur esse falsum, quod secundum litteras medicari sit pravum, sed et eligibilius uti habentibus artes. Ii quidem enim propter amicitias nihil praeter rationem faciunt, sed accipiunt mercedem aegrotos curantes : ii autem in politicis principatibus multa ad affcctum et gratiam consueverunt agere. Quoniam et medicos quando suspicantur persuasos ab inimicis perimere propter lucrum, tunc eam quae ex litteris curam quaerent utique magis.
dd At vero medici aegrotantes inducunt ad seipsos alios medicos : et exercitatores puerorum cum sint in exercitio, inducunt exercitatores disciplinae, tamquam non potentes judicare quod verum, quia judicarent de propriis et in passione existentes. Quare palam quod justum quae rentes, medium quaerunt : lex enim ipsum medium.
ee Adhuc principaliores et de principalioribus quam hae quae secundum litteras leges sunt, quae secundum consuetudines. Quare si iis quae secundum litteras homo princeps est securior, sed non iis quae secundum consuetudinem.
ff At vero neque facile prospicere multa unum. Oportebit igitur multos esse sub ipso constitutos principes. Quare quid differt hoc a principio mox existere, vel unum consistere hoc modo ?
gg Adhuc, quod et prius dictum est, siquidem vir studiosus, quia melior, principari dignius : uno autem duo boni meliores : hoc autem est quod dicitur: " Simul duobus venientibus. " Et oratio Agamemnonis, " Tales mihi sodales, ut non jam principari justum. "
jungit ad bestiam saevam : libido quippe talis est, atque obliquos agit etiam viros optimos, qui sunt in potestate : ex quo mens absque appetitu lex est.
Videtur autem de artibus falsum esse exemplum, quod secundum litteras medicari vanum esset, meliusque fore si possidentibus artem utatur. Nam illi quidem nihil contra rationem per amicitiam agunt, nisi quod recusant mercedem accipere cum sanos fecerint : at in magistratibus multa per affectionem et gratiam consueverunt delinquere, cum si de fide medici timeretur, ac suspicio foret ne suscepto ab inimicis pretio necare velit, tunc ex litteris curam magis optaremus.
Atqui aegrotantes medici alios ad. se medicos vocant, et magistri palaestrae alios magistros, quasi nequeant verum discernere qui de propriis judicant, et in affectu constituti sunt. Quare manifestum est quod justum quaerentes, medium quaerunt : lex enim medium.
Praeterea validiores et de validioribus rebus leges sunt illae quae ex moribus proveniunt, quam quae ex litteris. Quare si minus fallitur homo quam hi qui secundum litteras, non tamen qui secundum consuetudinem.
Atqui nec facile est unum discernere. Opus erit ergo ut plures sint sub eo judicantes. Itaque quid refert hoc statim ab initio providere, vel exspectare ut ipse unus aliis ista committat ?
Insuper, quod prius dicebatur, siquidem vir studiosus, quoniam melior sit, praeesse debet : uno autem duo boni meliores sunt : hoc enim est quod Homerus ait : " Duo simul euntes. " Et optatio Agamemnonis, " Utinam tales mihi decem consultores adessent. " hh Sunt autem et nunc de quibusdam principatus dominantes judicio, sicut judex, de quibus lex non potest determinare : quoniam de quibus potuit, nullus dubitat de iis, tamquam non utique optime lex praeceperit et judicaverit. Sed quoniam haec quidem contingit comprehendi legibus, haec autem impossibilia : haec sunt quae faciunt dubitare, et quaerere, utrum optimam legem principari eligibilius, quam optimum virum ? De quibus enim consiliantur, sunt impossibilium lege constituta esse. Non igitur hoc contradicunt, tamquam non necessarium esse hominem judicantem de talibus, sed quod non unum solum, sed multos. Judicat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene.
ii Inconveniensquc forte utique esse videbitur, si melius percipiat quis duobus oculis, et duabus auribus judicans, et agens duobus pedibus, et manibus, quam multi multis. Quoniam et nunc oculos multos Monarchae faciunt sibi, et aures, et manus, et pedes. Eos enim qui principatui, et ipsius sunt amici faciunt comprincipes. Non amici quidem igitur existentes non facient secundum Monarchae voluntatem : si autem amici illius,et principatus quoque amicos forte, et similes. Quare si hos aestimat oportere principari aequales, et similes principari aestimat oportere similiter. Quae quidem igitur dicunt dubitantes adversus regnum, fere haec sunt.
kk Sed. forte haec in aliquibus quidem habent hoc modo, in aliquibus autem non sic. Est enim aliquid natura despoticum, et aliud politicum, et justum, et conferens : tyrannicum autem non est secundum naturam, neque aliarum politiarum quaecumque transgressiones sunt : haec enim fiuut, quae praeter naturam. Sed ex dictis manifestum, quod in similibus quidem et aequalibus, neque expediens est neque justum, unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus,
Sunt autem etiam nunc magistratus cum potestate judicandi de quibusdam, ceu judex, de quibus lex providere non potest : nam de quibus lex determinare potest, nemo dubitaret. Sed cum quaedam comprehendi legibus possint, quaedam non possint, et haec sunt illa quae dubitationem et quaestionem faciunt, utrum melius sit ab optima lego, an ab optimo viro gubernari ? Nam quae in consultationem veniunt, de eisdem ferri legem impossibile est. Non igitur hoc aiunt, quod necessarium sit hominem in hujusmodi rebus judicare, sed quod non unum solum, sed plures :, judicat enim unusquisque in magistratu bene, si sit eruditus primo a lege.
Forsan Vero absurdum videri posset, si melius cernat duobus oculis, et duabus auribus audiat, et duobus pedibus duabusque manibus agat, quam plures pluribus : cum et nunc quidem reges et tyranni oculos plures sibi comparent, et aures, et manus, et pedes, praeficiendo amicos, et curationem rerum eis committendo : qui nisi sint amici, non faciunt secundum illorum intentionem : si vero sint amici, et status illorum, et personarum, amicus autem par et similis. Quare si eos censet praeficiendos, certe pares ac similes gubernationi praeesse censet oportere. Quae igitur contendentes contra regiam gubernationem aiunt, fere ista sunt.
Sed haec forsan in quibusdam ita se habent, in quibusdam autem non ita. Est enim quoddam natura dominabile, aliud regibile : aliud populare, et justum, et utile. Tyrannicum vero non est secundum naturam, nec ulla aliarum gubernaliolium, quae rectam transgrediuntur formam : haec enim fiunt praeter naturam. Sed ex his quae dicta sunt, patet, quod in similibus et paribus, nec utile est, neque justum, ut unus sit dominus omnium, neque si non sint leges, neque bonus, bo- sed ipsum, tamquam sit lex, nequo legibus existentibus, neque bonum bonis, neque non bonis non bonum, nequo si secundum virtutem melior sit, nisi modo quodam. Quis autem modus, dicendum. Dictum est autem aequaliter, et prius.
II Primo autem determinandum quid sit regnabile, et quid sit Aristocraticum, et quid politicum. Regnabile quidem igitur talis est multitudo, quae nata est ferro genus superexcellens secundum virtutem ad praesulatum politicum. Aristocratia autem multitudo, quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum ab iis qui secundum virtutem praesidibus ad politicum principatum. Politica autem multitudo, in qua nata est fieri multitudo politica, potens principari et subjici secundum legem distribuentem principatus secundum dignitatem opulentis.
mm Cum igitur vel genus totum, vel aliorum unum acciderit esse differentem secundum virtutem tantum, ut excedat quae illius, eam quae aliorum omnium, tunc justum est genus hoc osse regale et dominans omnium, et regem unum hunc. Sicut enim dictum prius, non solum sic habet secundum justum quod proferre consueverunt qui politias instituerint, et qui Aristocratias, et qui Oligarchias, et iterum qui Democratias : penitus enim secundum excessum volunt, sed excessum non eumdem, imo secundum quod prius dictum est: neque enim occidere, vel fugare,est neque relegare utique talem decens est, neque utile universale subjici secundum partem. Non enim nata est pars excellere ipsum omne. Ei autem qui tantam excellentiam habet, hoc accidit. Quare relinquitur solum obedire tali, et dominum esse, non secundum partem, sed simpliciter.
nn De regno quidem igitur quas habet differentias, et utrum non expediat civi-
norum : neque non bonorum, non bonus : neque si secundum virtutem sit melior, nisi per quemdam modum. Quis autem iste sit modus, dicendum est. Diximus vero aequaliter et ante.
Sed primo determinandum est quid congruat regi, quid optimatibus, quid Reipublicae. Regibus congruit hujusmodi multitudo, quae natura apta sit ferre genus praestans virtute ad principatum civilem. Optimatibus vero congruens est multitudo liberorum, quae nata sit ad ferendum gubernationem eorum qui sunt secundum virtutem primarii. Ad civilem gubernationem autem Reipublicae congruit ea multitudo, in qua populus innascitur bellicus, qui gubernari possit et gubernare secundum leges et aequitatem, impartiens tenuioribus honores et magistratus.
Quando igitur aut totum genus, aut inter alios unum aliquem ita praecellere contingat, ut unius ipsius virtus major sit aliorum omnium virtute, tunc justum est hoc esse regium genus, et omnium dominari, et hunc unum et regem. Ut enim dictum est prius, non solum id habet justitiam quam praeferre solent Rerumpublicarum institutores, et qui optimatum, et qui paucorum potentiam, et qui popularem : omnes enim secundum excellentiam tribuunt, sed excellentiam non eamdem, sed secundum prius dictam : neque interficere,neque in exsilium agere, neque relegare hunc posse decet, neque di gnari ut per vices gubernet. Non enim natura fit ut pars superet totum : habenti vero tantam excellentiam hoc accidit. Restat ergo ut huic suadenti pareatur, et potestatem eum habere non per vices, sed simpliciter.
De regia igitur gubernatione, et quas differentias habeat, et utrum utile sit ci- talibus, aut expediat, et quibus et quomodo, determinatum sit hoc modo.
oo Quoniam autem tres dicimus esse rectas politias : harum autem necessarium optimam esse eam, quae ab optimis dispensatur : talis autem est in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, vel genus totum, vel multitudinem excedentem esse secundum virtutem, iis quidem subjici potentibus, iis autem principari ad. delectissimam vitam. In primis autem sermonibus ostensum est, quod eamdem necessarium viri virtutem esse, et civis optimae civitatis: manifestum, quod eodem modo, et per eamdem sit vir studiosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam et regno gubernatam.
pp Quare erunt et disciplina et assuetudines eaedem fere quae faciunt studiosum virum, et quae faciunt politicum et regale.
qq Determinatis autem iis de politica optima, jam tentandum dicere quo nata sit fieri modo, et institui. Quomodo necesse utique facturum de ipsa convenientem speculationem.