COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic a quarto usque ad septimum tria facit Aristoteles, secundum quae, in tria dividitur haec pars. In hoc enim quarto exsequitur divisiones politiarum quas in genere ante determinavit, in species determinatas. Sed quia aliquando transmutantur politiae, ideo secundo determinat de transmutatione politiarum, scilicet in quinto qui incipit, ibi (lib. v, cap. 1, a), De aliis quidem igitur, etc. Sed quia ad omnem politiam requiritur consiliativum dominans politiae, et ordo principatus, et praetorium, ideo exsequitur de his in sexto qui incipit, ibi (lib. VI, cap. 1, a), Quot quidem igitur differentiae, etc.
Iste quartus dividitur in tres partes. In prima tangit causas subdivisionis in
gubernationis, ac paucorum. Deinde quae communissima et optabilissima sit post optimam Rempublicam : et si quae contingit alia ad optimatum naturam declinans recte constituta, et quamplurimis congruens civitatibus, quaenam ista sit. Deinde aliarum, quae a quibus expetenda. Forsan enim quibusdam necessaria est popularis gubernatio magis quam paucorum potentia : quibusdam vero haec magis quam illa. Deinde quemadmodum dispositum esse conveniat illum, qui velit has gubernationes recipere. Dico autem popularem secundum singulas species, ac rursus paucorum potentiam. Tandem vero omnium istarum cum. facta fuerit breviter mentio, conandum erit referre quaenam labes, et quae conservationes sint, et communiter omnium, et particulariter unusquisque, et per quas causas illas maxime evenire contingat.
species politiarum in genere. In secunda dicit ordinem principatuum,ibi (cap. 13,a), Circa institutiones autem principatuum, etc. In tertia determinat de judicativo et praetoriis, ibi (cap. 14,a), Reliquum autem trium dicere, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in tria, ita quod in prima parte dicit causas subdivisionis politiae in species specialissimas. In secunda ostendit quae sit optima, ibi (cap. 9, a), Quae autem sit optima, etc. In tertia determinat quae politia quibus expediat, ibi (cap. 10,a), Quae autem politia quibus, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit causam divisionis in species in genere. Secundo hoc specialiter ostendit in democratiis, ibi (cap. 4, a), Quod autem sint ei democratiae species, etc.
In hoc primo capitulo quinque dicit. Primum est subdivisio politiae in species : hoc enim primo considerandum est. Secundum, quod oportet considera- re, cui civitati quaelibet politia congruat, ibi (litt. d), Praeter omnia autem haec, etc. Tertium, quod oportet cognoscere, quae leges cui politiae conveniant, ibi (litt. i), Cum eadem autem hac prudentia, etc. Quartum est comparatio transgressionum ad politias, ibi (litt. k), Quoniam autem in prima methodo, etc. Quintum est, quod licet omnes transgressiones vitiatae sint, tamen una multo melior est quam alia, ibi (litt. I), Manifestum quidem igitur et harum, etc.
a In prima parte primo utitur quadam generali propositione, scilicet quod in. omnibus artibus et scientiis in quibus consideratur aliquod commune totum et non particulare individuum, consideratio perfecta non est, nisi illud commune totum deducatur in ultimas partes, et consideretur quae sunt propria accidentia uniuscujusque partis, Quia, sicut dicit in principio de Anima , secundum quas diffinitiones non contingit cognoscere proprias passiones ejus quod quid est, facile de ipsis manifestum quod. logicae et vanae sunt omnes. Et ideo cum politiae in praehabitis determinata) sint in communi, oportet subdividerc in specialissimas partes quamlibet, et propria accidentia sive passiones uniuscujusque considerare : sine hoc enim non erit perfecto tradita ars vel scientia.
Et hoc est: In omnibus artibus et scientiis iis quae non secundum particulam fiunt : quia si secundum particulam fierent, non esset ulterius dividere : sed circa genus unum aliquod, id est, commune subjectum perfectis existentibus, supple, scientiis et artibus, minus est considerare, id est, imperfectum est, quod congruit circa unumquodque genus : quia per hoc non scitur nisi in universali, hoc autem non est scire nisi in potentia et non in propria natura, sicut dicit in secundo Priorum, ''Et ideo oportet quod
scientia uniuscujusque ducatur usque in propriam naturam. Et dat exemplum, ibi, Puta exercitatio corporis qualis quali expediat ei quae optima, supple, non est considerandum in universali. Et subdit rationem, ibi, Ei emim qui optime aptus natus ei proportionatus, supple, est, secundum naturalem potentiam, scilicet ad actum illius exercitationis, optimam necessarium congruere, supple, est. Sicut verbi gratia, qui longa et gracilia crura habet, ad curs ori arii : et qui dura ossa et brachia agilia, ad pugillatoriarn et militarem. Et ex hoc universaliter infert, ibi, Et quae plurimis una omnibus, id est, quando in aliqua potentia naturali ad unum actum alicujus exercitationis multi conveniunt, una exercitativa illis competit Et subdit rationem, ibi, Etenim hoc exercitativae opus est, sicut nautica (ut dicit Eustratius super Ethica Aristotelis, libro 1) iis competit qui natura habent, quod vias bene immaginentur secundum plagas cccli. Et sagittaria competit iis qui ad radium oculi secundum lineam directam finem sagittae sciunt dirigere ad metam tangendam, sicut dicitur de Domitiano Caesare, quod expansa manu in pariete sagittis replevit omnes intercapedines digitorum absque tactu alicujus eorum. Et ideo dicit Plato, quod notanda sunt opera puerorum, quia frequentius dant se exercitationibus quarum habent naturalem potentiam : et si illis applicantur, in illis perfectiores efficiuntur.
Et subdit, per oppositum confirmans rationem, ibi, Adhuc alitem si quis non attinentem desideret, nec habitum, nec scientiam eorum quae circa agoniam, supple, consequetur : frustra enim laborat, qui conatur contra potentiam naturalem. Et quod dixit, adaptat, ibi, Nihil minus exercitat oris disciplinae et gymnaslici est praeparare, scilicet ut cuique aptetur illa exercitatio ad quam naturali poten- tia dispositus est, et hanc adhuc potentiam. Et inducit hoc in aliis, ibi, Similiter autem hoc et circa medicativam, scilicet ut illa aptetur ei qui potentiam habet considerandi diversitatem complexionum, et quae medicamenta prosunt unicuique secundum complexionem et locum et tempus, et navificam, ut scilicet aptetur ei sciens considerare vias et removere a Scylla et Charybdi et aliis periculis, sicut dicit in Ethicis quod suadebat Calypso. Et inducit ulterius, ibi, Et circa vestitum, sartoriam quae optanda est ei qui scit aptare vestes decentes cuilibet, secundum figuram corporis. Et ex his accipit universale, ibi, Ei circa omnem aliam artem videmus accidens, illud idem scilicet, quod quaelibet ars et scientia aptatur habenti aptitudinem ad. eam.
b Ex omnibus his infert a simili, quod etiam politia aptanda est cuilibet secundum sibi expediens et aptitudinem, ibi,
Quare palam quod ejusdem scientiae est politiam optimam considerare quae est secundum diffinitionem, et qualis quaedam utique existens maxime erit, scilicet secundum passiones et accidentia, secundum votum, supple, uniuscujusque, nullo impediente extrinsecorum, id est, quod omnia in se contineat quae faciunt ad vivere secundum votum : et ulterius, quae quibus congruens, supple, sit. Et ponit rationem, ibi, Adultis enim valde forte, scilicet diversarum civitatum, impossibile sortiri optimam, scilicet unam et eamdem : quia quae congruit civibus unius civitatis, non congruit civibus alterius, sicut infra dicet.
c Ex. his concludit, ibi, Quare optimam simpliciter, scilicet politiam, ei eam quae ex suppositis optimam, non oportet latuisse bonum legislatorem. Et vocat optimam simpliciter, quae est secandum virtutem perfecta. Optima exsuppositis, quae demonstratis et suppositis his civibus sic communicantibus est, sicut dicit in Ethicis, quod non bonus sutor qui ex optimo corio facit optimum calceum, sed ille qui ex quolibet dato corio facit meliorem qui. fieri potest. Et addit quis sit ille legislator : Et eum, scilicet legislatorem, qui est ut vere politicus, id. est, politias perfecte sciens : sicut enim dicit id Ethicis : " Non omnia haec possunt redigi ad perfectam regulam : et ideo debent redigi ad regulam Lesbiae aedificationis. Lesbia enim insula est, in qua omnes lapides indolabiles sunt : et ideo utuntur regula plumbea, ut si lapis non possit redigi ad rectitudinem regulae, regula curvetur ad lapidem. " Adhuc autem tertiam, supple, oportet eum considerare. Et dicit quae : Eam quae ex suppositione, id est, quae competit his suppositis civibus sic communicantibus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim ei datam posse considerare, scilicet ipsum legislatorem. Et subdit quae consideranda sunt in ipsa, ibi, Et a principio quomodo utique fiet, id est, instituatur, et facta quo utique modo salvabitur plurimo tempore, scilicet ne per seditiones corrumpatur. Et explanat quod dixit, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, puta si alicui civitati accidit neque optima politia disponi. Et ponit causam, ibi, Non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, supple, posse potiri : quia pauperes sunt, et victum laboribus quaerunt : ideoque communibus intendero non possunt : sed quadam pejori, scilicet politia pauperum, qui sine communicatione esse non possunt. Unde oportet politicum intendere qualiter illam etiam ordinet ut in concordia vivant.
d Deinde cum dicit, Praeter omnia autem haec, etc. ostendit quod non sufficit etiam in singulis politiis considerare commune, sed quid cuilibet expediat. Et
circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod oportet considerare cui civitati quaelibet politia congruat. Secundo arguit insufficientiam aliter considerantium et tractantium, ibi (litt. e), Quomodo plurimi pronuntiantium, etc. Tertio enumerat species politiarum, ibi, (litt. h), Nunc enim unam democratiam, etc.
Dicit ergo primo : Praeter omnia autem haec, supple, quae dicta sunt, eam quae maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere. Et intelligit in omnibus sigillatim, ita quod in qualibet : quia quae congruit in una, non congruit in alia civitate.
e Secundo, ibi, Quomodo plurimi, etc. hic arguit sufficientiam tractantium de politiis, et dicit : Quomodo plurimi pronuntiantium, id est, tractantium de politia : et si, id est, quamvis alia, id est, quaedam dicant bene, tamen in optimis peccant. Et vocat optimas, magis ad propositum pertinentes, scilicet quae suppositae et datae conveniunt civitati. Propter quod sequitur : Non enim solum optimam, simpliciter scilicet, oportet considerare : sed etiam possibilem, id est, quam possibile est inducere hos cives hujus civitatis. Similiter autem oportet considerare et faciliorem et communiorem omnibus : quia ad illam facilius inducuntur cives. Et ex hoc sumit occasionem arguendi non sic considerantes, ibi, Nunc autem ii quidem, scilicet legislatores, summam, scilicet politiam, et indigentem multis copiis quaerunt solum, et in hoc peccant : quia multae civitates sunt quae copiam habere non possunt, tum ad militiam, tum ad sumptus principum. Ii autem, id est alii legislatores, magis communem quamdam, scilicet politiam, dicentes eas quae sunt interimentes politias, id est, docent in communi qualiter politia instituenda sit, et negligunt hanc vel aliam hujus et illius civitatis, cum sermones universales et communes in moribus hominum sint inutiles, ut praehabitum est, particulares au- tem magis utiles et veri. Et dat exemplum in particularibus, ibi, Scilicet Laconicam, id est, politiam Laconicae civitatis, quae civitas est Graeciae, quae nunc Lycaonica dicitur : vel quam aliam laudamus, scilicet alterius civitatis politiam, illam negligunt : quia in particulari non tractant.
f Et docet corrigere hoc vitium, ibi, Oportet autem talem induci ordinem, scilicet politiae, ad quem facile existentibus, id est, suppositis et datis facultatibus civium persuadeantur, scilicet cives, et possint prosequi, salvando eam scilicet, et continendo ne corrumpatur. Et hujus dat exemplum, ibi. Tamquam non sit minus opus corrigere politiam quam instituere a principio, id. est, quod tantae virtutis est politiam institutam corrigere et salvare continue, quantae instituere primo et ordinare. Unde Horatius :
Non minor est virtus quam quaerere, parta
[ tueri.
Et dat exemplum, ibi, Sicut ejusdem virtutis est vel non minoris post addiscere, id est, doctrinam acquirere, quam addiscere a principio, id est, quam proficere in iis quae aliquis didicit a principio. Ejusdem enim virtutis accipere primo principia per doctrinam, et ex principiis acceptis procedere ad conclusiones ipsa principia consequentes.
g Et hoc concludit, ibi, Propter quod cum dictis, scilicet in communi de principiis politiarum, oportet et existentibus politiis, scilicet in qualibet data civitate, posse auxiliari politicum, sicut dictum est, et prius. Et intendit, quod oportet politicum auxiliari, et scire qualiter salvetur politia instituta, et corrigatur corrupta. Qualiter autem fiat, subdit, ibi, Hoc autem impossibile est ignorantem, supple, facere, quot sint species politiae.h Et subdit causam erroris, ibi, Nunc enim unam democratiam putant quam-
dam, esse, et unam oligarchiam. Non est autem hoc verum. Quare oportet differentias politiarum non latere, quot scilicet sint, et quot modis componantur : et est finis secundae partis capituli.
i Deinde cum dicit, Cum autem eadem hac prudentia, etc. ostendit quod oportet cognoscere quae leges cui politiae conveniant, et dicit : Cum eadem autem hac prudentia et leges optimas videre, supple, oportet politiarum, et eas, scilicet leges, quae unicuique politiarum congruunt : quia aliter ad particulare non congrueret seruio. Et ponit rationem, ibi, Ad politias enim oportet leges poni, et ponuntur omnes : quia (sicut praehabitum est) lex est ordo politiae, et hujus politiae haec lex : sed non politias ad leges, supple, oportet poni. Cujus ratio est : Politia quidem enim est civitatis ordo. Et subdit, Qui ordo circa principatus, quomodo distribuantur, et quid dominans politiae, et quid quod finis est communicationis singulis politiis. Et hoc totum est in particularibus. Leges autem separatae, quae de universali sunt, supple, sunt leges significantium politiam, secundum quas, scilicet leges, oportet principes principari, et observare transgredientes ipsas, scilicet leges, ut puniantur. Ex his concludit, ibi, Quare palam, quod, differentias et numerum necessarium, supple, est, habere politiae uniuscujusque et ad legum positiones, id est, qualiter ponantur ad legem. Et ponit rationem, ibi, Non enim possibile est easdem leges conferre oligarchiis neque democratiis omnibus : siquidem plures, et non una democratia, neque oligarchia solum est. Cujus ratio est, quia impossibile est plures principatus eisdem legibus regulari : et est finis tertiae partis capituli.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem in prima methodo, etc. agit de comparatione transgressionum ad politias, dicens: Quoniam autem in prima methodo poli-tiarum, id est, in tertio divisimus tres quidem rectas politias (et enumerat eas Regnum, Aristocratiam, et politicam : tres autem transgressiones harum, Tyrannidem quidem Regni, Oligarchiam autem Aristocratiae, Democratiam autem politiae, scilicet quae democratia dicitur. Et de Aristocratia autem quidem in Regno, id est, in capitulo de Regno dictum est. De optima enim politia, idem et de iis est dicere nominibus, id est, de diffinitione horum omnium. Quia tunc dicetur de optima politiarum. Et hoc totum dictum est in IV Ethicorum. Et ponit rationem, ibi, Vult enim utrumque, scilicet Regnum et Aristocratiam, consistere secundum virtutem diffusam in multitudinem, cujus scilicet est politia. Regnum enim est virtus infusa in multitudinem ingenuorum et nobilium. Aristocratia in multitudinem virtuosorum et honorabilium. Democratia autem in populum, cujus ordo est : et haec sunt consideranda. Adhuc autem quid differant invicem Aristocratia et Regnum, et quando oportet regnum putare, determinatum est prius, scilicet in tertio capitulo de Regno. Reliquum, autem de politia percurrere, scilicet restat, ea, quae communi nomine appellatur, scilicet quae in communitate sua colligit omnes politias, et de politiis aliis, supple, restat considerare, Oligarchia, scilicet, et Democratia, et Tyrannide.
I Deinde cum dicit, Manifestum quidem igitur, etc. enumeratis sic politiis et transgressionibus facit comparationem, et elicit omnino eadem quae dixerat in IV Ethicorum, sic: Afanifestum quidem igitur ei harum transgressionum quae pessima, et secunda quae, supple, est, quae secunda est in malo post illam. Et ponit rationem, ibi, Necesse enim quidem eam quae primae et divinissimae transgressionem, esse pessimam. Et dat exemplum, ibi, Regnum autem necessarium, aut solum habere existentem significationem nominis, aut propter multam excellentiam Regis, in virtute scili- cet, esse, supple, Roguum, et Tyrannidem pessimam existentem plurimum distare a politia, scilicet inter omnes transgressiones. Secundo autem oligarchiam, scilicet transgressionem. Aristocratia enim distat multum ab hac politia. Mensuratissimam auton transgressionem, Democratiam, Et hoc totum dictum est in VIII Ethicorum.
m Et dicit quemdam legislatorem hoc idem dixisse, ibi, Jam quidem igitur et quidam priorum pronuntiavit, scilicet legislator ante nos, scilicet quod talis est divisio politiarumru m et transgressionum, non tamen in idem nobis aspiciens, id est, non per omnia nobiscum concordans. Et os tendit in quo, ibi, Ille quidem igitur, legislator scilicet, judicavit omnibus quidem existentibus, civibus scilicet, AdminBookmark , idest, justis et bonis, puta oligarchiam bonam esse politiam, quae est principatus paucorum honorabilium, et, supple, judicavit aliis pessimam democratiam, omnibus scilicet existentibus bonis : tamen pravarum optimam, supple, dixit esse democratiam. Nos autem totaliter has vitiatus esse dicimus, scilicet transgressiones. Et subdit in alio reprehensionem, scilicet quod non bene fecit comparationem, ibi, Et meliorem quidem oligarchiam aliam alia, cum oligarchia sit corruptio aristocratiae, non bene habet dicere, minus autem pravam : sed et de tali quidem judicio dimittatur nunc.n Deinde cum dicit, Nobis autem primo dividendum, etc, ostendit per divi-
sionem, quomodo inducuntur capitula usque in finem istius quarti, dicens : Nobis autem primo dividendum, quot sint differentiae politiarum. Et hoc statim facit in sequenti capitulo, ibi (litt. a), Ejus quidem igitur, etc. et determinat modum, ibi, Siquidem sunt species plures democratiae et oligarchiae, supple, de quibus determinandum est. Deinde equae communissima, pluribus scilicet civitatibus, et quae eligibilissima post optimam politiam, quod etiam quaerit in sequentibus, et utique si qua alia contigerit aristocratia, scilicet quam quae dicta est, illud, supple, etiam quaerendum est. Et consistens bene, id est, bene conveniens civibus, sed pluribus congruens civitati tibiis quae sit, quaerendum est. Deinde et aliarum quae civibus eligibilis sit. Et dicit necessitatem inquisitionis, ibi, Forte enim in iis quidem necessaria democratia, magis quam oligarchia : iis autem, scilicet aliis, haec, scilicet oligarchia magis quam illa, id est, democratia. Post hoc autem, supple, inquirendum est, quomodo oportet instituere volentem has politias. Et exponit, ibi, Dico autem democratias secundum unamquamque speciem: et iterum, oligarchias, scilicet quomodo oportet instituere secundum quamlibet speciem. Tandem autem post omnia haec, quando fecerimus breviter memoriam, supple, de illis, id est, tractatum qui memoriam excitet, lentandum supervenire quae corruptiones et quae salvaiioncs politiarum, (quod facit in quinto et sexto) et communiter et sigillatim uniuscujusque, et propter equas causas haec maxime fieri nata sunt.