COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic determinat Aristoteles species democratiae : et primo illas quae sunt ex diversis congregationibus populi. Secundo eas quae sunt ex assuetudinibus in sequenti capitulo, ibi (cap. 5, a) Non oportet autem latere, etc.
Prima pars divididitur in duas, in quarum prima determinat species democratiae ex diversis congregationibus populi creatas. In secunda autem determinat species oligarchiae, ibi (litt. n), Oligarchiaeautem species, etc.
putaris igitur speciebus in hunc modum determinatum sit.
Paucorum vero gubernationis species una est, in qua magnum habentes censum, ad gubernationem Reipublicae recipiuntur, atque ita magnum, ut tenues homines ad. eum pervenire non possint : is vero qui tanta possidet, habilis sit ad Rempublicam gerendam.
Alia species est, cum a parvo censu est habilitas, et eligunt ipsi eos quibus desunt. Si igitur ex omnibus hoc faciant, videtur hoc esse potius optimatum : sin vero ex parvo numero, paucorum.
Alia species est, cum filius patri succedit.
Quarta species, cum hoc fit quod modo diximus et lex non dominatur, sed illi regunt. Et haec est species in paucorum gubernatione ut est species in. monarchia, et ut est in populari statu ultima illa species, de qua diximus, et vocant hujusmodi speciem paucorum potentiam. Gubernationis igitur paucorum hae species sunt.
Circa primum duo facit. Primo determinat species multitudinis populi. Secundo determinat secundum quid principantur democratiae in communi, ibi (litt. d), Alia autem quod principatus sint, etc.
a Dicit ergo primo: Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus. Et subdit quare sunt species plures democratiae in communi, ibi, Manifestum autem hoc et ex dictis: quia una et eadem causa est, quare sint plures species politiae, et quare sint plures species democratiae. Et hoc est : Species enim plures populi: quot enim societa-
tes populi communicantes in uno aliquo, tot necesse est esse democratias. Et subdit causam quare necesse est plures oligarchias, ibi, Et (lictorum insignium, sunt, supple, plures species. Unde cum oligarchia sit principatus insignium potentium et divitum, quot sunt communicationes insignium sub uno aliquo principatu, tot necesse est esse oligarchias. Et dat exemplum de democratiis, ibi, Puta populi ((itidem species, una agricolae : et ideo necesse est esse inter agricolas unam democratiam sub uno aliquo ordinante agriculturam. A Iter a autem, supple, species democratiae est, quae circa aries, supple, mechanicas, et illamultiplicatur secundum muitiplicationem artisini mechanicarum : in quibuslibet enim necesse est esse unum ordinatorem artificii illius artis. Alia autem foralis. Et exponit quae sit illa, ibi Quae circa emptionem, et venditionem versatur. Et hanc necesse est multiplicari secundum diversitates specierum eorum quae venduntur et emuntur, ut vinum, lana, panni, corium, et hujusmodi. In omnibus enim talibus necesse est unum esse ordinatorem fori omnium illorum qui communicant in foro illius rei emendo et vendendo secundum aequale damni et lucri, secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum, Alia autem quae circa mare. Et hanc subdividit, ibi, Et haec quidem bellica, (fua scilicet piratae utuntur, navibus bellicis utentes, quae dicuntur galeidae : haec autem pecuniativa, qua scilicet utuntur mercatores, merces sinis per mare ducentes de loco ad locum, ut carius vendant, et sic pecuniam augeant: haec autem, id est, tertia, vectiva, et sunt illi qui naves locant pro pretio, ut veniant hominibus res de loco ad locum per mare : haec autem, id est, quarta, piscativa, scilicet qua in mari piscantur et lucrantur in piscibus capiendis ad vendendum.
Et ostendit hoc per diversitates locorum in quibus ilice exercentur, ibi, In multis enim locis, maritimis scilicet, circa singula horum sunt multae turbae
communicantium , scilicet in unum, quas necesse est circa singulas, aliqua ordinare politia democratica. Et dat exempla in singulis. Et hoc est: Puta piscatores quidem, in Tarenlo et Byzantio, quae duae civitates sunt Italiae, quae quondam Graecia dicebatur, et abundant militum piscatoribus, quorum ordo communicationis democratiae facit species. Et subdit, Tricricale autem Athenis, supple, abundat. AdminBookmark est magna navis, quae duos malos et duo vela habet et tres ordines remorum, propter quod triremis etiam dicitur, qua utuntur bellantes et piratae, quorum communicatio ad unum relata speciem facit democratiae. Negotiaiivum autem in aegina civitate, scilicet maritima abundat, et Chio quae nunc civitas Tutiae est, et Cilicina vocatur, unde vehuntur negotiationes pellium variarum et teballorum. Trarisvectivum autem, supple, abundat in Tenedo, civitate scilicet maritima, sicut nunc dicimus, ad Aquas Mortuas, et in Massilia, et in Brandusio abundare multos qui accepto pretio trinsvehunt homines ultra mare : quorum communicatio ad unum relata, ordinatorem scilicet communicationis, facit democratiam specialem,
Et supponit alias adhuc secundum diversitates populi, ibi, Adhuc autem quod manuale, multitudo scilicet quae labore manuum lucratur, quos necesse est etiam communicare, et ordinari sub uno ordinante laborem manuum, et sic facit etiam ista multitudo democratiam specialem. Et hoc est quod sequitur : Et quod modicam habet substantiam, ut non possit vacare operibus, scilicet civilibus, sed. necesse est quod opere manuum lucrum quaerat : et ista multitudo democratiam habet specialem sub uno ordinatam, qui ordinator est communicationis. Et subdit aliam adhuc quae universalis est, ibi, Adhuc quod quidem ex ambobus civibus, patre scilicet et matre, liberum est: quia servilis conditionis non potest esse civis, ut ante dictum est. His inductis, universaliter subdit de similibus, ibi,Et utiquesi qua talis alterius multitudinis species : quot enim talis multitudinis communicantium sunt species in civitate, tot necesse est esse species democratiarum .
b Et subdit qualiter multiplicantur species oligarchiarum, ibi, Insignium autem, supple, differentiae sunt, divitiae, nobilitas,virtus, disciplina: secundum hoc enim differunt insignes personae communicantes in civitate, et similia dicta his secundum eamdem differentiam : secundum haec enim differunt insignes personae communicantes in civitate inter se oligarchica principatu.
c Et subdit de ordine harum politiarum inter se, ibi, Democratia igitur est prima quidem, supple, inter politias. Et subdit rationem, ibi, Quae, id est, quia illa dicitur maxime secundum aequale. Et hoc est quod etiam dicitur in principio instituta, quod prima potestas principandi fuit populi antequam illam ex voluntate transferrent in imperatorem. Et ponit dictum legis ad hoc, ibi, aequale enim ait lex talis democratiae. Et determinat quid sit aequale, ibi, Nihil magis existere egenis et divitibus, neque dominos esse utrosque, sed similes ambos. In praehabitis enim ostensum est, quod democraticis principatus est aequaliter liberorum, et non pertinet plus ad egenum quam ad divitem. Et hoc est quod hic subdit: Siauidem enim libertas maxime est in democratia, sicut existimant quidam, et aequalitas. Et propter hoc diffinitur democratia, quod est politia populi, et principatus ejus liberorum et aequalium. Et hoc est quod subdit, ibi, Sic utique erit maxime communicantibus omnibus maxime politia similiter. Et subjungit qualiter causatur prima species democratiae, ibi, Quoniam autem amplior populus, dominans autem quod visum fiderit pluribus, id est, sententia plurium dominatur, necesse democratiam esse hanc. Et est prima spe- cies. Et hoc est quod subdit,: Una quidem igitur species democratiae haec, id est, prima, supple, secundum quamlibet multitudinem communicantem inter se. Species autem democratiae, quas ante diviserat secundum materiam, hic dividit secundum formam. Et prima est quae dominatur secundum formam sententiae plurium.
d Deinde cum dicit, Alia autem quod principatus, etc. determinat secundum quid principantur democratiae in communi ponendo alias species democratiae, et dicit: Alia autem, supple, est, quod principatus sint, supple, distributi ab honorabilitatibus, id est, honorabilibus personis. Et subdit quibus, ibi, Et brevibus, id est, paucis existentibus iis, et sic parvam potestatem habentibus in civitate. Oportet autem ei qui possidet, principatum scilicet, potestatem esse participandi et carentem, supple, tali potestate, non participare, supple, principatum. Et ideo in ante habitis probavit, quod regi, sive secundum voluntatem, sive secundum legem principetur, oportet adjungere tantam potestatem, per quam possit compellere rebelles ad obediendum, secundum illud Eccli. (vii, 6):Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
e Et ponit tertiam iterum secundum formam acceptam, ibi, Alia quidem, supple, est, species democratiae, omnes quidem esse principantium, si solum sit civis, supple, secundum quod supra civis diffinitus est in capitulo de cive, ubi sic diffinitur : " Civis est qui secundum AdminBookmark , id est, per se sufficientiam, potest participare principatu consiliativo et judicativo. " Et haec est tertia species secundum formam accepta, in qua etiam quia civis potestatem sufficientem non habet coercendi, necesse est principari legem et non sententiam. Populus enim iuvat semper ad observationem legis, et non. ita ad observationem sententiae voluntatis principantis.
f Et subdit quartam, ibi, Altera autem species democratiae, supple, est ista quae dicta. Et supponit adhuc aliam, ibi, Alia quidem esse eadem, scilicet quod dominans sit non lex. Et hoc est quod dicit, Dominans autem esse multitudinem et non legem. Hoc autem fit quando sententiae, supple, multitudinis, fuerint dominae, sed non lex.
q Et dicit qualiter hoc inducitur, ibi, Accidit autem hoc, scilicet democratia, propter demagogos, id est, propter conciones congregantes populorum, AdminBookmark enim in Graeco est populus, AdminBookmark autem conductio. Unde demagogus idem est ac conciones et congregationes faciens in populo. Et hanc distinctionem ponit subdens, ibi, In quibus quidem enim, supple, civitatibus, quae secundum legem democratizant, non fit demagogus : eo quod lex. in talibus dirigit in omnibus : sed optimi civium sunt in praeeminentia, supple, constituti, qui secundum legem dirigunt populum, et non est necessarius demagogus. Ubi autem leges non dominantur, hic fiunt demagogi. Et dicit rationem, ibi, Monarchus enim fit populus, id est, ad modum monarchiae principans, compositus unus ex multis. Et ponit rationem., ibi, Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque, supple, per se sit dominus, sed ut omnes, supple, simul : qui modus est in civitatibus Lombardiae, ut in Genua. Quia autem Homerus increpat hujusmodi dominatum plurium, respondet Homero subdens, ibi, Qualem autem dicat Homerus non bonam esse multi dominationem, utrum hanc, scilicet quando multi dominantur ut unus, vel quando plures sunt qui principantur ut unusquisque, scilicet sigillatim, incertum, supple, est : et ideo discernendum. Unde non increpat dominatum quando omnes dominantur ut unus sed quando
dividunt inter se principatum, et unus vult succedere alteri, et sic omnes principatum appetere. Et hoc est quod subdit, ibi, Talis igitur populus veluti monarchus existens, id est, unus princeps, quaerit monarchizare, id est, ut unus principari : quia non subjicitur sub lege, et fit despoticus, id est, subditis ut servis utens. Et hoc probat per signum, ibi, Quare et adulatores honorati sunt, supple, a tali populo. Et ponit aliud signum, ibi, Ei est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum : quia sicut in tyrranni.de unus principatur ad utilitatem propriam, non communem (ut dicit Aristoteles in VIII. Ethicorum) ita talis populus dominatur. Et hoc est quod sequitur : Propter quod et mos idem, scilicet tyranno et tali populo. Et ostendit in quo, ibi, Et ambo despotica meliorum, id est, serviliter utentia melioribus, et sententiae, supple, dictatae secundum voluntatem et secundum legem, sicut ibi praecepta, scilicet in tali populo et in tyrannide. h Et ponit tertium in quo iterum conveniunt, ibi, Et demagogus et adulator idem. Et exponit qualiter, ibi, Et proportionaliter, id est, in una proportione se habentes ad unum apud tyrannum et apud talem populum. Et hoc ulterius exponit qualiter sit, ibi, Maxime autem utique apud utrosque valent. Et subdit quomodo divisim, ibi, Adulatores quidem apud, tyrannos, demagogi autem apud populos tales. Unde Hieronymus dicit, quod adulatores fecerunt credere Nabuchodonosor quod convertendus esset in Deum : propter quod divina vox venit super eum, dicens Dan. (IV, 22) : Tibi dicitur Nabuchodonosor Rex, quod ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua..., septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, ei cuicumque voluerit, etiam humillimo homini, det illud
i Et subdit quid faciunt adulatores et deniagogi, ibi, Sunt autem, scilicet adulatores et deniagogi, ii, tyrannidum scilicet in tali populo, causa, ut sententiae sint dominae, sed non leges. Qualiter autem hoc faciant, subdit, ibi, Omnia, reducentes ad populum, id est, ad talis populi principatum et tyrannorum. Et quod hoc faciant, subdit, Accidit enim ipsis, adulatoribus scilicet et deniagogis, fieri magnos, scilicet viros, propter populum quidem esse omnium dominum, opinionis autem populi hos, supple, est esse dominos. Et dicit quomodo, ibi, Suadetur enim multitudo his, scilicet adulatoribus et demagogis.
k Et subdit ulterius qualiter hoc perficiunt, ibi, Adhuc autem qui principatus accusant, adulatoribus scilicet et demagogis, aiunt populum oportere judicare, et non. honorabiles personas. Hic autem gaudenter recipit, supple, populus, aduocationem, supple, illorum. Quare dissolvuntur omnes principatus insignium et honorabilium personarum .
l El deinde concludit, ibi, Rationabiliter autem videbitur utique increpare qui dicit talem esse democratiam non politiam, id est, rationabiliter increpatur talis populi politia. Et ponit rationem, ibi, Ubi enim non principantur leges, non est politia. Et ponit causam, ibi, Oportet enim legem principari quidem omnium, id est, in universali ; de singularibus autem id est, specialibus casibus, principatus et politiam judicare, supple, oportet, ut in ante habitis dixit in tertio libro, ubi quaesivit utrum melius sit legem principari, vel bonum virum : ubi dixit, quod legislator non potuit considerare de novis casibus quotidie emergentibus.
m Et ex his concludit, ibi, Quare, id est, propter quod siquidem est democratia una politiarum, ad quam, sicut in praehabitis dictum est, leges ordinantur, manifestum, supple, est, quod talis in-
stitutio, scilicet populi, in qua sententiae, id est, ad. voluntatem principum, omnia dispensant, neque democratia, supple, est, proprie. Et repetit rationem in communi, ibi, Nullam enim sententiam continqit esse universalem, supple, sed de casibus particulari bus emergentibus quotidie.
Et ponit epilogum post omnia, ibi, Species (quidem igitur democratiae determinatae sint hoc modo,n Deinde cum dicit, Oligarchiae autem species, etc. tangit species oligarchiae quae est principatus divitum et potentium : et videtur tangere quatuor species : unam qua possidentes multa bona participant, et qua non licet participari egenis, eo quod egeni propter paupertatem frequenter subvertunt judicium. Secunda, qua participant splendida in mensis, et in caenis illos saepe eligunt ad principatus illi qui pascuntur ab eis. Tertia species est, quando potentium et divitum pueri vel filii eliguntur ad principatum ob gratiam patrum. Quarta species est, quando pauci divites principantur, non secundum legem, sed secundum voti sententiam.
Dicit ergo primo : Oligarchiae autem species, supple, hae sunt. Una quidem, id est, prima, esse principatus ab honorabilitatibus (id est, ab his quos vulgus honoratos consuevit appellare, et illi sunt divites, sicut etiam Seneca dicit, quod nobilitas nihil aliud est quam antiquae divitiae) tantis, scilicet honoribus, ut egeni non participent, tali scilicet principatu, cum sint plures, id est, etiamsi sint plures egeni quam divites. Licere autem, supple, dicunt, possidenti participare, id est, diviti, politia, tali scilicet : quia sicut in ante habilis in secundo libro dictum est, pauper subvertit judicium propter paupertatem, et in judicio est suspectus : dives autem sibi sufficiens, non. habet necesse ut propter munera subvertat judicium : sicut etiam dicitur Deut. (XVI, 19) : Non. accipies munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
o Alia autem, id est, secunda species, auando ab honorabilitatibus in mensis sunt principatus, id est, quando splendidi in panibus et mensis eliguntur in.
principatus, et eligunt ipsi eos qui reficiunt, id est, quia reficiuntur ab eis : sicut etiam dicitur Eccli. (XXXI, 28) : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Haec ergo est secunda species oligarchiae : et istam emendat distinguens eam, ibi, Siquidem igitur ex omnibus his hoc faciant, id est, si indifferenter ex omnibus honorabilibus personis eligantur principes, cum. vere honorabiles personae non sint nisi ex virtute, videtur hoc magis esse aristocraticum, quod est principatus virtuosorum : si autem ex aliquibus determinatis personis, supple, hoc faciant, scilicet divitibus, oIigarchicum , id est, species oligarchiae : quia hic est principatus paucorum divitum, quod sonat oligarchia : dicitur enim oligarchia ab AdminBookmark , quod est paucum, et, AdminBookmark quod est regnum vel principatus.
p Altera autem species oligarchiae, id est, tertia, quando puer pro patre unus fit, id est, unicus princeps : talis enim eligitur ad principatum propter divitias patris.
q Quarta autem, supple, species oligarchiae, cum a paucis divitibus principes constituuntur, et principatur non lex, sed
princeps, ad votum scilicet suum. Et hujus ratio est : quia lex semper principatur ad. virtutem. Dicit enim Tullius in fine primae Rhetoricos, quod " lex. est jus scriptum ascisccns honestum prohibetisque contrarium. " Qligarchicus enim princeps secundum potestatem coactivam principatur. Et hanc determinat per accidentia propria, ibi, Et est convertibilis haec, scilicet oligarchia, in oligarchiis, id est, in speciebus oligarchiae, sicut tyrannus in monarchiis. Quia sicut tyrannus est qui in regno sive monarchia principatur ad voluntatem, et non ad legem. Et hoc est : convertibilis est, supple, et cum ea de qua diximus ultima democratia in democratiis, id. est, in speciebus democratiae : et hoc dictum est in hoc eodem capitulo parum in ante habitis, quando scilicet per demagogos populus compositus unus ex multis fit principans, non ut unusquisque, sed. omnes ut unus, et principatur despotico principatu, sicut paulo ante dictum est. Quod autem sic sit convertibilis cum monarchia et tali democratia, probat a nomine, ibi, Et vocant, communiter scilicet loquentes, talem oligarchiam potentatum : quia potestate pius utitur quam lege.
Deinde ponit epilogum de omnibus dictis in primo capitulo, ibi, Oligarchiae quidem igitur species tot, supple, sunt, ei democratiae, etiam supple, species tot, quot paulo ante enumeratae sunt.