COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
ANTIQUA TRANS LATIO.
a Adhuc autem sunt duae politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidem dicunt omnes, et dicta est quatuor politiarum species una. Dicunt autem quatuor, Monarchiam, Oligarchiam, Democratiam, quartam vero vocatam Aristocratiam. Quinta autem est, quae appellatur communi nomine omnium : politiam enim vocant. Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum, et utuntur quatuor solum, sicut Plato in politiis.
b Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem in primis sermonibus. Eam enim quae ex optimis simpliciter politiam secundum virtutem, et non ad hypothesim
LEONARDI ARETINl TRANSLATIO.
Sunt insuper duo alia genera Reipublicae praeter eas, in quibus aut multitudo, aut pauci gubernant, quarum alteram aiunt omnes speciem esse unam ex quatuor. Dicunt autem eas quatuor, monarchiam, paucorum gubernationem, popularem, et quartam quam vocant optimatem. Est et quinta, quam communi nomine omnium appellant Rempublicam. Sed quia non saepe fit, latet numerare volentes : et ita suscipiunt quasi sint quatuor solum, ut Plato in libris de Republica facit.
Optimatem igitur se recte habet appellare illam, de qua tractavimus in primis libris. Quae enim ab optimis viris simpliciter per virtutem est gubernatio Reipublicae, et non ad. suppositionem quain- aliquam bonorum virorum solam justum appellare aristocratiam. In sola enim simpliciter idem vir et civis bonus est. Qui autem in aliis boni ad politiam ipsorum sunt.
c Sed sane sunt aliquae quae ad oligarchizatas habent differentias, et vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, ubi vero non solum respectu divitiarum, sed et respectu virtutis eligunt principatus. Haec politia differt ab ambabus, et aristocratia vocatur. Etenim in non facientibus communem causam virtutis, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse AdminBookmark
d Ubi igitur politia respiciat ad divitias, et virtutes, et populum, velut in Carchedonia, haec aristocratia est. in quibus ad duo solum, ut quae Lacedaemoniorum ad virtutem et populum, et est mixtio horum duorum democratiae et virtutis. Aristocratiae quidem igitur praeter primam optimam politiam, hae duae species, et tertia quaecumque ejus quae vocatur politia, inclinantur ad oligarchiam magis.