COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a De tyrannide autem erit reli quom nobis dicere, non quasi sit multa sermocinatio circa ipsam, sed ut accipiat quis methodi partem : quoniam et hanc ponimus politiarum quamdam partem.
b De regno quidem igitur determinavimus in primis sermonibus, in quibus de eo quod maxime dicitur regnum, fecimus considerationem, utrum inexpedienSj vel expediat civitatibus, et quem et unde oportet constituere et qualiter.
c Tyrannidis autem species duas quidem divisimus, in. quibus de regno consideravimus, propter potentiam ipsarum vergere aliqualiter et ad regnum, propter
LEONARDI ARET1NI TRANSLATIO.
Restat nunc ut de tyrannide dicamus, non quod multis verbis indigeat, sed ut habeat in hoc tractatu locum suum. Quandoquidem hanc quoque posuimus partem esse aliquam publicae gubernationis.
De regno igitur determinavimus in superioribus libris, ubi tractatum est a nobis, numquid regia gubernatio utilis foret civitatibus an inutilis? et quam et unde constituere oportet et quomodo.
Tyrannidis vero species duas ibidem distinximus. Propterea quod earum potentia quodammodo alteratur ad regiam gubernationem, ex eo quia ambae pote- secundum legem osse ambos hos principatus. In quibusdam enim Barbarorum elidunt Imperatores monarchas, et olim apud antiquos Graecos fiebant quidam monarchae isto modo, quos vocabant aesvmnotas. Habent autem hae quasdam ad invicem differentias. Erant autem propterea quod secundam legem regales, et quia monarchiam bant voluntariis, tyrannicae autem propter despotice principari, et secundum suam sententiam.
d Tertia autem species tyrannidis, quae
quidem maxime videtur esse tyrannis convertibilis existens ei quae omnimode regnum. Tale autem necessarium tyrannidem esse monarchiam, quae est incorrigibilis principatus similium, et meliorum omnium ad proprium suum conferens, sed non ad id quod subjectorum : propter quod involuntarius. Nullus enim voluntarius liberorum sustinet talem principatum. Tyrannidis quidem species hae et tot propter dictas causas.