COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In hoc autem quinto libro intendit Aristoteles de transmutationibus et corrigentibus et salvantibus politias. Et ideo dividitur in tres partes. In quarum prima ponit transmutantia politias. In secunda ponit accidentia politiarum, ibi (cap.3), Secundum unamquamque enim speciem politiae , etc. in tertia determinat de salvatione politiarum, ibi (cap. 6), De salvatione autem communiter et sigillatim, etc.
Prima harum partium habet duo capita, in quorum primo determinat quae sit causa transmutationis. In secundo ex quibus fiunt seditiones per quas politiae transmutantur, ibi (cap. 2), Quoniam autem consideramus, etc.
Adhuc hoc capitulum (primum scilicet) dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae sit causa transmutationis politiarum in communi. In secunda quae sit causa transmutationis principatus, ibi (lit. h), Adhuc ad partem aliquam politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quale justum est in democratia, circa quod peccatur, ex quo politia transmutatur. Secundo ostendi: unde oligarchia transmutatur, ibi (litt. c), Oligarchia autem ex eo, etc. Tertio ostendit, quod aristocratia qua) maxime habet eausam seditionis ex inaequali, minime hoc agit, ibi (litt. d), Omnium autem justissime quidem, etc.
Sententia primae partis est haec, quod primo dicit quid considerandum, et quid inquirendum sit in toto isto libro quinto. Secundo docet quid consideratur specialiter in democratia, et dicit esse aequale secundum libertatem : et quando contendunt de hoc, transmutatur politia.
a Dicit ergo primo : De aliis quidem igitur quae praeelegimus, quantum scilicet ad species politiarum et partes, fere dictum est de omnibus. Et ponit statim de quibus numerandum est quantum ad proprias passiones politiarum, ibi, Ex quibus autem transmutantur politiae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint uniuscujusque politiae corruptiones, et ex qualibus ad quales maxime transferuntur : adhuc autem salvationes quae sint uniuscujusque et sigillatim : adhuc autem per quae utique maxime salvabitur politiarum unaquaeque, considerandum consequenter dictis. Penes ista quae hic enumerat, est accepta divisio in principio istius quinti libri posita.
b Sicut autem in praehabitis saepe dictum est, ista tractare impossibile est, nisi a principio convenienti. Et hujus causa est, quia modus omnium scientiarum et finis est scire, qui non potest salvari in hac scientia: quia finis istius est operari et non. scire, sicut in primo de Anima dicit, quod " practicae demonstrationes stant ad opus, scibiles autem ad causam. " A tali ergo principio inchoans tractatum, dicit quod multae factae sunt politiae, ut in quarto libro habitum est : sed in hoc conveniunt quod omnes confitentur aliquod justum : et hoc justum consistit in eo quod secundum proportionem aequale est, contra quod peccantes, in politiam peccant. Et ostendit quid sit illud justum in democratia, dicens quod aequale secundum libertatem est justum quod attenditur in democratiis : et peccatum quod fit in democratiis, est putare quod aequales secundum libertatem in omnibus debeant esse aequales.
Dicit ergo primo, a quo principio est inchoandum, ibi, Oportet autem primo suscipere principium, supple, conveniens, a quo procedamus. Et ponit illud principium, ibi, Quia multae factae sunt politiae, omnibus quidem, supple, politiis, confitentibus quod justum hoc, supple, est aliquod justum. Et determi-
nat quid sit illud justum, ibi, Et quod secundum proportionem aequale. Et debet intelligi aequale secundum proportionem in democratia, aequale secundum medietatem proportionis arithmeticae, quod est aequale rei : et peccare in politia, est peccare contra hoc aequale. Et hoc est quod dicit, ibi, AdminBookmark enim qui-dem factus est, id est, democratia, ex eo quod est aequales in quocumque eaeistentes, sicut scilicet in libertate, putare simpliciter aequales esse. Et ostendit rationem, ibi, Quia enim liberi similiter omnes simpliciter aequales esse putant : democratia enim in civitate omnes liberi sunt, sicut saepius habitum est : quia ex servis non potest esse civitas, cum servus in nullo sufficiat sibi : civitas autem in omnibus sit sibi sufficiens. Peccatum autem est quando similes in libertate, simpliciter aequales se esse putant. Et hoc non est verum, quia ex aliis conditionibus et fortunis inaequales esse possunt : et ex his inaequalium digni sunt. Et sic linita est prima pars primae partis.
c Deinde cum dicit, Oligarchia autem ex eo, etc. ostendit unde oligarchia transmutatur, et unde oritur peccatum transmutans eam : quia enim inaequales sunt in aliquo, sicut scilicet secundum substantiam, in qua divites egenis inaequales, putant et male quod in omnibus commutandis et distribuendis debeant esse inaequales : et ex hoc oritur seditio dissolvens politiam.
Dicit ergo primo unde oligarchia facta est. Oligarchia autem, supple, fit, ex eo quod est inaequales in quocumque existentes, existimare totaliter inaequales, supple, debere esse. Et dat exemplum, ibi, Secundum substantiam enim inaequales, id est, secundum divitias existentes, simpliciter inaequales existimant esse, et hoc non est. Et hoc est quod addit, quod ex hoc oritur contentio, ibi, Deinde ii quidem, egeni, supple, tamquam aequales existentes, in libertate sci-
licet, in qua omnes cives sunt aequales, omnibus aequalibus volunt participare, scilicet et in commutandis et in distribuendis : ii autem, id est, divites, tamquam inaequales existentes, in divitiis scilicet, supergredi quaerunt. Et subjungit generaliter, ibi, Quod enim plus, scilicet habet unus super alium, inaeipuale, id est, hoc facit inaequales esse cives.
Et ex his concludit, ibi, Habent quidem igitur politiae omnes aliquid justum. Et hoc est, sicut dicit in V Ethicorum, " justum quod accipitur secundum aequale medietatis arithmeticae, non secundum aequale geometricae. " Et ostendit de vitiatis unde oritur contentio, ibi, Vitiatae autem sunt simpliciter.Et, id est, etiam propter hanc causam. Et ostendit modum, ibi, Quando secundum aestimationem, quam forte habent de seipsis utrique, participent politia, id est, in politia distribuendis et commutandis, seditiones faciunt. Vult enim magnus plus habere in lucro, et minus in damno : et contra hoc contendit alius aequalis sibi in libertate secundum democraticum principatum : et ex tali contentione dissolvitur politia.
d Deinde cum dicit, Omnium autem justissime, etc. ostendit quod aristocratia quae videtur habere causam seditionis, minime hoc agit. Et dicit quod nulli ita juste contenderent de inaequalitate sicut virtuosi, et tamen minime contendunt. Et hujus causam dicit esse, quia virtus maxime est secundum rationem: et ideo licet inaequales sint aliis, tamen vitant contentiones, propter mala sequentia.
Dicit ergo primo : Omnium autem justissime quidem utique seditiones facerent, minime autem agunt, qui secundum virtutem differunt, in aristocratiis scilicet. Et ponit rationem, ibi, Maxime enim rationabile, supple, est, inaequales simpliciter hos esse solum, virtuosos scilicet. Et rationem dicit Seneca : quia sci- licet virtus sola est quae confert magnitudinem dignitatis.
e Et rationem istius subdit de his conferentibus magnitudinem, ibi, Sunt autem quidam qui secundum genus excellentes, non dignificant aequalibus seipsos propter inaequalitatem hanc: videtur enim eis quod majoribus digni sint quam alii. Unde dicit : Nobiles enim esse videntur, quibus existunt progenitorum virtus et divitiae: et propter virtutem progenitorum, quam tamen non habent, dixit Aristoteles in primo libro hujus scientiae, quod " tales nobiles sunt domi et non ubique. " Propter divitias dicit Seneca, quod " nobilitas non est nisi antiquae divitiae. "
Et ex his concludit, ibi, Principia quidem igitur, ut est dicere, haec, supple., in universali (et intelligit de principiis politiarum) et fontes seditionum sunt, supple, et haec sunt principia, unde seditiones moventur.f Ex his elicit quod seditiones sunt causae transmutationis politiarum : et quia duplex dicitur mutatio politiarum, oritur ex illis duplex seditio : quia aliquando transmutatur politia una ad aliam ab Antiquis tamen constitutam : aliquando ad novam quam ipsi contendentes inter se constituant. Et hoc est quod dicit, ibi, Propter quod et transmutationes fiunt dupliciter. Quandoque equidem enim ad politiam, supple, prius constitutam, ut ex instituta aliam constituant. Et dat exemplum, ibi, Velut ex democratia oligarchiam, aut e converso ex oligarchia democratiam aut politiam, quae supra dicta est mixta ex oligarchia et democratia, aut aristocratiam ex his, aut has exiliis, e converso scilicet. Quandoque autem, supple, transmutantur neque ad constitutam politiam, ab Antiquis scilicet, sed institutionem quidem eligunt eamdem, id est, in communi. Et ponit causam, ibi, Per ipsos autem, esse volunt, id est, per seipsos hanc, scilicet politiam institutam esse volunt. Et dat exemplum, ibi, Ve-
lut oligarchiam, et monarchiam, quae est Regnum.
g Et subdit, quod aliquando miscent duas in unam, ibi, Adhuc de eo quod est magis ei minus, quia commiscent duas : tamen magis volunt habere de una quam de alia. Et hoc ostendit, ibi, Velut oligarchiam existentem ad magis oligarchizari, vel ad minus : aut democratiam existentem ad magis, supple, volunt, democralizari,vel ad minus. Similiter autem et in reliquis politiis, ad quas scilicet transmutantur, ut aut intendantur, ad magis scilicet, aut remittantur, ad minus scilicet.
h Deinde cum dicit, Adhuc ad partem aliquam, etc. ostendit quod aliquando moventur principatus de uno principatu ad alterum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quomodo moventur principatus de uno in alium. Secundo ponit causam, ibi (litt. k), Est enim duplex quod aequa le, etc.
In prima parte dicit tria. Primum est, qualiter moventur diversi principatus. Et dat exemplum in Lacedaemonia, ubi Lysander conatus fuit dissolvere regnum, et Pausanias Ilex conatus fuit dissolvere ephoriam, et in Epidamno transmutata fuit politia secundum partem principatus pro philarchis, id est, principatum ambientibus et amantibus. In praetorio autem necesse est adhuc per eos quipoliteumato, id est, in politiae dominio, mutari principatum de uno in alium. Et subjungit generaliter causam: quia scilicet aequale quaerentes, seditiones faciunt in omni politia. Et haec est sententia primae partis in summa.
Dicit ergo primo : Adhuc autem ad partem aliquam politiae movere, supple, contingit politiam, put a principatum aliquem instituere vel destruere. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Lacedaemonia aiunt quidam Lysandrum qui se elevavit contra Regem, conatum fuisse dissolvere regnum. Et aliud exemplum dat, ibi, Et Pausaniam regem, qui successit Lysandro, supple, conatum fuisse dissolvere ephoriam. Ephoria est (sicut dictum est) principatusprocuratorum negotiorum communium. Et in Epidamno , quae est civitas Graeciae, transmutata fuit politia secundum partem. Et ostendit in quo, ibi, Pro philarchis enim, id est, amantibus principatus, consilium fecerunt, id est, consules elegerunt. Et ratio fuit, quia philarcliae ambitiosi fuerunt amantes principatum, propter quod populum oppresserunt. Consules autem sapientes, sub quibus populus in pace et quiete vivebat. Apud aelienses autem in praetorio eorum, aeliensium scilicet, necesse est adhuc qui in polileumate, idest, in domino politiae, supple, sunt, ire principatus, per successionem scilicet, cum eligitur aliquis princeps. Et ostendit de qua politia sint haec, ibi, Oligarchicum autem et princeps unus in hac politia, ''Epidamnorum scilicet. Et sic patet quod in multis locis mutantur principatus, pars politiae.
i Et subjungit generalem causam, ibi, Ubique enim propter inaequale seditio, supple, fit. Et ratio est, quia si aequales inaequalia accipiant, statim compugnant. Et subjungit rationem, ibi, Non solum inaequalibus proportionale existit, supple, sed etiam existit proportionale in iis quae sunt inaequalia. Et dat exemplum, ibi, Perpetuum enim regnum (quia regnum est principatus ad vitam vel successionem generis in filios et nepotes) inaequale si sit, id est, quamvis sit, in aequalibus, supple, contingit: quia pauperes non sufficientes sibi, non sunt apti regno. Et subjungit rationem, ibi, Totaliter enim aequale quaerentes, seditiones faciunt. Et vocat totaliter aequale secundum arithmeticam medietatem : hoc enim quaerentes secundum dignitatem inaequales, statim faciunt seditiones.
k Deinde cum dicit, Est eadem duplex quod aequale, etc. gratia hujus quod dictum est immediate, distinguit aequale per
omnem modum, sicut in VEthicorum, et ex. hoc infert causam seditionis. Dicit ergo : Est autem duplex quod, aequale : hoc quidem numero est aequale, sicut duo et duo, quatuor et quatuor : hoc autem secundum dignitatem est, supple, aequale. In commutationibus oportet attendi aequale numero, ut scilicet tantum pro tanto commutetur : in distribuendis autem oportet attendi aequale secundum dignitatem, ut scilicet principi distribuatur quantum dignum est, et militi secundum dignitatem suam, et sic de aliis. Et explanat utrumque aequale, sicut fecit in V Ethicorum, ibi, Dico autem numero (quidem, scilicet aequale, multitudine, aut magnitudine idem. Et dicit, multitudine, propter numerum pretii : magnitudine autem, propter magnitudinem valoris et ponderis : hoc enim attenditur in commutandis quod est mensura commutabilium, ut dicit in V Ethicorum, Et exponit aequale secundum dignitatem. Et aequale secundum dignitatem, supple, dicitur aequale, quod ratione, id est, quod proportione geometrica aequale, in aequa proportione : aliud autem proportionale principi, et aliud est militi. Per eumdem modum sicut Theologi distinguunt necessarium personae et necessarium homini. Multo enim majus est necessarium principi quam militi, et Episcopo quam Sacerdoti. Et exponit utrumque, sicut in Ethicis per exempla, ibi, Ut puta excedunt, secundum numerum quidem, aequali, tria, duo : ei hoc, duo scilicet, unum, supple, excedunt. Ratione Mitem, id est, proportione, quatuor duo, scilicet excedunt, et hoc, scilicet duo, unum. Et ponit rationem, ibi, aequalis enim pars duo ipsorum quatuor, et unum duorum Et exponit : Ambo enim dimidium, scilicet unum duorum, et duo quatuor.
l Deinde ex his quae dicta sunt, infert quid est causa seditionis, ibi, Confitentes autem simpliciter, id est, universaliter, esse justum, quod secundum dignitatem, supple, tantum est justum, dijferunt sicut dictum est prius. Et subdit differentiam, ibi, Ii quidem, quia si secundum aliquid aequales sint, scilicet secundum libertatem, aequales totaliter esse putant: et hoc non est verum : hi autem, alii scilicet, quia si secundum aliquid inaequales, supple, sint, omnibus, id est, in omnibus inaequalibus, in damno scilicet et lucro, dignifleant seipsos, ut scilicet in omnibus debeant minus habere in damno et plus in lucro. m Et ex his elicit causam duarum politiarum, quae extremae sunt, ibi, Propter quod et maxime duae fiunt politiae, AdminBookmark id est, democratia, et oligarchia. Et ostendit rationem nominum, ibi, Nobilitas enim et virtus in paucis. Et tangit hoc quod in ante habitis dixit, quod duae sunt extremae politiae, oligarchia scilicet et democratia. Et ibidem dixit quod aristocratia quaedam oligarchia est : quia paucorum est principatus, democratia autem multitudinis sive populi. Et rationem horum nominum assignat, ibi, Nobilitas enim ei virtus in paucis : et ideo, supple, potestas eorum dicitur oligarchia, haec quidem in pluribus, scilicet democratia : et ideo dicitur principatus populi. Et ponit causam, ibi, Nobiles enim et boni nusquam centum, supple, faciunt, quia pauci : egeni autem in multis locis, supple, faciunt centum, quia multi.
n Deinde subjungit causam contentionis cum dicit, ibi, Simpliciter autem omnino, id est, universaliter, secundum utramlibet aequalitatem, scilicet arithme-
ticam et geometricam, ordinatum esse, pravum. Et ponit signum ex quo hoc probat, ibi, Manifestum autem, supple, est, exeo quod accidit : nulla enim ex talibus politiis mansiva manifesta est.Hujus autem causa,: quia impossibile , supple, est, a primo, et eo quod in principio vitiato, non occurrere in fine malum aliquod : vitiatum autem est in primo aequale secundum numerum, esse aequale secundum dignitatem, vel e converso : quia ista se non compatiuntur.
Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod oportet hoc quidem arithmetica aequalitate uti, democratia scilicet, hoc autem, oligarchia scilicet, ea quae secundum dignitatem, id est, geometrica oportet uti.
o Attamen securior magis et minus seditiosa democratia quam oligarchia. Et ponit rationem, ibi, In oligarchiis quidem enim fiunt duae, supple, seditiones. Et dat exemplum de utraque, ibi, Quae ad invicem seditio, quando scilicet dives cum divite altcrcatur : et adhuc quae ad populum, supple, quando divites cum populo altercantur : in democratiis autem, quae ad oligarchiam solum, supple, fit seditio, id est, quando populus contra divites seditiones movet : ipsi autem populo ad seipsum, quod et dignum est dicere, in favorem scilicet, non fit seditio.p Et quia ante dixit, quod politia quae simpliciter dicitur politia, mixta est ex oligarchia et democratia, addit : Adhuc autem quae ex mediis politia propinquior populo, id est, democratiae, quam ei quae paucorum, id est, oligarchiae, quae quidem est securissima talium politiarum : hujus causa est, quod nullam habet causam seditionum.