COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic incipit secunda pars hujus libri quinti. Postquam enim determinavit Aristoteles de corrumpentibus politias secundum quod notius est quoad nos, nunc tractat de salvantibus eas, quod non est manifestum.
Et dividit tractatum istum in duas partes. In prima dicit esse tractandum de salvantibus eas communiter et sigillatim. In secunda determinat specialiter de corrumpentibus et salvantibus Monarchiam, ibi (cap. 7, a), Restat autem supervenire, etc.
Nunc autem in paucorum potentia, gubernatorum filii deliciis intendunt. Tenuiorum autem filii, Gymnasiis laboribusque exercentur : itaque et volunt magis et possunt res novas moliri.
In populari vero statu, qui maxime videtur esse popularis, contra quem utile sit, constitutum est. Hujus rei causa est, quod male diffiniunt libertatem. Duo sunt enim quibus popularis status diffinitur, potestate summa populi, ac libertate. Justum autem et aequum videtur esse : aequum vero quodcumque videatur multitudini id esse stabilitum : liberum autem et aequum quodcumque velit quis facere : ita quod vivit unusquisque ut vult, in. hujus populari statu, et ad quod gliscit, ut ait Euripides.
Sed hoc est pravum. Non enim putandum est esse servitutem, vivere ad formam Reipublicae, sed salutem. Ex quibus igitur mutantur Respublicas et corrumpuntur : et per quae servantur, et permanent, ut simpliciter dicamus, tot et talia sunt.
Istud autem capitulum, in quo communiter tractat de salvantibus, dividitur in. duas partes, in quarum prima tangit de unoquoque modo communi, quo salvatur omnis politia. In secunda tangit multos modos, secundum quos singularis politia salvatur, ibi (litt. g), Salvantur autem politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim tangit communissimum modum salvationis politiarum, dicens quod ille est per contraria corrumpentium. Secundo ostendit quomodo latet seductio eorum qui corrumpunt politias, sicut Sophistarum, ibi (litt. d), Deinde non credere iis, etc. Tertio dicit quomodo salvantur, ibi (litt. e), Adhuc autem videre quod quaedam
manent, etc. Haec est sententia primam partis.
a Littera sic est ordinanda. Primo enim innuit ordinem ad. praecedentia, dicens : De salvatione autem, politiarum scilicet, communiter et sigillatim uniuscujusque politiae habitum, id est, consequens est dicere.b Et statim inducit modum communissimum, ibi, Primo quidem igitur palam, quod siquidem habemus per quae corrumpuntur politiae, habemus, scilicet in communi et hoc scilicet, per quae salvantur in communi. Et ponit rationem, ibi, Contrariorum enim contraria sunt factiva: corruptio autem salvationi est contraria, : unde cum accipimus uniuscujusque corrumpentia, tum per contrarium habemus salvantia politias. Et inducit in universali : sed hoc non sufficit in politicis, quia oportet in particulari salvantia considerare.
c Et determinat qualiter oportet considerare, ibi, In, bene temperatis quidem igitur politiis, supple, ad voluntates hominum quae maxime salvantur,sicut aliud aliquid, quod salvari debet, oportet observari, supple, aliquid, ut nihil, id est nullo salvante praeuaricentur : et quod maxime non praevaricentur etiam in parvo salvante ipsas, sed. oportet servare quod parvum salvationis ipsarum. Et ponit rationem, quod in talibus parvis corrumpentibus inest malum : latet enim subintrans praevaricatio. Et ponit simile, ibi, Sicut substantias, id est, facultates, parvae expensae consumunt saepe factae ; ita etiam politiam consumit parvum et parvum per transgressionem saepe factam.
Et adaptat simile, ibi, Latet autem seditio, quia non simul tota fit, supple, sed paulatim. Et ponit simile de sophisticantibus in orationibus, ibi, Paralogizatur, id est, decipitur mens ab ipsis occulte subrepentibus, sicut sophistica oratio, supple, paralogizat, id est, decipit
argumentantem, si unumquodque, scilicet decipiens, sit parvum, et quasi non manifestum, et omnia, parva scilicet simul sumpta sint. ISoc autem est quod corrumpit et decipit, hoc autem est quidem ut sic, in oratione sophistica est quidem uno aliquo modo ut est quidem scilicet verum, est autem ut non, corrumpens scilicet politiam : totum enim et omnia sic congregata simul est, et non paruum: et ideo corrumpit politiam. Et quia sic corrumpitur politia sicut in ante habitis determinatum est, quod qui minima negligit, paulatim defluit, quia componitur magnum corrumpens politiam ex parvis : et ideo totum compositum et omnia simul congregata in uno composito non sunt parvum. Et ponit remedium salvans, ibi, Unam quidem igitur custodiam ad hoc principium , ad salvandum scilicet politiam, oportet facere, ut scilicet caveatur ne per parva dissimulata subintret magnum destruens politiam.
d Et ponit secundo aliam cautelam : Deinde non credere his qui sophismatis gratia, et ficti et deceptionis gratia, ad multitudinem, supple, accedunt, in democraticis, et applicantur, multitudini scilicet populi, ut decipiant et subvertant democratiam, sicut multi faciunt, abutentes populi simplicitate. Et ponit rationem quare oportet his non credere, ibi, Arguuntur enim, supple, tales, ab operibus: quia scilicet latere non possunt, quin mala intentio eorum comprehendatur : unde Ptolemaeus in Proverbiis : " Qui male agendo vult celari, discoopertos est. " Et poeta :
Quamvis arie nates, tamen apparent tibi nates.
Sed quia aliquis posset quaerere quae essent politiarum sophismata, cum sophismata sint in orationibus, politiae autem in operibus, ideo subdit, ibi, Qualia autem dicimus politiarum sophismata, prius dictum est paulo ante, ubi dictum est, " simulata opera cum intentione fallendi sunt politiarum sophismata. " Et ideo dicit Augustinus, quod " simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. "
e Tertio, ibi, Adhuc autem videre, etc. tangit verum remedium salvans politiam, et hoc est, quod unusquisque bene utatur omnibus ad politiam pertinentibus : quia tunc nullus insurgit et corrumpit politiam. Dicit ergo : Adhuc autem videre oportet, quod quaedam manent, salvae scilicet politiae, non solum aristocratiae, quae secundum dignitatem virtutis principantur, sed etiam oligarchiae, quae secundum honorabilitatem potentiae et divitiarum scilicet principantur, non propterea quod firmae sunt politiae, scilicet in seipsis, nam minimam habent rationem firmitatis : sed quia bene utuntur ii qui in principantibus fiunt, scilicet illarum politiarum, et iis qui extra politiam, ut popularibus, et iis qui in politeumate, id est, dominis politiarum, unicuique honorem debitum attribuentes. Et subdit in quo bene utuntur, ibi, In non injusta faciendo. Qualiter autem hoc fiat, determinat subdens per singula, ibi, In eos quidem qui non participant, scilicet aristocratia et oligarchia, quae sunt in communi populo, et introducendo principa les, id est, digniores et majores ipsorum, in politiam, id est, constituendo in officiis politiae : et eos qui sunt amatores honoris, id est, dignitatis, non injuriando, id est, non injuste repellendo ab officiis dignitatum. Et hoc est quod subdit: In inhonoratione, id est, quod non inhonestent eos, talibus officiis privando : quia ex hoc saepe oritur contentio destruens politiam. Et ponit modum per quem fit frequenter hujusmodi inhonoratio, ibi, Et multos, scilicet de multitudine, in lucrum, id est, propter lucrum : ad seipsos, id est, privatum quod ad seipsos ordinatur, et ad prin-cipantes, id est, ad lucrum principum, in utendo, quia scilicet aliis de populo non utuntur, vel potius abutuntur, nisi ad lucrum proprium : quia et ipsi, et omnia quae familiae, venalia sunt, propter lucrum. Et ponit rationem per contrarium, ibi, In utendo invicem demotice, id est, democratiae, id est, aequaliter sicut liberis, et non sicut servis : quia democratia est aequaliter liberorum. Et hoc est quod subdit, exponens, ibi, Quod enim in multitudine quaerunt aequale, qui demotici, id est, democratici, et aequaliter sunt liberi, hoc in similibus, id est, in qualibet politia, non solum justum, sed expediens est : quia nisi habeat illud quilibet aequalium et similium, movebit seditionem.
f Et ex his concludit quid expedit ad salvationem politiae, ibi, Propter quod si plures sint in politeumate, id est, dominio cujuscumque politiae, multa expediunt, quae sunt de numero demoticorum id est, democraticorum, lege, scilicet democratica, statutorum. Et dat exemplum, ibi, Velut sex mensium principatus esse. Et subjungit quare hoc expedit, ibi, Ut omnes qui similes, in libertate scilicet participent, honore scilicet principatus. Et ponit rationem, ibi, Est enim sicut AdminBookmark , idest, democratia, jam qui similes sunt in libertate. Et ideo dictum est supra in secundo, quod omnes cives similiter participant principatu consiliativo et judicativo. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Propter quod et in his, democratiis scilicet, fiunt demagogi, id est, concionatores et duces populi saepe, aequaliter ex diversis civibus, ut dictum est pinus.
Et ponit aliam utilitatem quae fit ex hoc specialiter in oligarchiis et aristocratiis, qua scilicet minorem causam malignandi habet ex potentatu, qui parvo tempore principatur, quam qui diu ad vitam prin- cipatur, ibi, Deinde (alia scilicet utilitas) minus incidunt in potentatus, id est, ambitione potentatus, oligarchiae et democratiae. Et dat rationem, ibi, Non enim similiter, id est, aequaliter facile malignari super subjectos pauco tempore principantes, ei multo : quia qui se cogitat multo tempore principari, citius grassatur ad malignitatem oppressionis subjectorum : quia cogitat quod alius non succedet, qui faciat vindictam. Et hoc ostendit ex exemplis, ibi, Quoniam propter hoc in oligarchiis ei democratiis fiunt tyrannides. Et ponit causam, subdens : Aut enim qui maximi, secundum potentiam et divitias, in utraque, scilicet politia, praeferuntur, id est, ponuntur in dignitatibus principatus, tyrannide, id est, sola consideratione tyrannidis, ut tyrannides exerceant: ii quidem, scilicet in democratia, demagogi, sunt scilicet, id est, ponuntur: ii autem, scilicet qui sunt in oligarchia, potentes, quia illi sola consideratione potentiae ponuntur in principatu : aut equi maximos habent principatus, supple, maxime malignantur, quando multo tempore principantur.
g Deinde cum dicit, Salvantur autem politiae, etc. ponit causas particulares salvationis politiae cujuslibet in communi, quae reducuntur in sex genera. Primum est, quod omnia timenda continue proponantur, ut caveantur. Secundum est, quod status politicus talem principatum habeat, per quem jucunda civitati permaneant, et contraria amoveantur, ibi (litt. n), Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. Tertium est, quod principatus non instituantur ad lucrum, ibi (litt. p), Maximum autem in omni politia, etc. Quartum est, quod considerentur quae oportet habere principem, qui principatur in magno principatu, videlicet amorem ad politiam, potentatum ad magna perlicienda, et virtutem, scilicet ut princeps sit virtuosus, ibi (litt. z), Tria autem quaedam oportet habere, etc. Quintum est, quod conferentia ad politias, per leges statuta, diligenter observentur, ibi (litt. ee), Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. Sextum est, quod sit eruditus in civilibus, qui debet principari, ibi (litt. II), Maximum autem omnium dictorum, etc. Quodlibet istorum plura continet, sicut dicetur de quolibet in loco suo.
In primo istorum sunt tria. Primum., quod politiae salvantur aliquando non solum quia elongantur a corrumpentibus sed etiam aliquando propter prope esse : quia tunc propter timorem conservantur diligentius, sicut ea quibus apponitur nocturna custodia, melius conservantur. Adhuc oportet cavere insignium contentiones et seditiones, et oportet tentare cavere talia per leges, quamdiu extra contentionem sunt, antequam comprehendantur a contentione, ut cognoscatur malum a principio : hoc enim cognoscere non est cujusque, sed politiae, quod tamen facilius sedatur : et quia maxime ab honorabilitatibus principatum consurgunt seditiones, et etiam fiunt transmutationes politiarum, oportet considerare omnes, qualiter distributae sunt honorabilitates in praetoriis in civitatibus ad multitudinem, utrum scilicet ad annum, vel ad quinquennium, vel triennium : et secundum hoc quod videtur, oportet illud tempus intendere vel remittere. Si. enim excedunt principes, oportet remittere et abbreviare. Et haec sententia hujus partis in communi.
Littera sic est ordinanda. Salvantur autem politiae non solum propter longe esse a corrumpentibus, per id enim salvantur per se, sed aliquando, supple, salvantur, et, id est, etiam quia prope sunt corrumpentibus : et tunc salvantur per accidens, quia scilicet timor propinquorum corrumpentium facit, ut sollicitius custodiantur. Et hoc est : Timentes, corrumpentia scilicet, per manus habent magis politiam, continentes eam scilicet, quia in inanibus tenent eam. Et hoc infert valde bonam cautelam, ibi, Quare oportet eos qui de politia sollicitantur,
timores praeparare, id est, causas timoris de corrumpentibus, continue prae oculis habere, ut, sic scilicet politiam conservent, et non dissolvant, per cautelam de corrumpentibus. Et dat simile, ibi, Quemadmodum nocturnam custodiam, qua scilicet servatur contra timores nocturnos : et sic oportet fieri politiae observationem contra timores scilicet corrumpentium. Et oportet quod longe est periculum, prope facere, id est, cavere tamquam sit prope : quia sic facilius cavetur.
h Et quia accidit praecipue in contentionibus insignium, ideo subdit, ibi, Adhuc insignium, potentum scilicet et divitum, contentiones ei seditiones, supple, oportet praecavere. Et quia hoc facilius fit sub forma juris, addit qualiter hoc fiat, ibi, Et per leges oportet tentare cavere, sic scilicet ut eos qui extra contentionem sunt, antequam comprehendantur ei ipsi, id est, illi qui sunt extra contentionem principum : illi enim involvuntur in contentionibus principum, quando principes intendunt contendere : et ideo oportet praecavere per legem qualiter hoc proprie fit. Propter quod subdit : Tamquam quod in principio fit malum cognoscere, ex juris et legis ordine, sit, non cujuscumque, sed politici viri, cujus est ordinare civilitatem sive politiam.
i Et dat exemplum, ibi, Ad eam autem, quae per honorabilitatem fit, transmutationem, si est oligarchia ei politia mixta ex oligarchia et democratia, in quibus intuitu honorabilitatis constituuntur principes, cum acciderit hoc, scilicet contentio vel seditio, manentibus quidem eisdem honorabilitatibus, tunc abundantia autem honorabilitatis, principum scilicet, facta, honorabilitatis communis multitudinem, populi scilicet, oportet considerare ad praeteriens, ''id est, ad
praeteritum tempus in quo principati sunt: quia in bello dicitur probabiliter qualiter se habebunt in futuro. Et est verum juris exemplum. Ex praeterita vita discimus quid de futuris praesumere debeamus.
Et ostendit qualiter si consideretur ad politias aliarum civitatum, ibi, In quibuscumque quidem civitatibus honorantur secundum annum, ut scilicet in annuo principatu principentur, secundum hoc tempus, annuum scilicet : in majoribus autem per triennium, aut quinquennium, scilicet principentur. Et considerandum est si tempus quo principantur, sit multiplex, vel submultiplex, ad tempus aut terminum in quo honorationes, id est, principatus, institutae fuerunt politiae : et secundum hoc considerandum,quibus scilicet quanto tempore principari debeant: et sic secundum hanc considerationem oportet lege honor utilitates intendere, scilicet ad tempus, vel remittere, scilicet ad brevius : siquidem excedant, intendentes, scilicet in principatu, secundum multiplicationem, id est, oportet tempus multiplicari : quia illi sunt digni ampliori honore, qui excedunt honorabilitate virtutis : si autem deficiant, scilicet intendentes ad principatus, secundum defectum legis et ordinis, tunc oportet remittere tempus et abbreviare. Et hoc est: et minorem, id est, brevioris temporis, facientes honorationem, ut scilicet, deponantur : quia indigni sunt principatu.
k Et ostendit in quibus, si non sit hujusmodi remedium, quae inconvenientia sequantur, ibi, In oligarchiis quidem eram et politiis non facientibus quidem sic, hic quidem oligarchiam et politiam, hic atlautem potentatum, supple, tyrannicum., fieri accidit : illo autem modo, ubi scilicet remittitur ex politia quidem mixta democratiam, ex oligarchia autem politiam vel AdminBookmark , id est, democratiam, sup- ple, fieri accidit: et utroque modo transmutatur et non mutatur politia.
l Et subdit remedium salvans politiam, ibi, Commune autem, salvans scilicet remedium, et in AdminBookmark , id est, demo-
cratia, et in oligarchia, et in monarchia, quae est regnum, et in omni alia scilicet politia, neque crescere valde multum, id est, principes permittere nullos praeter commensurationem, scilicet aliorum civium, sed magis tentare parvos principatus, et multi temporis dare eis honores, quam breviter magnos. Quia per parvos non habent quin possint deponi quando cives voluerint. Et ponit rationem quare hoc est melius, ibi, Corrumpuntur enim, et non omnes sunt viri, supple, qui se contineant a corruptionibus : et ideo diffinit sic virum Gregorius, " Vir est qui contra biformes fortunae insultus, uniformi constantia militat praemunitus. "Et ideo non omnes viri sunt molles, ut foeminae quae sunt ad fortunas. Et ideo non omnis viri est ferre bonam fortunam : elevantur enim in bona fortuna, et dejiciuntur in mala. Et subdit ad remedium, ibi, Si autem non, supple, fiat sic, tunc caveatur, neque cum simul totos dederint, supple, magnos principatus, auferre rursum simul totos, sed gradatim, supple, auferantur eis principatus : quia nemo subito ab altis in infimum vult cadere.
m Et quia forma justitiae maxime tolerabilis est plusquam violentiae, ideo subdit, ibi, Et maxime quidem tentare, supple, oportet, legibus, scilicet communibus, sic ordinare, ut nullus fiat multum excedens potentia, nec amicorum, nec pecuniarum : quia aliter resistit communitati populi, et solvit politiam. Et ponit ultimum remedium contra hoc si fiat potens, ibi, Si autem non, supple, caveatur ne exaltetur potentia amicorum et pecuniarum, tunc oportet sequestratus facere stationes ipsorum, id est, habitationes, ut scilicet in civitate non habitent, sed ex- tra : quia ibi non possunt dominari super populum, sed in privatis habitantes,in suis, non in communibus dominabuntur.
n Deinde cum dicit, Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. ponit secundum remedium salvans politias. Sententia est, quod quando aliqui propter proprium modum vivendi insolescunt, et ideo contra ordinem politiae vivunt, quod oportet politicum, qui doctus est in politeumate, ponere aliquem qui tales consideret, et habeat principatum in talibus, qui consideret eos qui nocive vivunt contra ordinem politiae, secundum unumquemque, ita quod jucundum civitatis non auferat : quia necesse est quod quaelibet civitas habeat aliquas jucunditates, in quibus jucundetur, et violantes compescat, et trahat eos per commonitionem ad propositas actiones, ne alii exemplo eorum insolescere consuescant. Et haec est sententia tota hujus partis.
Littera sic ordinanda est: Quoniam autem, et, id est, etiam propter proprias vitas insolescunt, scilicet lasciviis et concupiscentiis vacantes, oportet, ad medicinam hujus morbi, facere in civitate principatum quemdam, in quo princeps illius principatus consideret viventes nocive ad politiam, id est, contra ordinem civilitatis. Et quia multae sunt politiae, ideo subdit : In democratia quidem ad democratiam, in oligarchia autem ad oligarchiam, il est, contra oligarchiam. Similiter autem et in unaquaque aliarum politiarum, supple, qui consideret omnes viventes contra ordinem politiae. Et ille princeps illius civitatis, id quod pertinet ad jucundum civitatis, secundum modos et jucunditates liberales, ut est vigella, et alia exercitia civitati utilia, sigillatim secundum unamquamque civitatem debet observare, propter easdem causas, ne scilicet contentiones oriantur, si consueta ad inconsueta transferantur.
o Et subdit quodnam sit illud reme-
dium, ibi, Hoc autem remedium est super oppositis partibus firmare actiones, id est, tales actiones, quae oppositis partibus, quae sunt in civitate, congruant: et ad talia firment actiones, ut sine vitio cujuslibet partis vivant : et principatus, scilicet ad hoc firment. Et exponit quae sunt oppositae partes, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, opponi AdminBookmark , id est, superjustos multitudini, quia justi in civitate non sunt multi : egenos autem dico, supple, opponi opulentis. Et oportet principes talis principatus tentare commiscere egenorum multitudinem, et eam quae divitum, vel oportet tentare augere quod medium inter eos, id est, mediarum personarum : quia medii sincerissime vivunt, ut in praehabitis ostensum est. Et tangit causam subdens : Hoc enim, scilicet augere medios, dissolvit eas quae propter inaequalitatem, supple, oriuntur seditiones. ''Si enim cuilibet permittatur ad propriam concupiscentiam vivere, fiunt inaequalitates, et oriuntur seditiones.
p Deinde cum dicit, Maximum autem in omni politia, etc. ponit tertium remedium salvans politias. Sententia est, quod princeps debet lege statuere, quod principatus non sint ad lucrum, et maxime hoc oportet observari in oligarchiis. Et causa hujus est, quia tunc non indignabuntur si coerceantur a principando, sed potius gaudent : quia principantes in publicis non possunt vacare propriis utilitatibus, et sic ditari. Si autem putarent quod in principatu possent furari ea quae sunt communia, tunc contristarentur non principantes, ex duabus causis, quia scilicet non participant honoribus principatuum, et quia privantur lucris, et sic moverent seditiones et conturbarent politiam et aliam civilitatem. Deinde dicit, quod sic tali institutione facta, contingit singulariter simul salvatam, scilicet esse, democratiam et aristocratiam et oligarchiam : eo quod insignes et populus habent quod volunt. Quod enim omnibus liceat principari consiliativo et judicavo principatu, hoc est democraticum, ut in ante habitis probatum est: quod autem insignes sint in principatibus, hoc est aristocraticum secundum quod aristocratia quaedam oligarchia est, et hoc est quando principatus non sunt ad lucrum : tunc enim egeni de populo non possunt principari, eo quod nullum sit lucrum : sic insignes erunt in principatibus, et hoc est aristocraticum : eo quod egeni volunt esse circa propria ut lucrentur, et insignes nullo indigentes, valent et volunt principari : et sic accidit egenis ditari, quia intendere possunt propriis : et sic insignibus non accidit subjici egenis principantibus, sed potius sibi subjici alios in principatibus : et sic ambae partes civitatis stabunt in pace et sine seditione. Sed quia aliquis posset dicere qualiter obviandum esset illi malo quod est furari communia ad Rempublicam sive politiam pertinentia, ideo occurrit et docet hoc in parte ista : quia ut non furentur quae sunt communia, statuatur quod traditio pecuniarum communium fiat principibus et etiam civibus omnibus in publico, et rescripta per manum publicam tabellioni reponantur penes confraternitates et contubernia artificum et penes tribus consanguineorum quae semper testes sunt de receptis. Et haec est sententia hujus partis in communi.
Littera sic ordinanda est : Maximum autem, scilicet salvantium in omni politia, et legibus, et alia, quacumque scilicet, provisione salutis politiarum, est, sic ordinari, scilicet statuta legum, ut non sit principatus lucrari, ex judiciis scilicet et aliis artibus principatus.
q Et licet hoc conservet omnem politiam maxime in oligarchiis oportet servare : quia in illa principantur insignes,
contra quos ad insurgendum pronus est populus. Et dat rationem, ibi, Non enim, scilicet , id est, tantum indignantur
egeni, scilicet de populo, coerciti a principando, id est, ab eo quod est principari, multi populares qui sunt de multitudine, imo gaudent etiam si quis siuit eos circa propria vacare. Quare, id est, propter quod si putaverint principanie aliquo furari posse communia, tunc ambo contristantur. Et subdit quae, scilicet honoribus non participare et lucris : et sic facilius insurgunt contra principantes et movent seditiones.
r Et ponit aliam utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Singulariter autem vel singula utriusque politiae, ei, id est, etiam contingit simul esse, scilicet democratiam et aristocratiam, si hoc instituerit aliquis, quod scilicet principatus non sint ad lucrari. Et hoc ostendit subdens, ibi, Contingit enim utique et insignes et multitudinem utrosque habere quae volunt. Et ostendit modum, ibi, Licere quidem enim omnibus principari, democraticum est : quia illi aequaliter sunt liberi : insignes autem esse in principatibus, est aristocraticum et oligarchicum : et utrumque horum erit cum non sit lucrari a princip anilibus. Et ponit rationem, ibi, Egeni enim non valent nec volunt principari, eo quod nullum sit lucrum ad excellentiam, sed egeni volunt circa negotia magis esse ut lucrentur : opulenti autem optime poterunt principari propter nullo communium indigere: quia ex suis sibi sufficiunt, et aliis.
s Quare, id est, propter quod ex tali. institutione accidit egenis quidem fieri opulentos, propriis intendentibus : et hoc propter immorari circa propria : insignibus autem accidit non subjici quibuscumque de populo : desiderant enim et volunt esse insignes.
i Et ponit remedium ad hoc quod non possint furari communia, ibi, Et ut non furentur, quae communia scilicet sunt, traditio fiat pecuniarum publicarum, sive communium principibus, praesentibus et civibus omnibus ei rescripta, scilicet per manum publicani tabeilionis, penes fraiernilaies, id est, societates, ei contubernia, id est, contubernales, et tribus, id est, qui sunt contribules, reponantur : tunc enim nihil negare et nihil possunt subtrahere. Et subdit si talis lex statuatur, quod non sit lucrari in principatu, quid faciendum, ibi, Ejus autem quod est sine lucro principari, oportet esse honores, scilicet principatuum, lege publica statutos approbatis personis, et quod alii non principentur.
u Ad hoc autem quod talis politia salvetur, oportet ipsos principes in democratiis quidem, opulentis, id est, divitibus parcere non solum in non faciendo possessiones aeque partiales, id est, quod aequaliter dividant possessiones (ut praecipit Socrates), sed potius unum quemque dimittant gaudere sua possessione : sed necque etiam oportet praecipere divitibus, quod fructus possessionum cogantur aequaliter dividere : quod tamen in quibusdam politiarum latet quandoque factum, sicut ordinavit Socrates : ideo factae sunt seditiones in illis. Et tangit adhuc expediens ad hoc, ibi, Melius autem est, scilicet ad salvandam politiam, prohibere volentes, oblationes facere, supple, principibus, sumptuosas quidem, non utiles autem oblationes. Et dicit quae sint illae, ibi, Puta chorigias, id est, sumptus in choreis et congregationibus, sicut fieri solet in conviviis ad quae illi invitantur : illae enim dicuntur chorigiales a choreis quae in talibus conviviis ducuntur et lampadarchias ( AdminBookmark in Graeco)est flam- ma, et loquitur de expensis candelarum quae fiunt in talibus conviviis : ei quae-
cumque aliae tales, sunt Inutiles expensae.
x Et dat quid adhuc expedit in oligarchia ut quiete et sine seditione principentur, ibi, In oligarchia autrm in qua principantur insignes, expedit principibus egenorum facere curam multam, et facere sive statuere illis principatus, a quibus fiunt receptiones, et his sic largis et magnificis tribuere principatus : quia sic illis bene cupit et favet populus, nec insurgit contra illos.
Et dicit ulterius quid expediat principibus ad principandum quiete, ibi, Quod si quis opulentorum injuriatus fuerit istis, egenis scilicet de populo, majores increpationes esse a principibus, quam si sibi ipsis, id est, quam si sibi ipsis fuissent injuriati. Et iterum aliud, ibi, Ei haereditates non, esse scilicet distributas, secundum dationem, principum scilicet, sed secundum genus, ut unusquisque in haereditate paterna scilicet sui generis succedat : quia ex hoc quod aliquis ejicitur de sua haereditate, et alius ponitur in ea, saepe fiunt seditiones. Et expedit etiam, neque plures quam unam haereditatem eumdem haereditare, ita quod princeps non det jus alteri in una haereditate unius. Et dat rationem, ibi, Sic enim utique aequaliores substantiae erunt civium, et egenorum utique plures ad abundantiam pertingant : quia quilibet studet augere quod suum est. Hoc igitur expedit sic in oligarchiis ad hoc quod quiete principes principentur.
y Et subdit quid expedit in democratiis, ibi, Expedit autem ei in democratia ei in oligarchia, ad salvandum principatum, aliorum dominantium de foris factorum, vel aequalitatem vel possessionem dare his qui minus habent, et non sibi usurpare, et iis qui minus communicant politia hac, quia communicare non possunt propter inopiam. Et hoc
est : In AdminBookmark , id est, in democratia qui-dem opulentis, quia illi non communicant egenis : in oligarchia autem egenis, quia sic ostendunt se habere curam de omnibus. Excipit in hoc quod aliqui principatus jura debita possunt sibi retinere, ibi, Excepto quicumque principatus sunt domini politiae, et hoc debent committere solis illis qui. sunt de politia : hoc autem iis qui ex politia, committere dominis solis, quibus ex jure debentur pro salario vel stipendio, eo quod deserviunt in politia communiter omnibus, ut in ante habitis saepe determinatum est : quia nullus militat suis stipendiis : unde solum illis talia debentur jura, si unus est, ut in regno, vel plures sunt domini politeumatis, ut in democratia. Et sic finita sunt ea quae dicit de tertio salvativa politiarum.
z Tria autem quaedam oportet, etc. Incipit hic quartum salvativum politiarum determinare : et circa hoc duo facit. Primo enim determinat ipsum salvativum. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi (litt, an), Habet autem dubitationem, etc.
Sententia primae partis est, quod si princeps in maximo principatu (cujus est ordinare politiam) salvare debeat politiam, oportet eum habere tria, primo scilicet amorem ad consistentem politiam, id est, quod amet ut politia salvata consistat : deinde secundo potentiam qua possit perficere maxima opera, quae sunt principatus sui. Et tertio virtutem et justitiam : quia vitiosus et injustus nihil bene agit, nec alium ordinare potest, qui in seipso est inordinatus : dicetur enim ei, " ut quid alium doces, te ipsum non. doces ? " Et cum dicitur, oportet esse justum, id est, oportet eum scire justum et differentias justi, secundum quamlibet et omnes politias : ideo quia non est
idem justum cum omnibus politiis sicut nec idem aequale. Haec est sententia primae partis.
Littera sic ordinanda est : Tria autem quaedam oportet habere futuros principari principales principatus, sicut est rex, et dux exercitus, et dominus politeumatis, et proconsul, et hujusmodi. Et ponit haec tria secundum ordinem. Primo quidem amorem ad consistentem politiam, id est, ut politia consistat salvata et maneat : quia nihil bene fit et diligenter sine amore : amor enim cuncta levia facit : unde Ovidius :''
Omnia vincit amo, et nos cedamus amori.
Deinde, secundo scilicet, oportet eum habere potentiam ex seipso maximorum operum, id est, ad maxima opera principatus seu politiae in corrigendo malos et praemiando bonos. Propter quod dictum est in praehabitis, quod oportet regi dari et ordinari adjutorium, in quo possit effectui mandare quod statuit et praecepit. Tertio autem oportet eum habere virtutem et justitiam : quia sicut dicit in V Ethicorum, " ad judicem confugiunt sicut ad justum animatum. " Et oportet eum habere secundum illud justum quod pertinet ad illam politiam in qua principatur. Et hoc est quod subdit, ibi, Si enim non idem justum secundum omnes politias, sed aliud est in democratia, et aliud in aristocratia, et aliud in oligarchia, et aliud in regno, et sic de aliis partibus politiarum quae multae sunt, sicut in tertio et quarto in ante habitis ostensum est, tunc necesse est multas esse differentias justitiae, et quod justum est in una, non est justum in alia : propter quod principantem in politia oportet cognoscere justum quod pertinet ad politiam in qua principatur, ut secundum hoc ordinet politiam.
aa Deinde cum dicit, Habet autem du-bitationem, etc. movet dubitationem circa determinata : et haec est dubitatio. Si quando in aliqua politia princeps sit constituendus, et haec tria non concurrunt, qualiter tunc oportet constitui principem ? oportet enim aliquem esse principem politiae : quia aliter non ordinaretur politia. Et dat exemplum in militari. Militaris quidem est quaedam communicatio, et politiae habet ordinem, sicut bonum exercitus quod est victoria, cum duce exercitus sive principe militiae : et oportet illum eligere. Ponamus ergo quod aliquis sit militaris quoad potentiam, et habeat amorem militiae, sed sit nequam et injustus et non politiae amicus : alius autem non sit militaris, ita ut nec experientiam nec scientiam habeat militarium, sed est justus et virtuosus : est ergo quaestio quomodo oportet eligere principem militiae. Et dicit solvens, quod oportet respicere in instituendo principem ad duo quibus omnis princeps constitutus oportet participare : quia instituendo principem ad actum militiae plus oportet respicere ad experientiam et potentiam militarem, quam ad virtutem : in custodia autem rerum ad politiam pertinentium, magis oportet respicere ad. virtutem et justitiam : et in talibus oportet dividi principatum in duos. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Habet autem dubitationem quando non acciderint haec omnia circa eumdem, scilicet constituendum in principem, quomodo oportet facere divisionem horum trium. Et ponit exemplum, ibi, Puta si militaris quidem aliquis fuerit exercitatus, scilicet in arte militiae, et strenuitate, nequam autem non habens virtutem justitiae, et non sit, scilicet politiae, id. est, ordinis politiae amicus : alius autem non militaris secundum potentiam et virtutem militarem,
sed justus et amicus politiae, qualiter oportet in tali casu fieri electionem ?
bb Et subdit solvens hanc dubitationem, ibi, Videtur autem oportere respicere ad duo, scilicet ad id quo minus participat: propter quod in militia quidem, quo adactus militares magis respiciendum est, ad experientiam, supple, est respiciendum magis quam ad virtutem moralem quae facit bonum hominem. Et ponit rationem, ibi, Minus enim militia participant (et quod minus dicit, id est, ad minus) duces exercituum ad minus participant militia, id est, oportet participare : quia sine hac experientia nihil militarium perficere possunt: et ideo in constitutione et electione militiae principis plus oportet respicere ad experientiam militantium, quam ad virtutem moralem. Sed in custodia, quando eligitur custos politiae, vel militia) et rerum ad militiam pertinentium, tunc oportet plus respicere ad AdminBookmark , id est, virtutem et amatio- nem, id est, amorem politiae. Et hoc est: In custodia autem et cameralione, id est, illorum quae servantur in camera, contrarium, id est, respiciendum est minus ad experientiam, et plus ad virtutem moralem : ampliori enim virtute indiget, custos scilicet politiae, quam sit illa, quam qualem habent multi, scilicet communiter : quia aliter non committeretur ei plus quam custodia tantorum bonorum : scientia autem communis est omnibus : quia indiget miles scientia militari, et custos scientia qua custodire sciat, et fideliter conservare.
cc Sic soluta quaestione, ponit aliam dubitationem de sufficientia trium enumeratorum, ibi, Dubitabit utique aliquis, etc. Et est dubitatio ista, quod aliquis potest dubitare sr aliquis habet amorem et potentiam politiae, quid oportet apponere tertium, quod est virtus ? Ex politia enim et amore potest aliquis singula perficere : sicut enim in natura non est superfluum in abundantia, ita nec in nullo
rationabili ordine : et sic videtur superfluere virtus posita tertia.
dd Et solvit valde bene hanc dubitationem, dicens, quod nihil prohibet scientes et amantes esse incontinentes, secundum quod incontinentes dicuntur qui impetu passionis metas mentis et rectae rationis excedunt ad illicitum : propter quod contingit, quod sicut quandoque sibi ipsis non serviunt scientes et amantes ipsos, vi passionis ad aliud impulsi, sic ad commune nihil prohibet scilicet habere quosdam scientes communia et amantes communia, qui tamen vi passionis impulsi non serviunt communibus. Et ut hoc non fiat, oportet tria esse, potentiam scilicet, amorem et virtutem. Et haec valde bona solutio.
ee Deinde cum dicit, Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. ponit quintum remedium salvans politias. Et sententia hujus partis habet tres partes, scilicet quod conferentia ad politias per leges statuta, diligenter observentur. Quod multitudo volens salutem politiae, super non volentes confortetur : quia hoc est maximum elementum politiae. Quod medium, quod est justum politiae, nullo modo transgrediuntur : quia sicut in compositione corporis humani medium in figura et compositione membri transgressum, dissolvit pulchritudinem et decorem corporis : ita medium in politia extensum nimis, vel attenuatum nimis, solvit politiam, vel decorem ordinis politiae : sed qui medium habet, existit scilicet in optimo ordine : et tale solventes, solvunt primo ordinem pulchritudinis politiae, et tandem corrumpunt politiam in aliam. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Simpliciter autem, supple, salvant politiam, quaecumque in legibus, statuta scilicet, ut conferentia dicimus politiis, omnia haec salvant politias,ff Et dat exemplum, ibi, Et quod sae-
pe dictum est, maximum elementum, id est, proprium et essentiale principium procurare, ut valentior sit multitudo, in civitate, quae vult politiam, quam quae non vult: quia infirmior pars non audet se opponere valentiori. Et hoc est primum.
gg Praeter omnia autem haec, quae sci licet lege statuuntur ut salvantia politias, oportet non latere, scilicet legislatorem, quod utique latet transgressas politias : quia haec est potissima causa transgressionis, quod medium, supple, justo proportionetur in politia : quia transgressio ejus solvit politias, et observatio hujus salvat eas.
hh Et hujus ponit rationem, ibi, Multa enim eorum, id est, de numero eorum, quae videntur democratica, solvunt democratias, scilicet extensa nimis, vel nimis remissa : et in aliis politiis est similiter. Et hoc est: Et oligarchicorum, multa scilicet solvunt, oligarchias, scilicet extensa nimis, vel remissa nimis. Et dicitur proverbialiter : " Qui nimis emungit, sanguinem elicit. " Et dat exemplum, ibi, Qui autem unam hanc virtutem esse putant, in extremo scilicet, non in medio, trahunt medium ad excessum, id est, ad extremum : ignorantes, quod quemadmodum naris in compositione hominis est transgressa quidem rectitudinem eam, quae pulcherrima est compositionis et decoris membrorum, ad aquilinum, nasum scilicet, vel simum, in medio scilicet depressum, et tamen nasus est adhuc, sed tamen adhuc est pulchra et gratiam nasi habens ad aspectum, non tamen habet gratiam si intendat aliquis adhuc magis ad excessum : quia tunc quidem primo abjiciet, id est, tollet a naso mediocritatem, quae pulcherrima est dispositio partis, quae est nasus : finaliter autem tollens mediocritatem ad excessum,
ita tollet pulchritudinem in ostensione, ita quod neque nasum faciet apparere, propter excellentiam et defeetum, ita scilicet quod amittet non tantum pulchritudinem nasi, sed et amittet in toto figuram. Et hoc fit propter excellentiam et defectum contrariorum, in quae impellitur a medio relicto de luce pulchritudinis et figurae. Et eodem modo res se habet et de aliis partibus corporis, sicut in ante habitis dictum est de commensuratione pedum. Accidit itaque hoc et circa alias politias, in quibus etiam rationis ordo et commensuratio proportione medii attenduntur. Et adaptat, ibi, Etenim oligarchiam et democratiam est, id est, contingit, ut habetur sufficienter, supple, secundum ordinem rationis et commensurationem. Et dicit qualiter, ibi, Equidem, supple, sufficienter hahent ex stante optimo ordine secundum rationem principatus oligarchici vel democratici: si autem aliquis magis intendat utramque, scilicet oligarchiam vel democratiam, recedens a medio, primo quidem parum intendens deteriorem faciet politiam, quae tamen erit in specie politiae : tandem supra modum intendens, neque politiam faciet, sed corrumpet alio ordine rationis politiae.
ii Propter quod oportet hoc non ignorare legislatorem et politicum, principem scilicet qui dominatur in politeumate, qualia scilicet salvant demoticum, id est, democraticum, et qualia democratiam corrumpunt : et qualia oligarchicorum salvent et corrumpant oligarchiam : hae enim duae politiae extremae sunt, ex quibus aliae componuntur. Et ponit rationem, ibi, Neutram enim ipsarum contingit esse et permanere sine divitibus, et sine multitudine popularium sive egenorum : sed quando aequalitas facta fuerit substantiae, tunc scilicet aliam necesse est esse hanc politiam. Et hoc est quod in praehabitis dixit mediam et sacratissimam, quae est mediarum personarum inter insignes et pauperes. Quare, id est, propter quod corrumpentes his quae secundum excessum legibus, corrumpunt politias : et ideo non expedit tales leges ponere.
kk Peccant autem tales et in democratiis ei in oligarchiis. Et ostendit qualiter peccant, ibi, In democratiis quidem demagogi, qui quasi sunt principes multitudinis. Et hoc est: Ubi multitudo domina legum : quia, sicut in ante habitis determinatum est, domina politeumatis est multitudo in democratiis, et statuit quod vult. Et ostendit quomodo peccant, ibi, Dominos enim faciunt, supple, demagogi, pugnantes cum divitibus super civitatem: et ideo expedit populo contrarium semper videri dicere pro populo, et omnia dicant pro divitibus : sic enim ad se trahent divites, ut stent pro demagogis. In oligarchia autem expedit ut insignes 2, qui in ea dominantur, omnia dicant pro populo : sic enim in pace stabit populus, et non insurget contra insignes : et salvabitur politia. Et ponit expediens ad utrumque eorum : Et jurare contra quam nunc jurent : juramentis enim confoederabantur, et statuebant talia juramenta, in oligarchia sic : " Fidelis ero insignibus, et agam mala in populo. " In democratia autem sic, " Populo, supple, jurabant, malignus ero, et consulam quaecumque habebo mala divitibus. " Et oportet jurare contraria. Et hoc est : Oportet autem et existimare et simulare contrarium juramentis : quia tunc nec insignes insurgunt contra populum, nec populus contra insign.es : et sic salvabitur politia, ita quod insignis juret, " Sic juro, scilicet quod non injuste agam in populum. "
II Deinde cum dicit, Maximum au-tem omnium dictorum, etc. ponit sextum remedium salvans politias, quod dicit inter omnia maximum et potissimum. Et est sententia hujus partis, quod maximum inter salvantia politias (quod tamen nunc fere omnes negligunt) est, quod omnium filii erudiantur et assuescant ad ordinem politiae vivere : quia sine hoc nullus profectus est utilissimarum legum ab omni glorificatarum. Et hoc distinguit, ut scilicet in democratia instruantur vivere, scilicet juvenes democratice : in oligarchiis autem oligarchiae : quia unusquisque ad quod eruditus est vivere, gaudet quando contingit illud. Nunc autem non est sic : quia insignium filii statim deliciantur, et non curant vivere secundum ordinem politiae : filii autem egenorum sunt exercitati et laboriosi : propter hoc filii principum et volunt et possunt ex divitiis magis insolescere : sed in democratiis quae maxime videntur esse democraticae, consistit contrarium ut conferens et utile. Et causa hujus est ut dicit, quod male diffinire videntur id quod est liberum, esse quod aequale et justum in democratia. Democratia enim diffinitur ad duo, scilicet quod plus, id est, multitudo sit domina, et habeat dominium in politeumate, et per libertatem, scilicet quod aequaliter omnes liberi sint qui sunt participantes in democratico principatu, consiliativo et iudicativo, ut saepius dictum est: quia justum democraticum aequale videtur. aequale autem dicunt, quod hoc sit dominans quodcumque videatur multitudini : liberum autem et aequale dicunt esse quodcumque voluerit quis facere, quod hoc faciat. Et propter hoc in talibus democratiis vivit unusquisque ut vult. Et hoc abundat in populo, ut dicit Euripides : et hoc est pravum : et ideo non est vivere ad politiam : vivere enim ad politiam est vivere non secundum prava, id est, non est subesse ad servitutem : unde ad politiam vivere non est prave vive-
re, sed ad salutem quae non. est nisi in virtute. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Maximum autem omnium dictorum, politiam scilicet salvant iura. Et hoc est: Ad permanendum politias, quod nunc negligunt omnes : eo quod intentio omnium non est ad virtutem, sed ad concupiscentias. Hoc autem est scilicet erudiri in juventute ad politias, scilicet vivere. Profectus enim nullus, sine hoc est scilicet, utilissimarum legum, quae omnes assuescunt honestati et prohibent contrarium, ut dicit Tullius, et conglorificatarum, legum scilicet ab omnibus politizantibus, id est, politice pro lege miscentibus, sinon erunt assueti et eruditi ad politias. Et docet qualiter hoc est in singulis, ibi, Si quidem supple, sint leges dernoticae, erudiuntur demoticaliter : si autem oligarchicae sint leges, oligarchialiter, supple, erudiantur vivere. Et dat rationem, ibi, Quae quidem enim est in uno, scilicet cive, incontinentia, ad sequendam sensualitatem plusquam rationem, et in civitate, supple, est: quia unus imitatur alium. Est autem erudiri ad politiam haec facere, quibus attingent ad quod eruditi sunt, et non haec facere, quibus gaudent oligarchizantes et democratiam volentes : sed quibus poterunt hi quidem oligarchizare, supple, eruditi ad hoc : hi autem, aliter eruditi, democralizare : in his enim gaudent in quibus assueti et eruditi sunt: et sic salvatur politia. Nunc alitem quia non fit sic, in oligarchiis quidem principantium filii, qui sunt insignes et potentes, deliciantur : qui autem egenorum filii, fiunt exercitati et laboriosi. Quare, id est, propter quod et volunt et possunt ex facultatibus magis insolescere, filii scilicet insignium.
mm In democratiis autem quae maxime videntur esse democruticae, contrarium conferentis, scilicet ad politiam, consistit : et ideo etiam illi insolescunt. Causa autem hujus, supple, est, quia male diffiniunt quod liberum. Duo enim sunt quibus videtur democratia difinita esse secundum veritatem. Et dicit quae sunt illa, ibi, In id quod populum, id est multitudinem, esse dominum, politeumatis, et libertate. Et dat rationem, ibi, Quod quidem enim justum, supple, in democratiis, aequale secundum proportionem videtur esse, ut dictum in V Ethicorum : aequale autem dicunt esse quodcumque videatur multitudini in democratiis, et hoc dicunt esse dominans politiae : liberum autem et aequale, secundum justum libertate dicunt, quodcumque voluerit quis facere. Quare, id est, propter quod vivit in democratiis talibus, unusquisque ut vult, et ad quod abundat in civitatibus, ut ait Euripides poeta.
nn Et hoc est pravum. Non enim opor tet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Salus autem felicitatis non determinatur ad pravum, sed ad libertatem virtutis : dicit enim Tullius et Augustinus, quod " beatus est qui omnia habet quae vult, et nihil mali vult. "
Post haec omnia dicta epilogat, ibi, Ex quibus igitur politiae transmutantur , et corrumpuntur, et per quae salvantur, et permanent, ut simpliciter, id est, universaliter, est dicere, tot sunt.