COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic incipit determinare de salvantibus
tyrannidis causas esse ponendum est. Nam et hae sunt tyrannides quaedam.
Regnum autem ab his quae extra sunt, minime corrumpitur : quapropter diuturnius est : ex se autem ipso ut plurimum everti contingit.
Corrumpitur autem duobus modis : uno, si seditio oriatur inter eos qui participes sunt regni : alio modo si tyrannice gubernare pergant, volentes esse domini plurium, et contra legem.
Non fiunt nunc amplius regna : sed si qua fiunt, monarchiae et tyrannides magis sunt : ob id quia regnum spontanea gubernatio est, ac majorum proprie : ac plurimi pares sunt, neque usque adeo praecellentes, ut ad magnitudinem dignitatemque hujus gradus se possint attollere. Atque ex eo fit, ut sponte illi non pareatur. Quod si deceptione quis aut vi dominetur, jam apparet hanc esse tyrannidem.
In regnis autem illis in quibus succeditur per genus, ponendum est corruptionis esse causam, ultra illas quae supra sunt dicta, quod plerumque contemnendi homines succedunt in regnum : et quod cum non habeant potentiam tyrannicam, sed regiam, superbiunt. Est enim facilis dejectio regis. Si enim nolint, statim non erit rex. At enim tyrannis etiam nolentium est. Corrumpuntur ergo gubernationes unius per has et hujusmodi alias causas.
et corrumpentibus Monarchias, scilicet Regnum et Tyrannidem. Et habet tria capitula penes tres partes. In isto enim capitulo ponit corrumpentia. In sequenti autem salvantia, ibi (cap. 8, a), Salvantur autem palam, etc. In tertio tractat de corrumpentibus et salvantibus, opi- nionem Socratis improbando, ibi, (cap. 9, a), In politia autem quidem de transmutationibus, etc.
Istud capitulum dividitur in tres partes. In prima enim determinat generationem monarchiae quae est regnum, et monarchiae quae est tyrannis, ut per oppositum accipiat causas corruptionis. In secunda determinat causas insurrectionis in tyrannum et corruptionis monarchiae, quae est tyrannis, ibi (litt. m), Sicut igitur fere dictum est, etc. In tertia determinat corrumpentia et salvantia Regnum, ibi (litt. rr), Regnum autem ab extrinsecis, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit generalem propositionem et conclusionem quae sequitur ex dictis, quod restat supervenire de monarchia, ex quibus corrumpitur, et ex quibus salvatur : semper enim salvam reddit principatus populi: illud enim est principium et finis omnium politiarum. Et est primum quod dicit. Et subdit secundum, scilicet de generatione monarchiarum (litt. b). Et est sententia sua in hoc, quod fere consimilia dictis circa politias secundum transmutationes et salvationes dicenda sunt de transmutatione et salvatione monarchiarum, regno scilicet et tyrannide. Et ponit causam: quia monarchiae oriuntur ex politiis, regnum quidem ex aristocratia, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur et democratia ultima, sicut dictum est in ante habitis, quod quando populus totus ut unus non utitur ut liberis, sed abutitur ut servis : et ideo regnum est ad auxilium populi, et tyrannis quae pessima est transgressio, ad nocumentum populi. Et haec est sententia.
a Littera sic est ordinanda : Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et, id est, etiam quae accidunt circa regna et tyrannides. Et dat rationem, ibi, Regnum quidem enim, supple, est, secundum aristocratiam: tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur (extremam autem dicit, id est, intensam se-
cundum potentiam et oppressionem) et democratia, illa scilicet quae in tertio libro, capitulo de distinctione democratiae ultimo ponitur, quando scilicet totus populus non ut singuli, sed unus despotice principatur. Et ex his elicit et concludit, quod tyrannis inter omnes transgressiones maxime nociva est subditis, veluti transgressio ex duobus malis composita. Et habet transgressiones et peccata uniuscujusque. Et hoc est quod dicit: Et transgressiones et peccata habens, quae ab ambabus politiis, oligarchia scilicet extrema et democratia ultima, quae fere convertitur oligarchiae.
b Et ex his elicit generationem monarchiarum, ibi, Existit autem generatio mox ex contrariis utique monarchiarum, scilicet regno et tyrannidi. Et ostendit quomodo, ibi, Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo AdminBookmark , id est, justis et bonis, factum est. Et ponit rationem sumptam ex his quae dicta sunt in VIII Ethicorum, ibi, Et instituitur rex unus AdminBookmark , id est, dominio superjusto-
rum, id est, in justitia excellentiam habentium. Et hoc est secundum excessum virtutis, vel actionum quae sunt a virtute, sicut in V Ethicorum dictum est, vel secundum excessum talis generis quod fiat simpliciter virtuosus : quia, si cut dictum est in capitulo de regno, reges aliquando instituuntur secundum generis successionem : eo quod verecundatur non esse bonus, cujus pater est bonus.
c Tyrannus autem ex populo et multitudine instituitur ad insignes, ut a tyranno reprimantur. Et hoc est: Quatenus populus nihil molestetur ab ipsis, scilicet insignibus. Et hoc probat ex propriis hujus scientiae, id est, ex exemplis quae acciderunt: et dicit qualiter, ibi, Fere enim plurimi tyrannorum facti fuerunt ex demagogis, ut saepium habitum est, ut est dicere : quia aliqui facti fuerunt ex regibus corruptis et transgredientibus ordinem regni. Qualiter autem fiat ex dema- gogis, subdit, ibi, Credibiles facti, id est, quando credentiam fecerunt ex contrariari insignibus. Et hocest: Hae quidem enim, scilicet civitates, hoc modo, id est, ad hunc finem constituerunt tyrannides, jam scilicet civitatibus augmentatis, quando insignes inceperunt oligarchice opprimere populum.
d Quaedam autem ante civitates istas isto modo augmentatas, ex regibus transgredientibus patria pacta, et magis despoticum principatum appetentibus, id est, serviliter uti populo ex regibus transgredientibus, supple, constituerunt tyrannos. Unde in Genesi legimus, quod Nemrod a principio habitationis mundi coepit opprimere populum, et praedas agens aedificavit civitatem, in qua constitutus est tyrannus, et regalem habens potentiam . Et fere idem est quod dicit in littera. Et hoc est: Hae autem tyrannides factae sunt ex electis ad principales principatus. Et ponit exemplum, ibi, Antiquitus enim, antequam civitates et politiae convalesceret, populi instituerunt multi temporis conditores populi, id est, qui olim ante multum tempus condiderunt urbes, et in eis collegerunt volenter cives, et prospectores, id est, illos ponebant loco prospectorum populi : quia prospicere et cavere debebant populo ab incursu hostium. Hae autem, aliae scilicet gentes et civitates, ex oligarchiis, potentibus scilicet et divitibus, eligentibus unum aliquem, supple, instituerunt dominum ad maximos principatus, scilicet monarchiam.
e Et ponit rationem, ibi, Omnibus enim inerat modis iis, instituendi scilicet unum dominum, hoc ad efficere de facili, id est, ut hoc de facili efficerent, si solum voluissent instituere , scilicet in monarchia propter potentiam qua excellebant
super alios : iis quidem, id est, quibusdam regales principatus, id est, monarchias, sicut tyrannis potentia principantibus, iis autem, id est, aliis eam excellentiam, quae scilicet est honoris, veris scilicet Regibus : quia " honor est praemium virtutis, et exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, " ut dicit Aristoteles.
Et dat exemplum, ibi, Velut Phidon, qui (ut supra in secundo dictum est) Corinthius legislator fuit, circa Argum tyrannus fuit de his qui ab insignibus defenderunt populum, et alii tyranni constiterunt similiter regno jam existente, supple, circa Argum. Provincia est circa mare sita, ubi navium fuit multitudo, ubi tyranni instituti sunt ut defenderent populum a piratis navali bello terram impugnantibus. Et dat exemplum de aliis, ibi, Qui autem circa loniam, id est, Graeciam, quia loni sunt Graeci, et Phalaris ex honoribus, supple, instituti sunt. Panaelius autem in Leontinis (nomen est provinciae) id est, in Leonticis civitatibus, supple, est institutus : et Cypselus in Corintho, supple, sic est institutus : et Pisistratus Athenis, supple, sic est institutus ; et Dionysius in Syracusis, quae est civitas Siciliae, quae quondam magna Graecia dicebatur, supple, sic est institutus. Et subdit generaliter: Et alii eodem modo, supple, sunt instituti tyranni, ex demagogia seu demagogis.f Ex. omnibus his concludit propositum, ibi, Sicut igitur diximus, regnum institutum fuit secundum aristocratiam, id est, principatum virtutis et dominationem. Et hoc est : Secundum dignitatem enim est, generis scilicet, vel secundum propriam virtutem, qua id meruit aliquis, vel secundum genus, quod semper secundum virtutem claram dignitatem habuit, vel secundum beneficium,
quod semper aliis impendere consuevit, vel secundum haec, scilicet virtutem et beneficium, et potentiam, subjectos et defendere et continere potuit. Et ponit modum, ibi, Omnes enim, scilicet Reges, cum beneficiassent, vel potentes benefici are civitates, vel gentes, adepti sunt honorem hunc, scilicet regalem. Et multiplicat hunc modum, ibi, Hi quidem secundum bellum prohibentes servire, id est, ne cives subjicerentur hostibus ad serviendum, sicut Codrus, qui sic bellum ad hoc suscepit, et cives a servili subjectione liberavit : hi autem liberantes a servitute jam subjectos, sicut Cyrus Rex Persarum, qui liberavit oppressos a Nabuchodonosor et Babylonica servitute. Et ponit alium modum, ibi, Vel cum instituissent, vel acquisivissent regionem, circumjacentem scilicet, sicut Lacedaemoniorum reges, ut in secundo libro dictum est, in quibus reges propter beneficia et probitates virtutum sic instituti sunt. Et Macedonum, in quibus regnavit Alexander, et multa regna sibi subjecit, in quibus reges sic instituit. Et in quibus etiam reges secundum virtutem et beneficia sunt instituti.
g Et de omnibus dicit generalem rationem, ibi, Vult enim rex esse custos, supple, secundum primam intentionem institutionis, ut quidem qui possident substantias, sive nobilium, sive ignobilium, nihil injustum, per violentiam alterius scilicet, patiantur (et hoc quantum ad divites) : populus autem nullam sustineat injuriam, a divitibus scilicet. Et sic terminata est pars de origine regni et tyrannidis.
h Deinde cum dicit, Tyrannis autem, sicut dictum est, etc. dat differentiam regis et tyranni quantum ad intentionem finis. Et dicit : Tyrannis autem, sicut dictum est saepe, ad nihil commune re-spicit, id est, non intendit utilitatem communem. Et hoc est quod sequitur, ibi, Nisi propriae utilitatis gratia, id est, privatae. Et ideo sequitur : Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile, privatum scilicet et non commune. Regalis autem, scilicet monarchiae est intentio, quod bonum, secundum virtutem propter commune bonum, populi scilicet. Et in hoc differunt regalis monarchia et tyrannis.
i Et ex hac elicit ulteriorem differentiam, ibi, Propter quod et supergressionum, quae quidem pecuniarum, scilicet ad propriam utilitatem, est tyrannica : quae autem est ad honorem, qui est praemium virtutis, est magis regalis : vel in plurali, tyrannicae, et regales . Tertiam differentiam ponit: Et custodia, regalis (quidem, scilicet monarchae, qua confirmetur in potestate, civilis, quia ex civibus dantur qui custodiant regem : tyrannica autem custodia est per extraneos, quia de civibus non confidit. Et hoc in ante habitis expositum est : quia tyrannus violator est civilitatis, et civibus non confidit, sed extraneis.
k Quartam differentiam ponit, ibi, Quod autem tyrannis habeat mala, et quae democratiae, et quae oligarchiae, supple, habeant mala, manifestum est. Ex oligarchia quidem eo quod finis oligarchiae sit divitiae, privatae scilicet : et ideo quia tyrannis habet mala oligarchiae, ut paulo ante dictum est, nihil facit nisi propter lucrum proprium : et ideo excaecatos habet oculos, et judicia injuste judicat, ut in ante habitis est determinatum. Et hoc est quod sequitur : Sic enim, scilicet intentione lucri privati, solum et permanere necessarium est custodiam quae datur ei ab extraneis, et delicias, vel divitias, scilicet privatas, et multitudini nihil credere : propter quod ipsi,
scilicet tyranni et ablationem armorum faciunt sibi fieri, ut multitudo communis inermis sit et resistere non possit : et est proprium tyrannidum turbam, communem scilicet civitatis, suspectam habere, et ideo eam a munitione repellere, scilicet ne custodiat munitiones communes, ut turres, et hujusmodi : et demorari in domo qualibet propria, et non exire ad bellum commune vel communem custodiam. Quintam differentiam ponit, ibi, Commune est ambarum, ei oligarchiae et tyrannidis quae oritur ex ipsa, hoc quod dictum est, scilicet non confidere de civibus, nec de turba communi.
I Ex democratia autem ultimo dicta habet, et, id est, etiam oppugnare insignes, et corrumpere occulte per detractationes, et manifeste per expulsiones, et fugare extra, civitatem scilicet, tamquam machinantes contra se, et impeditores tyrannidis ipsorum. Et hoc est : Adversus principatus, ipsorum scilicet qui non sunt nisi tyrannides et oppressiones civitatis. Et dat causam, ibi, Ex his enim, scilicet insignibus,accidit fieri et insidias, his quidem, scilicet tyrannis, principari volentibus ipsis, his autem, scilicet insignibus, non volentibus, supple, tyrannos principari. Et inducit ad hoc consilium Periandri ad Thrasybulum tyrannum : fuit enim, supple, consilium, excedentium spicarum evulsio, id est, quod excellentes cives evellerentur sicut de agro excellentes spicae evelluntur, ne alias suffocent vel opprimant. Et exponit metaphoram inductam, ibi, Quasi optimum sit semper excedentes civium perimere, ne scilicet impediant tyrannum a suis iniquis propositis.
m Deinde cum dicit, Sicut igitur fere dictum est, etc. determinat causas insurrectionis in tyrannum, dicens : Sicut igi-tur fere dictum est (fere dicit, quia in universali dictum est et non in particulari : in particulari autem oportet dicere in hac sententia), transmutationum ipsa principia, scilicet tyrannidis et regni, oportet putare circa politias esse ex quibus generatur tyrannis in regnum, et circa monarchias, quae oriuntur ex politiis. Et dicit illa esse tria in universali, ibi, Propter injustitiam enim quam faciunt in judiciis causarum et oppressionibus, et propter timorem, et propter coniemprtum, quia scilicet a tyrannis contemnuntur, et praeferuntur eis extranei, multi subditorum insurgunt contra monarchias, tyrannicas scilicet.
Et exsequitur de singulis istorum trium per exempla, quae in praeterito facta sunt. Et primo de injustitiis sive injuriis, ibi, Injustitiae autem maxime, supple, fiunt propter injuriam illatam a tyrannis : aliquando autem et propter propriorum spoliationem, scilicet quia subjectos cives spoliant propriis bonis. Et ostendit hoc : quia scilicet iidem fines sunt in universali, regni et tyrannidis. Et hoc est : Sunt autem et fines iidem, quemadmodum ibi, scilicet in oligarchiis, et circa tyrannides, et circa regna. Et determinat fines, ibi, Magnitudo enim divitiarum quoad tyrannos, et honoris quoad reges, existit monarchis tyrannis et regibus, quae desiderant omnes : et ideo insurgunt contra eos.
n Et dividit insurrectiones, ibi, Insurrectionum autem, hae quidem, id. est, quaedam, ad corpus, id est, contra vitam corporalem fiunt, ut scilicet vitam auferant, principantium, scilicet in tyrannide vel regno : hae auton, id est, quaedam aliae, ad principatum, ut scilicet auferant principatum, non vitam.
Et ostendit in genere, quae fiunt ad vitam, ibi, Quae quidem igitur, supple, insurrectiones fiunt, propter contume-
liam, quam scilicet monarcha tyrannus aut rex facit subjectis fiunt ad corpus, id est, ut vita principi auferatur. Et hoc probat, ibi, Contumelia autem existente multarum partium, quia multis modis infertur contumelia , quaelibet ipsarum fit causa irae, et semper ira est appetitus in vindictam. Et hoc est quod subdit : Iratorum autem fere plurimi punitionis gratia, insurgunt, sed non excellentiae. Sicut enim dicit Damascenus, " ira est accensio sanguinis circa cor cum evaporatione fellis : " et ideo semper appetit paenam inferre in corpus et in vitam.
Et tales insurrectiones in tyrannum enumerat primo quae in praeterito contigerunt ex. contumelia illata. Deinde in secunda parte enumerat eas quae ex causa timoris, ibi (litt. ee), Similiter autem et, propter timorem, etc. Tertio enumerat eas quae propter contemptum, ibi. (litt. ff), Hae autem propter contemptum, etc.
Dicit ergo primo, quod iratorum fere plurimi punitionis gratia insurgunt, ut puniant scilicet in corpore, sed non excellentiae, id est, non insurgunt ut auferant excellentiam dignitatis, sed ut auferant vitam. Et dicit fere, quia in talibus particularibus quae subjacent voluntati hominis, nihil universaliter dici potest, propter variationem casuum continuam.
o Et ponit exempla in particulari, quorum primum est de quibusdam qui dicuntur Pisistratidae a quodam Pisistrato, qui talem machinatus est insurrectionem , ibi, Velut Pisistratidarum propter propulsasse, id est, quia tyrannus propulsavit , id est, a se separavit, Harmodii cujusdam nobilis sororem, ei illusisse, scilicet in hoc facto Harmodio. Et ponit casum qualiter hoc factum fuit, ibi, Harmodius quidem enim propter sororem, scilicet repulsam, supple, insurre-
xit, Arisiogiton mitem quidam nobilis cognatus Harmodii, prop ier H armo dium, ut scilicet Harmodio adjutorium ferret.
p Insidiati sunt antem et Perimidro. Et describit eum a loco principatus sui, ibi., Ei qui in Ambracia, scilicet civitate, tyranno, supple, insidiati sunt. Et ponit causam, ibi, Quia simul bibens ipse cum pueris, id est, familiaribus, interrogarit ipse, tamquam confidens de illis, si jam ex ipso, id est, contra ipsum, pugnantes sunt. Harmodius scilicet et Aristogiton : et hoc illi intelligentes quod non confideret de ipsis, recolentes quod etiam repulisset Ilarmodii sororem, insurrexerunt et occiderunt Periandrum.
q Et ponit secundam insurrectionem ex causa irae, ibi, Quae autem Philippi, qui scilicet fuit pater Alexandri, et coggnomine vocabatur Arideus, et fuit Philosophus astronomus, et fecit libros astronomiae de cursibus planetarum, de quibus fecit mentionem Dionysius in epistola ad Apollophanem, contra quem insurrexit quidam Pausanias vocatus. Et hoc est : Quae autem, scilicet insurrectio, Philippo , id. est, contra Philippum, a Fatis auia, machinante scilicet contra Philippum. Et ponit causam, ibi, Quia permisit contumetiam pati ipsum sub Attalo quodam duce ipsius et alio adjutore, r Ei qui Amyntae parvi, qui ivit contra Philippum, et fuit hormillus sive manus hypoderda, id est, nanus, propterea vocatus ab AdminBookmark quod est sub, et AdminBookmark quod
est manus : et ideo sic vocatus. Et ponit causam, ibi, Quia insultavit ad staturam ipsius, scilicet Philippus : et ideo Attalus et Amyntas Philippo etiam machinati sunt, scilicet contra eum.
f Et ponit tertium exemplum, ibi, Et quae, scilicet insurrectio, eunuchi cujusdam castrati qui vocabatur Evagoras, et erat Cyprius. Et ponit casum, ibi, Quia enim mulier quaedam recusavit filium ipsius, eo quod esset filius eunuchi, occidit, mulierem scilicet, tamquam esset passus contumetiam in filio. Sic igitur tribus de causis insurrectiones fiunt in corpus tyranni sive in vitam, z Et ponit generaliter de omnibus talibus, ibi, Multae enim insurrectiones factae sunt, et, id est, etiam, propterea quod aliqui monarcharum, scilicet tyrannorum et regum, in corpus verecundiam fecerunt, exprobrando scilicet.
u Et dat exemplum, ibi, Velut quae,
scilicet insurrectio Crataei (cujusdam insurgentis nomen est) ad Archelaum, scilicet tyrannum quemdam : semper enim iste, scilicet Archelaus, graviter se habebat ad colloquium, et exprobrabat colloquentibus vituperia objiciendo. Et ponit causam quamdam, scilicet ex qua occasionem acceperunt insurgentes contra eum, ibi, Quare sufficiens ei minor fuit occasio (occasio enim non est causa per se, sed est causa coadjuvans) propterea quod filiarum suarum nullam dedit, cum tamen promississel ipsi, scilicet Crataeo : et ideo insurrexerunt contra eum, scilicet Archelaum, Sed vera causa luit, quia cxprobraverat vituperium dicendo. Et ponit casum causae quae fuit occasio, ibi, Sed priorem quidem detimens, id est, seniorem filiam sive antiquiorem, (quia senior est masculini generis, eo quod senectus non competit mulieri, sed viro : et ideo est etiam masculini generis senior, et non communis, sicut alii comparativi in or desinentes :) unde antiqui orem detinuit, quam Sirras dixit sibi esse promissam a bello, id est, propter bellum quod habuit adversusSirram, in cujus reconciliatione promisit antiquiorem filiam, et Arabaeum qui juvit partes Sirrae : et illam dedit regi cuidam Elibeas nomine, juniorem autem dedit filio cujusdam regis Amyntae nomine : existimans sic utique illum, scilicet Amyntam nihil differre a Sirra.Unde illa non fuit causa insurrectionis, sed occasio. Et dat aliud exemplum, ibi, Et eum qui ex Cleopatra, quae fuit Regina aegypti, et habuit filium, contra quem quidam insurrexit. Et ponit casum, ibi, Sed ab alienationis, quod se scilicet a Ptolemaeo Cleopatrae filio abalienavit, principium exstitit graviter ferre, seipsam scilicet Cleopatram, ad venerealem gratiam : quia scilicet ipsum ducere voluit. Consurrexit autem contra filium, scilicet Cleopatra.
x Et ponit aliud exemplum, ibi, Ei Hellanocrates Larissaeus, id est, de civitate Larissa, vel Lapissaeus, id est, de civitate Lapissa natus, propter eamdem causam, scilicet insurrexit. Et ponit causam, ibi, Tamquam enim utens statura ipsius in derisum ipsius : quia scilicet parvus erat, et ideo contempsit illum. Et hoc est : Non deduxit illum spondens, id est, cum ante spopondisset : et ideo ille qui insurrexit, propter contumetiam exprobationis, et non propter amaiivam concupiscentiam, putavit esse factam collocutionem : quia scilicet ante colloquium fuerat tractatum de tradenda Cleoparta.
y Et ponit aliud exemplum de contumelia, ibi, Paron autem et Heradides, duo socii aenii Cotyn de tali loco nati, peremerunt patri suo, quia fratres ejusdem patris filii, peremerunt, inquam, patri suo supplicium inferentes, scilicet propter contumetiam, quam scilicet sibi in patre factam esse referebant.
z Et ponit adhuc ulterius exemplum,
ibi, Adamas autem discessit, supple, separata amicitia, a Cotyo : quia puer existens excisus, id est, castratus fuerat, ab ipso, et sic contumetiam passus seu injuriam.
aa Et quia omnia inducta, non nisi quasi per inductionem et exempla probant contumetiam esse causam irae, ideo quasi universaliter subdit, ibi, Multi autem, et, id est, etiam propterea quod in corpus afflicti fuerunt percussionibus, irati, id est, ad iram provocati, ii quidem destruxerunt, in rebus et personis : hi autem tamquam injuriam passi ab illis, destruxerunt et invaserunt ea quae circa principatus, scilicet inferentes injurias, et ea quae circa regales potentatus.bb Et dat exemplum, ibi, Velut in Mitylena (insula est in mari inter Graeciam et Apuliam), Megacles quidam nobilis Pentalidas (gentes quaedam sunt) circumstantes et verberantes, eum scilicet et suos Cotynes, quidam cum amicis qui juverunt eum, peremit,
cc Et posterius Smerdes Penthilum, scilicet quemdam, cum plagas accepisset, ab eo scilicet, et ab uxore extractus, eo quod maximam reputavit contumetiam, peremit, illos scilicet, tam adulterum quam uxorem, postea praevalens eisdem.
dd Et adhuc ulterius inducit exemplum ad idem, ibi, Et insurrectionis Archelai, qui fuit Herodis frater , Decamnichus (nomen est cujusdam) dux fuit exacerbans, id est, provocans, insurgentes contra Archelaum, primus, fuit dux scilicet. Ponit autem causam irae, ibi, Causa autem irae, quia ipsum tradidit Archelaus flagellandum Euripidi Poetae. Euripides autem infremuit, in iram
immoderatam scilicet, et metas excessit, cum ipse, scilicet Deearrmichus, aliquid contumeliae adversus faetorem oris, quem ferebat Euripides, dixisset. Et subjungit generaliter de talibus contumelia ad iram conctantibus, ibi, Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem perempti sunt, id est, occisi, hi autem, id est, alii insidias passi sunt. Et sic finitae sunt causae irae et insurrectionis in corpus propter contumetiam.
ee Deinde cum dicit, Similiter autem et propter timorem, etc. enumerat causas irae et periculorum et insurrectionum propter timorem, quo se nimis aliquis tyrannus vel princeps facit timere, et dicit : Similiter autem et propter timorem. Et tangit rationem, ibi, Unum enim aliquid erat hoc causarum, scilicet supra enumeratarum propter quam insurgit aliquis in vitam principis et tyranni, sicut politias et monarchias, id est, sicut insurgitur in politias, ita et in monarchias. Et dat exemplum, ibi, Velut Xerxem Arlaphanes, qui, supple, in eum insurrexit, timens criminationem, quae circa Darium, scilicet Regem Medorum : quia Darii suspendit quosdam., cum non jussisset Xerxes illos suspendi : sed putans indulgeri sibi a Dario tamquam non memorantem propter caenam, id est, propter illos qui secum recumbebant. Et in omnibus his non est aliud nisi multiplicatio exemplorum tamquam per inductionem probantium hanc universalem, scilicet quod nimius timor, quo aliquis se nimis facit timeri, saepe est causa insurrectionis aliquorum in vitam ipsius, et pertinentium ad eum, ff Deinde cum dicit, Hae autem propter contemptum, etc. enumerat insurrectiones, quae contingunt propter contemptum. Et primo ponit exemplum,
ibi, Sicut Sardanapalum, de quo dicitur quod semper voluit esse clausus cum. mulieribus in cameris, quem videns quidam cum mulieribus se percutientem, id est, alapizantem : in hoc enim delectabatur, ut dicitur in primo Ethicorum, eo quod totus resolutus voluptatem summum bonum reputabat, si tamen hoc vere fabulantes dicant, supple, Poetae. Si autem non de illo dicunt vere, sed de alio talia faciente erit utique hoc verum, quod talium vilissimorum contemptus, facit frequenter ex indignatione talis vitae alios insurgere contra eos, sicut contra turpissimam vitam quam eligunt pro beatitudine. Sicut et de Dionysio quodam posteriori pecudum vitam eligente, qui voluptatem summum bonum reputavit, contra quem Dion quidam insurrexit propter despectionem, videns cives sic se habentes, quia despiciebant eum, et ipsum semper ebrium : et ideo insurgens contra eum, eo quod eum contempsit, peremit, propter vitam turpissimam quam agebat.
gg Et ponit generaliter de hac causa, ibi, Et amicorum autem, id est, consanguineorum quidam insurgunt propter despectionem talis vitae, id est, quia tales despiciunt et contemnunt, qui vitam pecudum eligentes, eam summum bonum putant, ut dicitur in primo Ethicorum. Quia revera tales vivere est indignum, qui scilicet eligunt vitam pecudum. Et adjungit causam quare amici insurgunt contra tales, ibi, Propter confidere enim, id est, quia confidunt de eis, contemnunt, tamquam oblituri, id est, quia sunt oblituri insurrectionis, eo quod non curant nisi de voluptate : et ideo amici sunt putantes quod possunt obtinere principatum eorum : et ideo modo quodam propter vitam eorum contemnere in illos insurgunt: tamquam potentes enim super tales, et contemnentes periculum quod a talibus inferri posset, propter potentiam quam habent, invadunt tales de facili, sicut invadunt ducentes exercitus moriar civis.
Et dat exemplum, ibi, Sicut Cyrus Asiyagi, scilicet filius dux Medorum et Persarum, et vitam contemnens et politiam Balthazar filii Nabuchodonosor : propter potentiam quidem inoperosam fuisse, id est, quod Balthazar inoperose et inutiliter utebatur potentia regia ad voluptatem, ipsum autem deliciari, scilicet cum concubinis et aliis voluptati suae deditis, sicut legitur Daniel , quod in ipsa nocte qua Balthazar convivium celebrabat, et bibebat in vasis transportatis de templo Domini de Jerusalem in Babylonem cum concubinis, et laudabat Deos suos, apparuit manus scribens in pariete, Mane, Thecel, Phares, quod interpretatus est Daniel, Appensum, numeratum et divisum : eo quod appensum regnum suum, et inventum minus habens, et numeratum esset et consummatum, et ideo ab ipso divisum : et eadem nocte invasit eum Cyrus Astyagi filius, eo quod ipsum vidit deliciari et obtinuit regnum ipsius.
Et de hoc dat aliud exemplum, ibi, Et Seuthes Thrax, de Thracia scilicet regione, Amadoco quodam tyranno existens dux exercitus, sic, supple, obtinuit monarchiam et regnum. Et hae sunt causae ex quibus aliquis propter contemptum vitae principis, regnum obtinuit. Et subdit generaliter, ibi, Ii autem et propter plura horum, contumetiam scilicet, timorem, et contemptum, insurgunt. Et dat exemplum, ibi, Puta et despicientes eos propter immundam et bestialem vitam, et etiam propter lucrum, quod concupiscunt divitiis eorum ablatis. Et dat exemplum, ibi, Sicut Ariobarzani Mithridates, nomen est insurgentis : fuit autem vocatus Mithridates, quia sic vocabatur pater ejus cujus erat filius : sic adhuc consuetudo est quibusdam ut nomen patris in cognomen adaptetur.
hh Deinde cum dicit, Maxime autem propter hanc causam, etc. ostendit quibus competit ex hac causa maxime invadere tyrannos et reges, dicens : Maxime autem propter hanc causam invadunt, illi scilicet qui quidem, supple, sunt natura audaces et cholerici et magnanimi, et, supple, qui honorem habent bellicum, id est, in bellis assueti, et qui victoriam reputant honorem ut fortes militari fortitudine, a monarchis, scilicet regibus et tyrannis quos expugnant, reputant honorem summum. Et ostendit hoc ex libro Ethicorum. Virilitas enim potentiam habens, supple, superandi magnos, audacia est, supple, opinione talium, propter quas ambas, scilicet virilitatem et audaciam, tamquam de facili praevalituri, secundum suam scilicet opinionem, faciunt insurrectiones contra monarchias, quamvis hoc aliquando fallat : quia sicut dicit Poeta ,
Audaces fortuna juvat.
ii Et adhuc ponit aliam causam stultae invasionis monarcharum, ibi, Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, ut scilicet sint in fama, quod talia audent attentare contra magnos, horum scilicet est alius modus, et tota sententia dicitur in glossa super illud Psah (x, 6) : Non movebor a generatione in generationem sine malo. Dicitur enim quod quidam Romae incendit Capitolium, quod in honorem Deorum fuit consecratum, et cum causa quaereretur, dixit, quod ideo fecit, quia nemo loquebatur de ipso : et ideo ut haberent homines aliquid de ipso, et sic moveretur a generatione in generationem, et esset memoria ejus, Capitolium incendit et templa Deorum combus- sit. Et hoc est quod dicitur hic, quod quidam insurgunt contra monarchas, ut iste honor praedicetur de ipsis : quia scilicet hoc tam magnum ausi sunt facere. Et hoc est : Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, est alius modus causae praeter dictos prius. Et dat rationem, ibi, Non enim, sicut (quidam, tyrannos invadunt, videntes, id est, intendentes, lucra magna, quae scilicet possent habere spoliatis talibus, et honores magnos, dignitatum scilicet quas accipiant regnantes pro ipsis existentes ipsis, id est, quos prius habuerunt illi quos expugnant : hoc enim non attendunt, nec hoc movet eos ad insurgendum, sive non hac de causa volunt insurgere : sic ei eorum qui propter amorem honoris insurgunt, unusquisque praeeligit periclitari : hoc enim non movet eos ad insurgendum, sed sola gloria, quod hoc scilicet audent attentare. Et hoc est quod addit, ibi, Sed illi quidem lucra et ambitionem dignitatis attendentes, hi autem ac si utique aliqua alia actio fieret singularis, et propter quam, scilicet causam, nominati fierent aliis, ut fama de ipsis sit, quod hoc ausi sunt facere, et fiant sic noti apud homines, sic et monarchas invadunt non possidere volentes monarchiam, sed gloriam, scilicet in fama : quia hoc ausi sunt perpetrare.
kk Sed tamen, supple, tales paucissimi numero sunt, quia adjutores in stulta audacia non inveniunt, propter hanc causam impetum facientes, in tyrannos scilicet et monarchas. Supponi enim oportet, tales scilicet, nihil curare de eo quod est salvari : quia non curant de salute, dummodo perpetrent aliquid magnum quod sit in fama hominum, ut paulo ante dictum est, si non debeat praevalere, vel scilicet succumbere, in actione, scilicet insurrectionis : quibus assequi, id est, adaptare oportet Dionis
illius ducis scilicet, aestimationem. Et subdit quod hoc non multis est facile, ibi. Non facile autem ipsam, scilicet aestimationem, adesse multis. Et subdit exemplum Dionis, ibi, Ille enim cum paucis, supple, electis viris, quibus fuit mors turpi salute eligentior, ut dicitur in III Ethicorum, militavit adversus Dionysium Siculorum tyrannum, sic habere in bello illo dicens, quod ubicumque possit procedere contra tam impium tyrannum expugnando ipsum, sufficiens sibi pro omni praemio tantum participare actioni, veluti si cum modicam invasisset terram, mox accideret mori, hinc bene habere sibi mortem, quam pro tali scilicet facto incurreret : ita enim reputabat indignum illum vivere, quod optimam mortem reputavit si pro invasione talis tyranni mortem subiret. Ifoc est igitur quod, dicit de tribus causis insurrectionis.
II Corrumpitur autem tyrannis, etc. Postquam exsecutus est Aristoteles de tribus generibus causarum, ex quibus corrumpitur tyrannis, ponit hic modos corruptionis ejusdem tyrannidis communes cum aliis politiis. Et haec pars habet tres partes, in quarum prima ponit corruptiones tyrannidis communes cum aliis j"oIitiis. 1 n secunda ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannidem, quae sunt odium et contemptus, ibi (litt, nil), Duabus autem existentibus causis, etc. In tertia ponit causas communes cum oligarchia intensa et democratia dicta ultimo, ibi (litt. qq), Ut autem in summa est dicere, etc.
Sententia autem plana erit cum expositione litterae, quae, valde plana est, nihil habens difficultatis. Dicit ergo : Corrumpitur autem tyrannis, secundum quod, est monarchia quaedam et politia, uno quidem modo sicut aliarum politiarum unaquaeque. Et tangit modum, ibi, Ab extrinseco, id est, a contrario. Et ponit, Si scilicet sit contraria aliqua politia ipsa valentior, tunc illam destruit quae valentior. Et ponit modum ibi, Consilia-ri quidem enim palam, quod existit, supple, ad tyrannidem, propter contrarietatem electionis consiliariorum : quia tunc eligunt consiliarii ad contrariam politiam : et sic erit consilium ad tyrannidem, et destruitur tyrannis. Quae autem volunt, supple, consiliarii potentes, agunt omnes ad contrariam politiam : et sic destruitur tyrannis. Sic destructa est tyrannis Domitiani, quando consilium senatorum praecepit eradi Domitianum, et quod nomen ejus in diversis locis inscriptum in urbe in lignis et lapidibus eraderetur.
Et quae sit politia contraria, ostendit, ibi, Contrariae autem politiae, AdminBookmark qui-
dem tyrannidi secundum Hesiodum, sicut figulus figulo, hoc est, per invidiam, sicut duo ejusdem artis sibi invicem contrariantur. Democratia enim ultimo dicta est quaedam tyrannis populi: et haec invidet tyrannidi monarchiae, et eam destruit insurgente populo in tyrannum, lvi hoc est quod addit : Etenim democratia ultima tyrannis est. Regnum autem et aristocratia destruit tyrannidem propter contrarietatem politiae, scilicet quia illae majoris virtutis sunt tyrannis ab oppressione et lucro privatae : et ideo est contraria tyrannis regno et aristocratiae, et est pessima regni transgressio, ut dictum est in octavo Ethicorum, Propter quod ubi conualuerit regnum et aristocratia, ibi dissolvitur et corrumpitur tyrannis. Et de hoc dat exempla more consueto, quia per haec melius probantur civilia, ibi, Propter quod Lacedaemonii, qui intra se regnum habebant et aristocratiam, ut in secundo capitulo de politia Lacedaemoniorum dictum est, plurimas dissolverunt tyrannides, quas habebant tam in se quam in civitatibus ad se pertinentibus et sibi subjectis. Et adducit aliud exemplum, ibi, Et Syraciisani in Italiae parte quae, ut dicit Hieronymus, quondam magna Graecia dicebantur, pro tempore antequam regnaret in eis Dionysius tyrannus, quo polilizabant bene secundum virtutem, sup- ple, dissolvebant tyrannides non permittentes tyrannos dominari.
mm Et subdit adhuc aliam causam dissolutionis, ibi, Aliquando autem ex seipsa, supple, dissolvitur, quando augetur nimis malum in tempore : quia sicut dicit in primo Ethicorum, " malum omnifariam etiam seipsum destruit : " propter quod dicit Dionynus, quod " nihil est universaliter malum. " Et hanc assignationem subdens dicit, Quando qui participant tyrannidem et dominantur in ea, seditiones fecerunt, sicut quae circa Gelonem tyrannum antiquitus acciderunt, et nunc, temporibus illis scilicet, eorum, id est, illa quae sunt de numero eorum quae, supple, acciderunt circa Dionysium Siculorum tyrannum. Et assignat quomodo dictae tyrannides, Gelonis scilicet et Dionysii post dissolutae sunt, ibi, Quae quidem Gelonis, scilicet tyranni, Thrasybulo Hier ortis fratre (nomina sunt quorumdam ducum potentium in illo tempore) filium Gelonis ab ducente contra patrem, et ad delectationes excitante, ut non secundum rationem et virtutem viveret, sed secundum delectationem potestatis, et sic dissolveretur tyrannis non sustinentibus civibus : familiaribus autem, id est, amicis Gelonis, congregatis ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thrasybulus, supple, interim dominaretur : congregati autem ipsorum tamquam tempus habentes, scilicet conspirandi, quia tunc simul erant, et consentire et conspirare poterant, ejecerunt de dominio omnes ipsos, scilicet amicos Gelonis, qui tyrannidem voluerunt servari. Et dat modum alterius exempli quod inducit, ibi, Dionysium autem qui postea tyrannizabat Dion, scilicet dux, aggressus curator, id est, procurator, populi scilicet existens et assumens populum, illum in Syracusis oppressum a Dionysio, ejiciens Dionysium peremit, id est, occidit : et sic soluta est tyrannis.
nn Deinde cum dicit, Duabus autem existentibus causis, etc. ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannos, odium scilicet et contemptum, dicens : Duabus autem existentibus causis propter quas maxime insurgunt, cives scilicet et populus, contra tyrannides, scilicet odio, quia odiosi sunt, et diligibiles se non exhibent, sed odiosos, et contemptu, propter vitam perversam, alterum quidem illorum oportet existere tyrannis, scilicet odium : eo quod omnium corda contra se provocant, cum nihil ad commune, populi bonum faciant vel statuant. Ex contemptu autem fiunt multae dis solutionum tyrannidis. Tyrannis autem est contemnere omnes et subjicere propriae potestati : quare homines qui nolunt contemni, opponunt se tyrannis, et dissolvunt tyrannidem. Isa. (xxxiii, 1): Vae qui spernis, nonne et ipse sperneris ? cum defatigatus desieris contemnere. Dictum est, ibi, de tyranno Assyriorum Sennacherib, qui omnes contempsit. Et de hoc , scilicet quod contemptus dissolvit principatum tyrannidis, ponit exemplum, ibi, Signum autem eorum, supple, quae dicta sunt de odio et contemptu, est : Quidam enim qui acquisiverunt principatum plurimi conservaverunt principatus , per opposita illorum, scilicet per amicitiam et exhibitionem honoris debiti principibus. Unde Titus (libro sexto) dicit quod quidam senator cuidam Imperatori voluit recognoscere honorem debitum, et dixit Imperatori : " Si me recognoveris principem esse et senatorem, recognoscam te principem et Imperatorem ". Et dat causam destructionis principatus per oppositum, ibi, Qui autem susceperunt, supple, principatus, mox, ut est dicere, peremit omnes, supple, contemptus et odium. Et dat causam, ibi, Fruitive enim, id est, ad fruitionem delectationis in potestate propria viventes, facile contemptivi fiunt. Unde Eccles. (xviii, 31): Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et hoc est quod.
sequitur: Et multas oportunitates dant insurgentibus contra eos.
oo Qualiter autem ira se habeat ad odium, subdit: Partem enim quamdam odii iram oportet ponere, dissolutionis scilicet tyrannidis. " Odium enim, ut dicit Gregorius, idem est quod inveterata ira. " Et dat rationem, ibi, Modo enim quodam earumdem actionum causa fiat, scilicet quod insurgatur contra tyrannum.
pp Saepe autem et magis operosa ira, supple, est causa insurrectionis, quam odium. Et hoc est quod sequitur : Robustius enim, id est, vehementius, insurgunt, propterea scilicet quia ira non utitur ratiocinatione, sive ratione, ut deliberet quid expediat, passio, scilicet irae : unde poeta :
Impedit ira animum ne possit cernere verum.
Et hoc est quod addit, ibi, Maxime autem, significat, scilicet ira furoribus assequi (est enim furor, ut dicit Gregorius, fervens ira) propter injuriam illatam, vel quae videtur illata : et ideo quia ira est appetitus in vindictam, statim insurgunt. Unde poeta,
Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
Et dat exemplum, ibi, Propter quam causam, scilicet furoris, Risistratidarum, de quibus paulo ante in hoc capitulo dictum est, dissoluta est tyrannis, et multae tyrannides aliorum, scilicet sunt dissolutae. Sed magis odium, quod est inveterata ira, supple, dissolvit principatus tyrannidis. Et dat rationem quare ira non admittit rationem, ibi, Ira quidem enim cum tristitia adest, quare, id est, propter quod non facile est ratiocinari, id est, deliberare : inimicitia autem, odii scilicet, sine tristitia: quia jam quievit animus ex inveterata ira. Et sic termina- tur pars dissolutionis tyrannidis., ex ira, odio, et contemptu.
qq Deinde cum dicit, Ut autem in summa est dicere, etc. ponit causas communes dissolutionis tyrannidis, oligarchiae intemperatae et ultimae, et democratiae extremae, quae etiam est in extremo tyrannica : et dicit: Ut autem in summa est dicere, quotcumque causas diximus oligarchiae intemperatae et ultimae et democratiae extremae, tot, supple, causas dissolutionis et, id est, etiam tyrannidis ponendum, supple, est esse causas dissolutionis. Et dat rationem, ibi, Etenim hae, oligarchiae scilicet et democratiae extremae, existunt entes, id est, existentes divisibiles tyrannides, id est, in quas tyrannis multipliciter dicta dividitur, sicut in capitulo de tyrannide in tertio et quarto istius scientiae libris dictum est. Et sic finita est pars hujus capituli de corruptione tyrannidis.
rr Deinde cum dicit, Regnum autem ab extrinsecis, etc. tangit causas corruptionis regni. Et circa hoc tria facit. Primo quidem dicit causam quare non corrumpatur ab extrinseco. Secundo ostendit duos modos, quibus corrumpitur ab ipso rege, qui dominatur in ipso, ibi (Litt. ss), Corrumpitur autem secundum duos modos, etc. Tertio tangit eos qui per fraudem vel violentiam principantur, ibi (litt. tt, in fine), Si autem per fraudem, etc.
Dicit ergo primo : Regnum autem ab extrinsecis, scilicet causis insurrectionis, minime corrumpitur, propter quod et multi temporis est. Et causa hujus est, quia regnum est dominatus super voluntarios, qui se regi non opponunt. Et hoc est primum de tribus. Et ponit secundum, ibi, Ex seipso autem, i d est, ex perversitate regis plurimae corruptiones accidunt, supple, regno.
ss Secundo, ibi, Corrumpitur autem,
etc. tangit duos modos frequentiores quibus corrumpitur regnum, dicens : Corrumpitur autem, supple, regnum, secundum duos modos. Et tangit illos, ibi, Uno quidem modo, seditionem contra regem facientibus iis qui participant regno, scilicet paribus et principibus regni : alio autem modo, magis tyrannice tentantibus ipsis regibus dominari. Et ratio est, quia tunc regnum convertitur in tyrannidem, et incipiunt gubernare subjectos tyrannice, quod est contra hoc quod dixil Assuerus optimus rex,(Esther, xiii, 2): " Cum multa regna subjecisset mihi Deus, placuit mihi nequaquam abuti potentiae meae magnitudine, sed in mansuetudine gubernare subjectos . " Et subdit modum quo regnum pervertitur in tyrannidem, ibi, Quando exegerunt, supple, coactiva potentia, esse domini plurium, et praeter legem, scilicet regni.
tt Et subdit, quod nunc non fiunt regna sicut antiquitus, et ideo aequivoce dicuntur. Sicut enim dicit Dionysius : " Regnum est omnis boni, legis, et ordinis distributio. " Et hoc modo nunc non fiunt regna. Et hoc est : Non autem fiunt regna nunc: sed si fiant, supple, quae dicantur regna, vera ratione sunt monarchiae et tyrannides, quae sunt regni transgressiones, in quibus AdminBookmark et tyranni dominantur, ut dictum est in VIII Ethicorum. Et dat rationem quae dicta est, ibi, Propter regnum quidem esse voluntariam principatum, cui scilicet nobiles et liberi voluntarie subjiciuntur, et propter regem verum dominium esse majorum, et propter multos esse similes nobilitate virtutis et libertate, et nullum esse a rege differentem tantum, supple, in dignitate virtutis, ut correspondeat ad magnitudinem et dignitatem principatus. Et ratio est, quia rex verus sic excellit omnes virtute et dignitate, quod nullus
inter omnes ita respondet principatus dignitati ut ipse. Quare, id est, propter quod hi quidem non permanent voluntarii et subjecti tanto regi, sed efficiuntur atiquando involuntarii, tunc, supple, non est rex, nec principatus est regnum.
Tertio, ibi, Si autem per fraudem, etc. tangit eos qui per fraudem vel per violentiam principantur, et dicit : Si autem per fraudem principatur aliquis, scilicet fraudulenter subjiciens sibi partes et cives, vel per violentiam, jam hic videtur tyrannis esse, supple, et regnum dicitur aequivoce.
uu Et ostendit causas corruptionis regni quod succedit secundum genus, utin quarto libro, capitulo de regno, dictum est, et etiam in tertio. Et hoc est: In iis autem quae secundum genus regnis, ponere oportet causam corruptionis, ex genere, quia scilicet non semper est ornatum illud genus virtute, cum iis quae dieta sunt, scilicet de causis corruptionis regni. Primam causam corruptionis dicit, ibi, Et oportet scire, scilicet quod est fieri multos facile contemptibiles propter inhonestatem vitae: et sic insurgunt subditi. Ponit secundam, ibi, Et hoc quod est potentiam non possidentes tyrannicam, quia moderni pius possunt cogi poenis et contemnere dominos mansuetos, sed regalem honorem contingit injuriari, a talibus scilicet subditis. Facilis enim fieret dissolutio, si scilicet potestative non dominarentur subjectis. Et hoc probat : quia si principatur, non volentibus enim mox non erit rex, sed tyrannus, ut dictum est, et erit non volentium dominus, quia est tyrannus. Et ideo nunc nostro tempore non fiunt vera regna.
Omnibus his positis, ponit epilogalem conclusionem ibi, Corrumpuntur quidem igitur monarchiae propter has quae dictae sunt et alias tales causas.