COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto capite ultimo Aristoteles improbat opinionem Socratis de causis transmutationum politiarum : et secundum duas opiniones Socratis dividitur in duas partes. Primo improbat eam quae est ex transcendentibus. Secundo improbat eam quae est ex propriis, ibi (litt. h), Inconveniens enim est dicere, etc.
Prima adhuc dividitur in duas partes. In prima ponit opinionem Socratis. In secunda ponit improbationem, ibi (litt. c), Sed haec quidem utique erit, etc.
Circa opinionem Socratis duo facit. Primo ponit eam. Secundo laudat quod laudandum est in ea, ibi (litt. b, circa initium), Hoc ipsum dicens forte non male, etc.
In prima procedit sic. Dicit enim quod causis transmutationum, politiarum locutus est Socrates, sed non bene : quia nec proprias causas assignavit, nec veras. Et ponit opinionem Socratis, et est haec, quod scilicet in qualibet civitate et regione, non mutatur prima et optima politia illius regionis usque ad periodum illi regioni ex coelestibus constitutam. Et ut hoc intelligatur, oportet accipere ex astrorum scientia. Dicitur enim a Ptolemaeo et ab Albumasar in libro de Conjunctionibus gravium planetarum, Jovis scilicet et Saturni, ex quibus causantur magna mundi accidentia et transmutationes per conjunctionem eorumdem de triplicitate intriplicitatem : et fit in quibuslibet ducentis quadraginta annis. Et hujus ratio est, quia conjunguntur de novo signo in novum signum in quibus libet viginti annis octava parte anni minus : et tales conjunctiones duodecim faciunt in qualibet triplicitate : duodecies autem viginti faciunt
ducenta et quadraginta. Et circa tertiam decimam conjunctionem faciunt in alia triplicitate : propter quod tunc mutatur quidquid tunc in priori triplicitate factum est secundum habitationes hominum et nativitates, propter virtutes diversas in figuris stellarum. Propter quod figura descripta super fundum alicujus civitatis, secundum numerum solidum, qui provenit ex ductu numeri in se in quadratum, non mutatur : quia solidus est et tetragona irradiatione Jovis et Saturni constituitur : et politia illa quae ex tali figura radiationis causatur, optima est illi loco : quia a caelestibus munitur, et non mutatur usque ad periodum alterius tr.iplicitatis. Si autem describitur irradiatio super fundum aliquem civitatis secundum proportionem numeri heptagoni, sicut se habent tria ad quinque, ipsum enim tria continet et duas partes ternarii, quae proportio vocatur Graece epitrita, Latine sesquitertia in arithmeticis, et tunc quando mutatur, non mutatur nisi ad politiam proportionalem sibi in proportione tali. Haec est positio Socratis.
Dicit autem in contrarium Aristoteles, quod secundum hoc oporteret, quod aliqui nascerentur pravi non mutabiles in contrarium : sed qui scilicet prava politia utuntur, pravi sunt : et quod necessitas pravitatis esset ex figura radiationis descriptae super fundum habitationis eorum : et hoc falsum est: quia licet quidam pravi nascantur ex dispositione stellarum et inerudibiles ad virtutes, tamen cum hoc fit in actibus voluntariis, qui nulla necessitate obligantur, continue possunt mutari de politia in politiam per solam causam voluntatis, et non tantum possunt mutari in politiam propinquam secundum proportionem, sed etiam in longinquam et omnimo contrariam. Dicit etiam, quod secundum hoc Socrates non potest assignare causam quomodo tyrannis in tyrannidem mutetur. Et haec est tota sententia primae partis.
Littera sic ordinanda est : In politia autem dicitur quidem, id est, in libro quem scripsit Socrates de politia, de transmutationibus a Socrate, non tamen bene : quia non ex propriis causis. Et hoc est quod sequitur : Optimae enim politiae et primae existentis non dicit transmutationem proprie, idest, per propriam causam. Et ostendit hoc per dictum Socratis, ibi, Ait enim causam esse, scilicet Socrates, transmutationis politiae, id quod est, id est, contingit non manere aliquid, supple, semper ,sed in aliqua periodo transmutari, id est, figura triangulari. Et hoc est quod dictum est, quod quando radiationes in aliqua triplicitate variantur secundum virtutes, quod tunc necesse est mutari quod factum est in periodo anterioris triplicatis. Et exponit quomodo, ibi Principium autem esse horum, supple, dicit Socrates, scilicet quod transmutantur, et in quid, quorum epitritus fundus quinario conjugatus, id est, quorum fundus secundum descriptionem radiationum se habet ad sesquitertiam proportionem, in hoc commutatur, et non in aliud. Et hoc explanat ulterius, ibi, Duas harmonias, id est, duas proportiones exhibet, supple, Socrates dicens, quando numerus di agrammatus, id est, descriptus fuerit : vel, sicut dicit alia littera, diagranimatis, id est, descriptionis ( AdminBookmark enim scriptura est in
Graeco, AdminBookmark autem descriptio) hujussolidus fuerit, id est, non ductibilis nisi in seipsum, tunc politia numquam mutatur nisi in seipsam. Alia autem descriptio fuit de illa : dictum est enim quod quando numerus radiationis descriptae proportionalis est alii numero radiationis super illum fundum, tunc politia hujus fundi mutatur in politiam alterius fundi.
b Et incipit obviare, ibi, Tamquam natura quandoque producente pravas et meliores politias, id est, quod hoc dixit Socrates, ac si opinaretur, quod natura ex vi stellarum de necessitate produceret quasdam politias meliores disciplina, id est, secundum disciplinam.
Secundo cum dicit, Hoc ipsum dicens, etc. laudat quod laudandum est in hac positione, et dicit: Hoc ipsum dicens forte non male. Et dicit forte, eo quod secundum dispositionem stellarum verum est, sed per necessitatem falsum. Et hoc est quod sequitur : Contingit enim esse aliquos, supple , secundum dispositionem stellarum, quos disciplinam et fieri studiosos viros, impossibile est, scilicet secundum dispositionem stellarum, et non simpliciter. Et hujus duo exempla pulcherrima ponuntur in Commento Bugafori super Cenlilogium Ptolemaei. Unum de Hipocrate, qui ex constellatione nativitatis figuram accepit proclivem in vitia. Unde cum figuram illam a se depictam per duos discipulos mitteret ad Polum physiognomiae actorem, dixit Polus, " Hic vir cujus haec est figura, incontinens et vitiosus est. " Istis respondentibus quod falsum esset: quia optimi viri esset figura, et ideo quod divinatio ejus esset falsa, et ars quam tradidit. Et redeuntibus ad Hipocrateni et referentibus quid dixit, et quid responderunt, dixit Hipocrates : " Verum dixit Polus : ad pessima enim dispositus sum : sed quia vidi hoc turpe esse, ex animo transtuli me ad bona. " Aliud exemplum est de quodam rege Persarum, de quo dixit Bugaforus, quod invenit eum pulcherrimis indutum, pulchras uxores diligentem, cum honestis conversantem, et dixit ei : " Quid hoc te, cum inveniam omnes significatores tuos esse malos et turpes, quod tamen in pulchris et honestis delectaris ?" Et respondit rex, " quod verum est, quod ex inclinatione nativitatis semper appeto turpia et inhonesta : sed quia video hoc indecens esse regi, virtute animi vinco meipsum, et traho me ad pulchra et honesta. "
c Deinde cum dicit, Sed haec quidem utique, etc. ponit improbationem contra positionem Socratis, dicens : Sed haec quidem utique erit, propria transmutatioejus, quae ab illo dicitur, idest, a Socrate, optima politia, magis quam aliarum omnium, supple, transmutatur, et eorum quae fiunt omnium, supple, causa erit secundum Socratem, et per tempus, periodi scilicet per quod dicit omnia transmutari, scilicet Socrates, et quae non simul inceperunt fieri, simul transmutantur, quod tamen non deberet esse secundum Socratem : quia super nativitatibus eorum non est scriptum diagramma constellationis. Et exponit, ibi, Velut si die priori ante tropicum facta fuerunt, simul transmutantur.
d Et objicit ulterius et fortius, ibi, Adhuc autem propter quam causam ex hac, quacumque scilicet politia determinata, in eam quae Lacedaemoniorum fit transmutatio ? Hujus enim causam non potest assignare Socrates ex dictis suis. Et hoc est: Saepius enim in contrariam transmutantur omnes politiae quam, in eam quae prope, sicut dixit Socrates, lvi. adhuc ad idem objicit, ibi, Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus. Et dat exemplum, ibi, Ex Lacedaemoniensi enim, ait, supple, Socrates, transmutantur (in plurali legendum est) et haec transmutatio fit in oligarchiam: ex hac autem, scilicet oligarchia, in democratiam : in tyrannidem autem ex democratia. Et adhuc ulterius ponit exempla, ibi, Et quidem etiam e contrario transmutantur,puta ex AdminBookmark , id est, democratia in oligarchiam, et magis quam in monarchiam.e Et ulterius objicit ad idem, ibi, Adhuc autem tyrannidis non dicit, Socrates scilicet, neque si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam et in qualem politiam, supple, transmutetur. Hujus autem causa, scilicet quod non dicit, quia non facile utique habere t dicere. Et supponit rationem, ibi, Indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum, scilicet Socratem, oportet et in primam et in optimam, supple, transmutari ex pessima et ultima. Sic enim uti-
que fieret continuum, et circulus quem ponit, scilicet Socrates de talibus: H vocat periodum.
Et adversatur subdens, ibi, Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis, sicut quae Sieyonis, ex ea quae Myronis, supple, transmutata fuit in eam quae Clisthenis : et in oligarchiam, supple, mutatur tyrannis, sicut quae in Chalcide, idest, Chalcedoiiia, quae Anti I contis, ibi enim tyrannis Autileontis mutata est in oligarchiam : et, supple, mutatur tyrannis aliquando in democratiam, sicut quae Gelonis in Syracusis : et in aristocratiam sicut quae Charilai, tyrannis scilicet, in Lacedaemonia, supple, in democratiam mutata est, et in Carchedone, supple, similiter factum est.
Et adhuc ponit exempla aliarum transmutationum, ibi, Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia, sicut in Sicilia fere plurimae antiquarum in Leontinis (provincia est Italiae) in tyrannidem Panaetii, supple, oligarchia; mutatae sunt : et in Gela (regio quaedam est) in eam, scilicet tyrannidem, quae Cleandri, supple, oligarchiae mutatae sunt. Et addit, exemplum : Et in Rhegio, supple, civitate, in eam., scilicet tyrannidem, quae Anaxilai, supple, oligarchia mutata, et. Postea subdit. :;( n^- :i it. ibi. Et h, niicieri a :-;.i utuiit similiter : supple, ,; de nulla istarum potest Socrates ex sua suppositione convenientem assignare causam vel rationem.
^Deinde cum dicit, Inconveniens autem et putare, etc. improbat opiniones Socratis, eo quod dixit quod politiae mutantur in oligarchiam, propter hoc quod cives sunt amatores pecuniae. Et inducit ad hoc tres rationes.
Prima est per deductionem ad inconveniens : quia scilicet secundum positionem Socratis, qui dixit omnia esse communia, et mulieres, et substantiam, si hoc est verum, tunc non licet principibus plus habere quam pauperibus : et sic propter divitias non transmutantur politiae.
Secunda ratio est, quia in multis oligarchiis hoc non licet, scilicet aliquem pecuniosum fieri : quia leges scilicet Socratis hoc prohibent : inde est, quod in multis civitatibus ex democratia et non oligarchia multi fiunt pecuniosi, ex quo mutatae sunt politiae. Et si aliquis respondet quod duae civitates sunt, quae pauperum et divitum, occurrit et dicit quod est inconveniens, stante quod in Lacedaemonia vel in quacumque alia civitate, ubi non omnes aequalia possident, non similiter erant boni viri nullo pauperiori facto quam prius : et tamen politia eorum transmutata est ex democratia in oligarchiam, quando plures fuerunt opulenti, quam multitudo egenorum.
Tertia ratio est, quod cum multae sint transmutationes, Socrates non dicit nisi unam, scilicet quod quando divites perdiderunt substantiam per incuriam, quia scilicet non adhibent intellectum ad conservandum sua, et tunc fiunt usurarii, democratia mutatur in oligarchiam: et hoc est falsum : sed potius quando perdiderunt substantiam, quicumque sint illi, et student innovare substantiam per quodcumque lucrum, si transmutatur politia, non plus in democratiam quam in oligarchiam vel aliam politiam transmutatur. Ad hanc rationem addit in fine, quod multae causae sunt seditionis civium, ex quibus transmutantur politiae : sicut si non participant cives honoribus aequaliter, vel si injusta patiantur ab invicem, ex quibus seditiones movent cives et transmutant politias, quamvis non consumpserint substantiam, ex quibus transmutant politias cives. Socrates vero ex omnibus non assignat nisi unam : et ideo est diminutus. Et haec est tota sententia usque in finem. Littera sic ordinanda est: Inconveniens autem, et, id est, etiam putare in oligarchiam propter hoc transmutari politias,
quia amatores pecuniarum, supple, sunt, et pecuniosi., qui in principatibus : sed non quia qui multum excedunt in subtantiis, supple, sicut praedivites, non justum putant aequalem participare per civitatem, supple, portionem, eos qui nihil possident, cum his qui possident. Et hoc dixit Socrates, quando dixit omnia debere communia fieri.
g Secundam rationem ponit, ibi, In multisque oligarchiis non licet pecuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes, Socratis scilicet, qui dixit omnia debere esse communia. Et inducit exemplum, ibi, In Carchedone autem democratizantes pecuniosi fiuntnec tamen transmutatae fuerunt, supple, politiae in oligarchiam.
h Et si aliquis diceret, quod una civitas sic facta est duae, occurrit, et dicit : Inconveniens autem est dicere duas civitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Et adhuc inducit rationem, ibi. Quid enim haec magis quam Lacedaemonica passa est, vel quaecumque alia, scilicet civitas, ubi non possident omnes aequalia, vel non omnes similiter erunt boni viri. Nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in AdminBookmark , id est, democratiam ex oligar-chia, si fiant plures qui egeni, et, supple, e converso, ex AdminBookmark , id est, democratia
in oligarchiam, si valentius fuerit quod opulentum, id est, pars divitum quam multitudo, scilicet egenorum : et ii quidem non curent, supple, de dissipatione facultatum, sicut prodigi, ii autem adhibeant intellectum, supple, ad conservandum sua, sicut sapientes.
i Tertiam rationem ponit, ibi, Multisque existentibus causis, per quae, id est, per quas fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, id est, nisi unam. Et ponit illam, ibi, Quia prodigi facti, usurariifiunt pauperes, et hoc dicit, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis. Hoc autem est falsum, quia etiam in principio aedificationis civitatis quidam pauperes sunt, et quidam divites. Et ponit rationem, ibi, Sed quando quidam praesidum perdiderunt substantias, innovant, per usuras scilicet, et per quaecumque alia lucra : quando autem aliorum nihil fit " duum " id est, duorum, scilicet quod nec excellenter divites, nec excellenter pauperes sunt. Alia littera,nihil fit diram, id est, triste. Et, id est, etiam transmutantur magis numquam, politiae scilicet, in AdminBookmark , id est, democratiam, quam in aliam politiam, quamcumque scilicet. Et ponit in fine, ibi, Adhuc autem et si honoribus non participant, supple, aequaliter cives, et si injusta patiantur vel injurias, supple, ab invicem ci-
ves, seditiones faciunt, et transmutant politias : etsi, id est, quamvis non consumpserint substantiam, propter licere sibi quaecumque voluerunt facere : cujus causam, eam quam valde libera, esse dicit, supple, Socrates, sicut in primo primae Philosophiae, id est, in principio Metaphysicae, liberum dicimus hominem qui causa sui est, et hic qui potest quod vult.
k In fine adjungit reprehendendo Socratem de diminutione et insufficientia, ibi, Pluribus autem existentibus oligarchiis et democratiis, tamquam una existente utraque, id est, oligarchia et democratia, dicit transmutationes fieri Socrates : supple, et ideo diminutus est. Et in hoc terminatur sententia quinti libri.