COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De jure status popularis, et quo pacto observandum?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Quod autem post hoc dubitatur, quomodo habebunt quod aequale, utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quae quingentorum, et ipsos mille aequale posse quingentis ? aut non sic oportet poni in iis aequalitatem, sed dividere quidem sic : deinde ex quingentis aequales accipientem, et ex mille, hos dominos esse divisionum et praetoriorum. Utrum igitur haec quae secundum multitudinem honorabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quae secundum multitudinem ?
b Aiunt enim demotici, hoc justum quodcumque videatur pluribus, et oligarchici quod ampliori substantiae : secundum multitudinem enim substantiae aiunt oportere judicari.
c Habent autem ambo inaequalitatem et injustitiam. Si quidem enim quodcumque qui pauci, tyrannis : etenim si unus habeat plura aliis divitibus, secundum oligarchicum justum., principari solum justum.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Sed. quaeritur post haec, quemadmodum habebunt aequum, utrum oportet partiri in mille eos census qui sunt quingentorum, et mille aequaliter posse quingentis, vel non sic ponere oportet istam paritatem, sed partiri quidem sic : deinde ex quingentis pares accipientem, et mille, hos potestatem habere partitionum et judiciorum. Utrum igitur Respublica ita justissima est secundum populare justum, vel magis illa quae secundum multitudinem ?
Aiunt enim populares, id esse justum, quod videtur utique pluribus : potentes vero, quod videtur his qui plus possident. Pro multitudine enim facultatum aiunt esse statuendum.
Sed habent haec utraque imparitatem et injustitiam. Si enim quod pauci possunt, tyrannis est nam si. unus habeat plura quam alii opulenti, secundum paucorum justum., is solus dignus est qui gubernet.
d Si autem quodcumque qui plures secundum numerum, injusta agent depopu-
lantes quae divitum et paucorum, sicut dictum est prius.
e Quae igitur utique crit aequalitas quam confitentur utrique, considerandum ex quibus justis determinant.Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Sit itaque haec, non causa tamen omnino : sed quoniam duae partes existunt, ex quibus civitas, divites et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, hoc sit quod dominans : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, et quorum honorabilitas amplior ; puta si ii quidem deceni, ii autem viginti : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quindecim : adjungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, divitibus autem pauperum quinque : quorumcumque igitur honorabilitas excedit, simul numeratis utrisque, hoc dominans utrisque. Si autem aequales evenerint, communem hanc putandum esse dubitationem, sicut nunc si divisa in duo congregatio fiat, vel praetorium : aut enim sortiendum, aut aliquid aliud tale faciendum.
f Sed de aequali quidem et justo, quamvis sit valde difficile invenire veritatem, de ipsis tamen facilius sortiri, quam permittere potentes supergredi : semper enim quaerunt quod justum et quod aequale qui minores, praeeminentes autem nihil curant.
Si vero quod plures secundum numerum, iniuriabuntur, publicantes bona opulentorum, ac paucorum, ut superius dictum est.
Quae igitur sit aequalitas quam ambo profitentur, considerandum est ex his quae utrique diffiniunt justa. Inquiunt enim, quidquid videtur majori parti civium, id oportere esse ratum. Sit quidem hoc, attamen non penitus, sed cum duae partes sint ex quibus civitas constat, divites scilicet, et pauperes, quod ambabus videatur, aut pluribus, id ratum sit. Quod si contraria videantur, quod pluribus et habentibus majorem censum : puta si alii decem, alii viginti : videatur autem divitum sex, pauperum vero quindecim, accedant vero pauperibus quatuor divitum, divitibus autem quinque pauperum, quorumcumque census exsuperat, connumeratis ambobus utrisque id ratum sit. Quod si forsan aequales esse contigerit, communem esse hanc ambiguitatem, putandum est, ut nunc accidit, si utrinque paria suffragia concionis sint, aut pares in judicio sententiae : nam aut sorte dirimendum est, aut aliud quiddam hujusmodi agendum.
Sed de aequo et justo, quamquam sit admodum difficile in illis reperire veritatem, tamen facilius est sortiri, quam persuadere his qui plus habere possunt. Semper enim qui imbecilliores sunt, aequum et justum quaerunt: sed qui plus possunt, ista non curant.