COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
a Secandum capitulum, in quo determinat Aristoteles quomodo accipiatur quod aequale sive justum in politiis, maxime in democratiis, in quibus dicitur, quod justum est quod pluribus videtur. Et habet duas partes. In prima ponit dubitationes. In secunda inducit determinationem, ibi (litt. e), Quae igitur utique erit aequalitas, etc.
Sententia primae partis haec est. Dicit enim, quod post ea quae dicta sunt, dubium remanet, quomodo accipiant politiae aequale, quod justum est, in politiis, maxime in democratiis. Et ostendit unum modum, scilicet utrum oportet honorabilitates dividere : quia justum videtur semper esse, quod honorabilitates domini sint politiae. Et tangit modum divisionis, scilicet quod honorabilitates quingentorum saepe tantae sunt, quantae honorabilitates mille aliorum, et sic ipsos mille posse aequari quingentis in honorabilitate : aut non sic dividendum est, nec sic oportet poni in his aequalitatem, sed oportet sic dividere secundum honorabilitatem, et postea de quingentis accipere honorabiliores, et hos dicere esse dominos divisionum, id est, eorum quae per distributionem debentur civibus, et praetoriorum, id est, causarum quae ad praetoria provocantur, scilicet per appellationem, ut hoc scilicet justum sit, quod illis videtur. Et quaerit utrum secundum multitudinem talem accipiendum sit quod est aequale et justum, et ponit rationem hujus quaestionis. Et hoc est : Quia democratia justum dicunt esse quodcumque videtur ampliori numero, et oligarchia quod ampliori substantiae : quia secundum multitudinem substantiae aiunt
oportere hoc judicari per sententiam diffinitivam. Et inducit rationem contra hoc, et dicit quod ambo ista habent inaequalitatem et injustitiam : si enim aliquis dicat quod justum est quod judicant pauci et honorabiliores, accidit inconveniens : quia tyrannis fiet, si unus habeat plura quae sunt honorabilitatis, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, justum est illum principari : et sic tyrannis fiet, quae est corruptio urbanitatis quae est regnum. Si autem dicatur quod plures secundum numerum debent dominari in politia, iterum accidit inconveniens : quia pauperes sunt plures quam divites : et si sint domini politiae, depopulabuntur et depraedabuntur ea quae sunt divitum et paucorum, quod iterum injustum est, sicut dictum est prius in tertio et quarto hujus scientiae libris. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quod autem post hoc dubitatur, supple, est, quomodo habebunt politiae quod aequale. Dictum est enim in praehabitis, quod omnis politia habet aliquod aequale quod justum est in ea. Et ponit dubitationem, ibi, Utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quae quingentorum. Et ratio est, quia saepe contingit quod in quingentis tot sunt honorabiles personae, quot in mille aliis. Et hoc est quod sequitur : Et ipsos mille aequale posse quingentis, scilicet in honorabilitate. Et accipit aliam partem dubitationis, quae verior est : et hoc est : Aut non sic oportet poni in his aequalitatem, sed dividere quidem sic oportet, scilicet mille contra quingentos in honorabilitate, deinde ex quingentis aequales accipientem, supple, in honorabilitate, et ex mille, etiam accipientem aequales, hos dominos esse divisionum, id est, eorum quae per distributionem debent dividi inter cives : et praeiofiorum, id est, causarum quae provocantur per appellationem ad praetoria, ut scilicet judicentur, si illis videtur, iterato. Deinde ponit dubitationem quae jam habita est, ibi. Utrum igitur haecquae secundum multitudinem honohabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quae secundum multitudinem, ut sic scilicet multitudo reducatur ad aequalitatem.
b Et ponit causam quaestionis, ibi, Aiunt enim demotici, id est, democratici, hoc justum, supple, esse, quodcumque videatur pluribus: oligarchia autem, supple, aiunt, quodcumque videatur ampliori substantiae, non plurali numero, et aiunt oportere judicare hoc, quod scilicet videtur pluribus in praetoriis secundum multitudinem substantiae .
c Deinde ponit disputationem ad
utramque partem, ibi, Habent autem ambo inaequalitatem et injustitiam, scilicet quod sententietur secundum pauciores, et quod sententietur secundum plures. Et ponit rationem primo ad pauciores, ibi, Si quidem enim quodcumque qui pauci sunt, sententiant, hoc scilicet ut justum habeatur, supple, injustum est et tyrannis, quae corruptio est et non civilitas : etenim si unus habeat plura in potentia et honorabilitate, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, principari solum, supple, talem tyrannum, justum, supple, est : quod tamen simpliciter est injustum. .
d Et opponit ad oppositum, ibi, Siautem quodcumque qui plures secundum numerum, id est, si debet videri justum quod videtur pluribus secundum numerum, injusta agent depopulantes quae divitum et paucorum, sicut dictum est prius, in tertio et quarto hujus scientiae libris.
e Deinde cum dicit, Quae igitur utique erit aequalitas, etc. determinat quaestionem, et est sententia. Dicit enim primo, quod considerandum quid justum sit, ex justis, id est, ex ratione justorum, ex quibus justa sua determinant utrique,
scilicet et illi qui dicunt quod pauciores et honorabiliores, et illi qui dicunt quod plures. Et ponit dictum eorum. Dicunt enim quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Deinde dicit, quod etsi hoc concedatur, non tamen oportet adhuc considerare pluralitatem simpliciter, sed secundum partes civitatis : duae enim sunt partes, pauperes scilicet et divites : et ideo oportet considerare utrum sint plures pauperes, aut plures divites : et si hoc sit, quodcumque videatur pauperibus et divitibus simul, hoc pro certo sit dominans et praevaleat : si autem contraria videantur eis inaequaliter divisis, quod tunc judicandum est secundum eos qui plures, vel secundum eos quorum honorabilitas est amplior. Et dat exemplum. Si forte pauperes sint viginti, et divites sint decem : et sex de divitibus videatur uno modo, et quindecim de pauperibus videatur alio modo, quod tunc pauperibus quatuor adjungantur de divitibus, et tunc videatur quid illis videtur : et etiam divitibus quinque adjungantur de pauperibus, et videatur iterum quid videtur eis : et sic hoc judicetur, ita quod semper consentiatur eis, quorum honorabilitas excedat simul numeratis utrisque. Si antem in aequales partes se diviserint, tunc redit eadem dubitatio quae tunc, scilicet si congregatio tota populi divisa fuerit in aequalia, vel praetorium in aequalem numerum judicum, qui determinant causas, tunc oportet vel sorte accipere, quorum judicio stetur, vel aliquo alio modo uti, quorum sententia teneatur : quia tunc difficile est invenire veritatem de aequali, quod justum est. Sed tamen cavendum est ne potentes supergrediatur : quia melius est quemlibet modum attentare ad in quirendum quod justum est, quam permittere quod potentes per potentiam obtineant sententiam suae voluntatis adversus pauperiores : semper enim quaerunt quod justum est et aequale, scilicet inferiores, et de hoc praeeminentes nihil curant, sed potius ut obti- neant sententiam secundum voluntatem.
Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quae igitur utique erit aequalitas quam confitentur utriaue, consider auidum est, scilicet ex quibus justis, id est, ex. ratione justorum qua determinant utrique. Et tangit modum, ibi, Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans, ita scilicet quod sententia illorum praevaleat. Et determinat subdens, ibi, Sit itaque hoc , id est, concedatur hoc eis, non tamen omnino, id est, universaliter. Et subdit qualiter determinandum sit, ibi, Sed quoniam duae partes existunt ex quibus civitas, supple, componitur, divites scilicet et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, supple, de utrisque, hoc sit quod dominans, ita quod sententia eorum praevaleat : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, supple, approbant, et quorum honorabilitas amplior, supple, hoc praevaleat in judiciis : quia semper probabile est quod honorabiles personae minus deviant a veritate. Et dat exemplum, ibi, Puta si hi quidem deceni, supple, divites, hi autem viginti, supple pauperes : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quindecim, supple, videbatur aliter quam ipsis sex divitibus : adiungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, ita quod sint decem et novem, divitibus autem, supple, adjungantur pauperum quinque, ita quod
sint undecim. Et subdit quomodo tunc judicandum est, ibi, Quorumcumque igitur honorabilitas excedit, supple, et maxime ex virtute, simul numeratis utrisque, pauperibus scilicet et divitibus, hoc dominans utrisque, supple, dicitur esse, et praevalere in sententia.
Et adjungit quid faciendum si non sint inaequales, sed in duo dividi videntur aequalia, ibi, Si autem aequales evenerint, supple, partes, communem hanc putandum est esse dubitationem sicut nunc. Et dat exemplum, ibi, Si divisa fuerit in duo tota congregatio, et una pars dicat unum, et altera alterum, vel praetorium, id est, judices praetorii, si dividantur in duo, et una pars dicat unum, et altera alterum : aut enim sortiendum, supple, tunc, aut aliquid aliud tale faciendum, ''ut scilicet in alia parte major numerus possit inveniri.
f Deinde cum dicit, Sed de aequali quidem ei justo, etc. concludit capitulum dicens : Sed de aequali quidem ei justo, quamvis valde difficile sit invenire veritatem, supple, ac perfectam rationem, de ipsis, aequali scilicet et justo, tamen facilius sortiri, supple, est, ut sors sit in eventu dubio, quam permittere potentes supergredi, id est, quod sententia potentum praevaleat. Et subdit rationem, ibi, Semper enim quaerunt quod justum et quod aequale qui minores, id est, pauperes, praeeminentes autem nihil curant, supple, de aequali et jpsto.