COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
In isto septimo libro tractat Aristoteles de pertinentibus ad optimam politiam in comparatione ad eligibilissimam vitam secundum ordinem ad virtutem et felicitatem, Et dividitur in duas partes. In prima ostendit, quod civitas non est felix neque perfecta, in qua non est optima politia. In secunda parte ostendit, quae oportet praesupponi ex parte civitatis, et ex parte civium, et ex parte regionis, in quibus potest esse et convalescere optima politia, ibi (cap. 3, a), Quoniam autem proaemialiter dicta sunt, etc.
Prima pars habet duas partes et duo capitula. In prima parte ostendit, quod nisi secundum virtutem perfectam, non est optima politia. In secunda ostendit, quod eadem est felicitas uniuscujusque hominis, et civitatis, secundum modum
Fortitudo autem et justitia et prudentia civitatis eamdem habent vim ac formam iis secundum quas unusquisque hominum dicitur justus, et prudens, et temperatus.
Haec hactenus praemissa sint, neque enim non attingere Illa possibile fuit, neque omnino omnes eorum proprias rationes explicare : nam alterius otii ista sunt. Nunc autem supponatur nobis, quod vita optima et privatim unicuique, et publice civitatibus est, cum virtute in tantum externis facultatibus adjuta, ut actiones studiosas conficere possit. Sed de his nunc praetermissis postea considerandum erit, si quis forsan dictis non acquiescit.
differentem, ibi (cap. 2, a), Utrum autem eamdem felicitatem esse, etc.
Prima pars adhuc dividitur in tres partes. In prima parte ostendit per rationes extrinsecas, quod optima politia non est sine virtute perfecta. In secunda parte ostendit hoc idem per comparationem bonorum extrinsecorum ab bona virtutis, ibi (litt. d), Sed haec quidem dicta ut omnes utique, etc. In tertia parte ostendit hoc idem per diversitatem bonorum felicitatis et bonorum fortunae, ibi (litt. k), Quoniam et bonam fortunam a felicitate, etc.
a Prima pars habet duas rationes. Prima ratio est, quod eligibilissima vita est secundum optimam politiam : sed eligibilissima vita non est nisi secundum virtutem perfectam : ergo optima politia non erit nisi secundum virtutem perfectam. Secunda ratio est quasi ab auctoritate : quia omnes confitentur, quod cum bona in quibus vivit, dividantur in tres partitiones, scilicet in bona exteriora, et in bona corporis, et in bona animae, nullus dubitat quin optima vita et eligibilissima sit secundum optimum usum omnium istorum trium bonorum : omnia enim haec bona oportet existere beatis : usus autem bonus aliorum bonorum, exteriorum scilicet et corporis, est secundum virtutem : quia nemo bene utitur, nisi qui secundum virtutem utitur bonis. Cujus probatio est : quia nullus dicet beatum vel felicem eum qui nullam partem habet fortitudinis, neque temperantiae, neque justitiae, neque prudentiae : sed potius contra fortitudinem est ita timidus, quod timet volantes muscas : contra temperantiam ita inabstinens, quod a nullo extremorum abstinet in cibis et potibus et venereis, quantumcumque sint vituperabilia : et qui contra justitiam sic injustus est, quod per valorem quadrantis amittit, perimit, et perdit amicissimos amicos : et contra prudentiam sic est imprudens et inconstans et mendax sicut puerulus, in quo omnis conceptus inconstans et levis est. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Da politia optima facturum convenientem inquisitionem , necesse, supple, est, determinare prius quae sit eligibilissima vita. Et ratio hujus est, quia in omni tempore sapienti praestituendus est finis : finis autem omnis politiae est vita eligibilis ad votum, sicut in principio primi hujus scientiae libri dictum est. Et ponit rationem hujus, ibi, Immanifesto enim existente hoc, hoc est, quando hoc non ponitur per rationem evidentem in manifesto, et, id est, etiam optimam politiam necessarium, supple, est, esse immanifestam. Et hujus ponit rationem et probationem, ibi, Optime enim agere convenit eos qui optime politizant ex existentibus sibi, bonis scilicet quae habent in facilitate : illi enim optime utuntur bonis et ad optimum finem :
nisi aliquid fiat praeter rationem. Hoc dicit (sicut habetur in I Ethicorum) propter quosdam, qui pecudum vitam eligentes, voluptatem dixerunt esse summum bonum : sed hoc est praeter rationem. Ex his ulterius concludit, ibi, Propter quod oportet primo confessum esse quae sit quae omnibus, supple, ratione utentibus (ut est, id est, contingit dicere, per rationem) supple, eligibilissima vita. Post hoc autem, supple, oportet dicere utrum communiter, viventi scilicet, et seorsum, eadem vel altera, supple, sit vita hominis. Et in hoc notat divisionem hujus tractatus sive libri : quia in duobus primis capitulis determinat quae sit eligibilissima vita uniuscujusque seorsum secundum felicitatem et virtutem. In secunda parte dicit quae sit eligibilissima vita in civitate et regione. Et per hoc patet quod divisio data est secundum intentionem Auctoris.
b Et procedit ad modum, scilicet qualiter ista tractanda sunt, ibi, Putantes igitur sufficienter multa dicere, id est, sub compendio multa comprehendere, et eorum, supple, Philosophorum, quae in extrinsecis sermonibus, sicut Platonis, Socratis, et aliorum, scilicet Philosophorum, quorum magnus numerus in primo hujus scientiae libro inductus est, ubi actor determinavit de politia secundum opinionem aliorum, de optima vita, supple, determinaverunt, ei nunc, supple, in isto tractatu seu libro, utendum ipsis, supple, est tamquam suppositionibus, et postmodum. Ut vere enim, id est, secundum rationem veri, ad unam divisionem nullus dubitabit utique, id est, nullus dubitabit ad unam divisionem pertinere. Et explanat, ibi, Quoniam tribus existentibus parotitionibus, id est, divisionibus, bonorum scilicet : et exemplificat, ibi, Eorum, scilicet bonorum, ''quae exterius , quae scilicet dicuntur bona fortunae, et sic
dicit in primo Ethicorum quod. " organice deserviunt ad felicitatem, " et eorum, scilicet bonorum, quae in corpore, sicut est sanitas, robur, et pulchritudo : quia sicut dicit in Ethicis, " haec sunt condecorantia felicititatem : nemo enim dicet felicem eum, qui specie turpissimus est: " et eorum, scilicet bonorum, quae in anima, sicut virtus, cujus perfectissimus actus est felicitas : unde in primo Ethicorum dicit, quod " felicitas est secundum propriam et connaturalem virtutem hominis non impeditam et perfectam. " His igitur tribus bonis existentibus, subdit : Omnia haec, scilicet tria genera bonorum, existere beatis oportet, id est, felicibus.
c Et hoc probat inducendo communem suppositionem omnium, ibi, Nullus enim utique dicet beatum eum qui nullam partem fortitudinis, supple, habet, neque temperantiae, neque justitiae, neque prudentiae : sed formidantem quidem, destitutum scilicet fortitudine cordis, volantes muscas : abstinentem autem, destitutum scilicet temperantia et continentia, a nullo extremorum, id est, turpium desideriorum. Et ponit in quo, ibi, Si appetat comedere, vel bibere, vel etiam venereis uti, quos Aristoles in IV Ethicorum vocat molles, eo quod resoluti sunt in omni mollitia : et sicut dicit ibidem, " non. vult laborare neque allevare vestes, propter tristitiam. " Et ponit contra justitiam, ibi, Gratia autem quadrantis perimentem, sive perdentem amicissimos amicos : sic enim injustus est, quod pro quadrante prodat amicum. Et ponit contra prudentiam, ibi, Similiter autem et quae circa prudentiam, scilicet talis se habet: neque enim beatificant sic imprudentem et mendacem, sicut quidam puerulus insensatus supple, se habet, in quo propter fluidam aetatem nullus conceptus stabilis est : propter quod dicit Aristoteles in VII Physicorum , quod in sedendo et quies- cendo fit homo sciens et prudens. Et Apostolus (I Corinth. XIV, 20) : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.
Ex omnibus his concludendum est, quod sine bonis animae beatitudo sive felicitas non est.
d Deinde cum dicit, Sed haec quidem dicta ut omnes, etc. ostendit quod optima politia non est sine virtute perfecta, per comparationem honorum extrinsecorum ad bona virtutis : hoc enim concessum est ab omnibus, videlicet quod felicitas non est sine bonis animae, licet in operibus quidam magis appetant bona corporis quam animae, et intensionem sive incrementum bonorum corporis plus appetant, quam incrementum bonorum animae, et illi sunt qui voluptatem dicunt esse summum bonum. Et hoc reprobat triplici ratione. Prima ratio est, quia videmus feliciores esse mediocres in bonis fortunae, et magis ad votum vivere, quam illos quibus amplius quam opportunum sit, existunt bona exteriora, et deficiunt bona interiora animae. Secunda ratio est, quia exteriora non deserviunt nisi organice ad beatitudinem, ut dictum est. Omne autem organum si utile debeat esse, quamdam mensuram determinatam habet : bona igitur exteriora in quadam mensura utiliora sunt, quam si in infinitum addantur secundum avaritiam. Tertia ratio est, quia bona exteriora sunt propter bona interiora, et non e converso : et ideo bona interiora secundum naturam quanto plus excedunt, tanto meliora sunt : bona vero exteriora utiliora sunt, quando sunt in sufficientia ad organicam opportunitatem. Ex his concludit, quod unicuique tantum adjacet felicitatis, quantum virtutis et prudentiae. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Sed haec quidem dicta, ut omnes utique concedent, id est, fere ut omnes : et hoc dicit propter illos qui voluptatem dicebant summum bonum : differunt autem in quanto ei excessibus. Et dicit modum, ibi, Virtutis quidem enim quantumcumque habere sufficiens esse putarit, supple, quantumcumque parum : divitiarum autem, supple, in immobilibus, sicut agris et vineis, et pecuniarum et potentiae et gloriae et omnium talium in infinitum quaerunt excessum.
e Nos autem ipsis dicemus, obviantes scilicet, quod facile quidem de his, supple, est, et per opera provenire fidem, id est, veram rationem et opinionem, secundum quod dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod " opinio juvata rationibus fit fides. " Et ostendit per quae opera fit fides, ibi, Videntes, id est, quia videmus, quod acquirunt et conservant, homines scilicet, non virtutes extrinsecis, id est, per extrinseca bona, sed, supple, e contrario, illa iis, id est, extrinseca bona virtutibus : et vivendo feliciter (sive, supple, hoc sit in gaudere, sive in virtute omnibus, supple, felicibus, sive in ambobus, scilicet in gaudere et virtute), hoc scilicet videmus, quia magis existit ornatis moribus quidem et intellectu ad excessum : boni enim secundum virtutem et intellectum felicius gaudent, quia gaudent de bono interno. Et per oppositum dicit de exterioribus bonis, ibi, Circa extrinsecam autem possessionem bonorum mediocribus, supple, magis contingit gaudere, quam illis, supple, divitibus, qui illa, scilicet extrinseca quidem possident ampliora optimis (optima dicuntur quae sufficiunt ad bonam vitam) in his autem, scilicet bonis animae, deficiunt,f Secundam rationem ponit, ibi, Quinimo ei secundum rationem, etc. et dicit quod interiora bona, sicut virtutes, semper sunt augenda, exteriora autem usque ad quemdam terminum sunt utilia : et si plus augeantur, nociva efficiuntur. Omne enim instrumentale deserviens, in qua-
dam determinata quantitate proficit : sicut manus, et sicut pes, et alia organa corporis : et si ultra progrediantur, enormia et inutilia efficiuntur ad opus. Quae autem essentialiter sunt ad aliquid, quanto majora et plura sunt, tanto melius proficiunt : interiora essentialiter proficiunt ad beatitudinem, exteriora autem organice : et sic interiora appetenda sunt excrescere in infinitum, exteriora vero usque ad quemdam terminum.
Et hoc est quod dicit : Quinimo et secundum rationem considerantibus facile conspicabile est, scilicet quod dictum est, nempe quod interiora debent crescere in infinitum, et exteriora ad quemdam terminum. Et ponit rationem quae dicta est, ibi, Quae quidem enim extra, id est, exteriora bona sunt, habent terminum, sicut organum quoddam. Et arguit, ibi, Omne autem quod utile est, supple, sicut organum, eorum excessum, extra debitam quantitatem, aut nocere necessarium, supple, est, aut nihil proficuum esse habentibus, ut scilicet enormis manus, aut pes. Bonorum autem quae circa animam, unumquodque quanto quidem utique excedit, tanto magis utile esse, supple, dicimus. Sed quia vidit quod bonum per se non dicitur esse utile, sed per se bonum, ideo occurrit tacitae objectioni, quae posset fieri, et dicit, ibi, Si oportet et, id est, etiam in iis quae per se sunt bona, dicere non solum quod bonum, supple,per se, sed etiam quod utile. Et hoc est quod dicit Tullius in libro de Amicitia, quod " licet honestum sit quod sua vi animos trahit et propria dignitate nos allicit, tamen plurimam utilitatem et delectationem habet adjunctam. " g Ex his arguit, ibi, Totaliterque palam, id est, universaliter, quod assequi dicemus, dispositionem optimam uniuscujusque rei ad invicem, supple, comparatae, secundum excessum distantiae, id est, per distantiam, quam quidem sortita est, supple, res illa, per naturam : unde cum interiora pretiosiora sint quam ex-
teriora, illa debent excrescere in infinitum secundum desiderium, haec vero usque ad quemdam terminum. Propter quod Seneca de interioribus dicit : " Desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior . " Et hoc est quod hic addit: Quarum, scilicet rerum interiorum vel exteriorum, dicimus esse ipsas, scilicet res, has dispositiones. Unde cum virtutes sint dispositiones animae, appetendae sunt in infinitum crescere, quia anima non habet terminum : et cum exteriora bona sint dispositiones corporum quae finita sunt, exteriora bona his instrumentaliter deservientia debent esse finita. Et hoc est quod concludit inferens : Quare siquidem est anima pretiosior et possessione et corpore et simpliciter, id est, non usque ad quemdam terminum, sed simpliciter et in infinitum, et, id est, etiam nobis, supple, secundum rationem procedentibus, necesse, supple, est, et, id est, etiam dispositionem optimam uniuscujusque proportionaliter his habere, ut scilicet bona animae in infinitum excedant bona exteriora et bona corporis.
h Tertiam rationem ponit, ibi, Adhuc autem et animae gratia, etc. Et est hoc, quod animae gratia eligibilia sunt exteriora, et non e converso : ergo bona animae in infinitum excedunt bona corporis. Et hoc est : Adhuc autem et animae gratia, id est, propter animam eligibilia nata sunt haec, exteriora scilicet, et oportet omnes eligere bene prudentes, id est, qui sunt bene prudentes, sed non illorum gratia animam, supple, oportet eligere : et debet concludi: ergo in infinitum meliora sunt bona animae quam corporis.
i Et ex omnibus his quasi epilogando concludit, ibi, Quod quidem igitur unicuique felicitatis adjacet tantum, quantum quidem virtutis et prudentiae, et ejus quod est agere secundum has, virtutes scilicet et prudentiam, sit confessum nobis teste Deo utentibus, qui, scilicet Deus, felix quidem est et beatus, propter nul-
lum autem extrinsecorum, bonorum, supple, est beatus, sed propter seipsum ipse, supple, est felix et beatus, et propterea quod qualis quis est, felicitate scilicet et beatitudine secundum naturam : felicitas enim ejus et beatitudo ipsius sunt essentia ejus.
k Deinde cum dicit, Quoniam et bonam fortunam a felicitate, etc. ostendit quod fortuna separata est a felicitate. Et est sententia, quod exteriora bona sunt a fortuna et casu, et secundum unumquemque hominem, et secundum civitatem : sed nullus dicitur neque felix, neque justus a fortuna, sed, sicut dicit in Ethicis, " innati quidem sumus virtutes suscipere, perficere autem est ab assuetudine bonorum operum, " licet Socrates et Plato (sicut dicitur in libro Mennonis) dicant virtutes esse dona Dei, et nullius alterius : et hoc verissimum est de virtutibus theologicis : sed Aristoteles loquitur de virtutibus moralibus. In. fine dicit, quod haec prooemialiter dicta sunt de optima politia ad virtutem ordinata : quia non est propositi negotii intentio omnes rationes convenientes hic inducere : et si aliqua dubitanda objiciuntur contra haec, in sequentibus habebunt convenientem solutionem. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam et bonam fortunam a felicitate propter hoc necessarium esse alteram. Et dat rationem, ibi, Bonorum quidem enim quae extra animam, corporis scilicet et divitiarum et potentiae et gloriae, causa, supple, est, casus et fortuna, quae, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, sunt causae per accidens. Justus autem nullus neque temperatus, supple, est, a fortuna, neque propter fortunam. Habitum autem est, in quarto scilicet hujus scientiae libro, ubi probatum est quod eadem est virtus civis et civitatis, et eisdem rationibus opportunum, supple, esse, et civitatem felicem esse eam quae optima, supple, est, et agentem bene, id est, qui bene agit secundum virtutem. Impossibile au-tem bene agere iis qui non bona agunt, supple, secundum virtutem. Et hoc est quod sequitur : Nullum autem bonum opus, neque viri, neque civitatis, sine virtute et prudentia, supple, est. Et ratio est, quod habitus informat opus. Et hoc est quod sequitur : Fortitudo alitem civitatis ei justitia et prudentia eamdem habent potentiam et fornicari, quibus participans unusquisque hominum dicitur justus et prudens et temperatus.
I Sed quia haec universaliter dicta sunt, et non secundum singulas civitates et politias, ideo subdit, ibi, Sed haec quidem in tantum sint prooemialiter dicta sermone, scilicet universali. Et dat rationem, ibi, Neque enim non attingere ipsa possibile, supple, est secundum singula, quia haec infinita sunt, necque omnes convenientes rationes, supple, in particulari, contingit dicere, supple, hic. Et dat rationem, ibi, Alterius enim studii opus sunt haec, illius scilicet ubi agitur de optima politia uniuscusque civitatis et homi- nis sigillatim. Nunc autem supponatur tantum, ex inductis scilicet rationibus hic, quod vita quidem optima, ei seorsum unius cujus cque, scilicet hominis, et communiter civitatibus, supple, optima est, quae cum virtute redundante, id est, abundante, in tantum ut sit participare iis actionibus quae secundum, virtutem, ut scilicet virtutibus aliquis participet. Quia,sicut dicit in Ethicis, tria exiguntur ad virtutem, scire, velle, et perseverare in operibus difficilibus, et quod scire parum prodest,velle et perseverare multum. Ad dubitantes autem, supple, contra haec quae dicta sunt (et videtur tangere Pythagoram qui dixit virtute esse numeros, et Socratem qui dixit virtutes esse scientias) dimittentes in praesenti methodo, disputationem scilicet et responsionem, considerandum posterius si quis dictis existit, id est, sit per dicta, non persuasus, id est, non sufficienter salvatus. Et videtur tangere primum Magnorum moralium, quia ibi disputat de eis, et solvit ea quae hic dicta sunt.