COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Utrum eadem unius et totius civitatis sit felicitas ? utrum vita activa an contemplativa praeferenda sit, et in qua consistit felicitas ?
ANTIQUA TRANSLATIO, a Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscujusque hominum, et civitatis, vel non eamdem, reliquum est dicere.
b Manifestum autem et hoc. Omnes enim utique confitebuntur esse eamdem. Quicumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, isti et civitatem totam, si fuerit dives, beatificant. Et quicumque tyrannicam vitam maxime appretiantur, isti et civitatem plurimis principantem felicissimam esse dicent utique. Si etiam aliquis unum propter virtutem recipit, et civitatem feliciorem dicet eam quae studiosorum.
c Sed jam duo haec sunt, quae consideratione egent. Unum quidem., utrum eligibilior vita, quae per simul politizare, et communicare civitate, vel magis quae peregrina, et a politica communione absoluta ? Adhuc autem quam politiam ponendum, et qualem dispositionem civi-
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Utrum autem eadem sit dicenda felicitas singulorum hominum, et civitatis, vel non eadem, reliquum est videre.
Manifestum vero et hoc. Omnes enim faterentur esse eamdem. Nam quicumque in divitiis beatam vitam posuerunt, hi civitatem quoque totam, si opulenta sit, beatam fatebuntur. Et quicumque tyrannicam vitam aliis praeferunt, hi civitatem late dominantem beatissimam esse dicent. Quisque id unum per virtutem recipit, is et civitatem beatiorem dicet, si sit studiosior.
Sed haec jam duo sunt, quae indigent consideratione. Unum, numquid vita illa praeferenda sit, quae versatur in Republica, et in communi societate, an potius vita peregrina et a civili societate remota ? Praeterea quam speciem Reipublicae, et quam dispositionem civitatis talis optimam, sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive et quibusdam quidem non, plurimis autem?
d Quoniam autem et politici intellectus et theoriae hoc est opus, sed non circa unumquodque eligibile : nos autem nunc hanc eligimus speculationem : id quidem accessorium utique erit, hoc autem opus methodi hujus.
e Quod quidem igitur necessarium esse politiam optimam hanc, secundum quem ordinem et quicumque utique optime aget et vivet beate, manifestum est.
f Dubitatur autem ab ipsis qui confitentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis,vel magis absoluta ab omnibus exterioribus, velut contemplativa quaedam, quam solam quidam aiunt esse philosophicam. Fere enim has duas vitas hominum honoratissima ad virtutem videntur praeeligentes, et priorum,et eorum qui nunc : dico autem duas, politicam et philosophicam. Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas. Necesse enim bene prudentem ad meliorem coordinare intentionem et hominum unicuique et communi politiae.
g Putant autem ii quidem proximis principari, despotice quidem factum, cum injustitia esse maxima : politice autem, quod quidem injustum non habere, impedimentum autem habere qui circa seipsum jucunditati.
h Iis autem ex contrario alii existunt opinantes : viri enim solam vitam activam esse et politicam : in unaquaque enim virtute non esse actiones magis solitariis, quam iis qui communia agunt et politizantibus.
i Ii quidem igitur sic existimant, ii au-
optimam putare debeamus, sive ab omnibus expetenda sit communio civitatis, sive a quibusdam non, sed tamen a pluribus ?
Cum vero civilis intelligentiae et speculationis hoc sit opus, non autem circa unumquodque expetendum, praeferamus et nos hanc considerationem : nam illud quidem extra propositum esset, hoc autem secundum propositum hujus investigationis.
Quod igitur necessarium sit illam esse optimam Rempublicam, per cujus instititionem unusquisque optime agat, et beate vivat, manifestum est.
Sed dubitatur etiam ab his, qui vitam cum virtute maxime eligendam putant, utrum vita civilis et activa sit praeferenda, an potius illa vita, quae sit ab omnibus externis soluta, ceu contemplativa, quam solam putant quidam esse sapientis. Fere enim has duas vitas praestantissimi ad virtutem homines anteponere videntur, et antiqui et recentes : dico autem duas, civilem, et philosophicam. Sed refert non parum, utrum hoc vel illo modo veritas se habet. Necesse est enim illum qui recte sapit, ad melius propositum se disponere, et privatim unumquemque hominem et publice civitatem.
Putant quidam in gubernando alios, si cum dominatu fiat, injuriam esse summam : si civiliter, cessare quidem injuriam, sed impediri vitae tranquillitatem.
Alii vero contra haec omnino putant civilem et activam vitam solam esse viri : in singulis enim virtutibus nulli esse majorem operandi facultatem, quam his qui in Reipublicae gubernatione versantur.
Sunt etiam qui aliis dominari, et tyran- tem despoticum et tyrannicum modum politiae aiunt solum esse felicem. Apud quosdam autem iste et legum et politiae terminus, quatenus despotizent vicinis. Propter quod et plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, tamen si alicubi aliquid ad unum leges respiciunt, ut imperent, conjecturant omnes, sicut in Lacedaemonia et Creta ad adversarios coordinata sunt fere disciplina et legum multitudo.
k Adhuc autem in gentibus omnibus, potentibus supergredi, talis potentia honorata est, velut inter Sycthas et Cellas.
I In aliquibus enim et leges quaedam sunt provocantes ad virtutem hanc, sicut in Carchedone aiunt ornatum ex. liliis accipere quotcumque militiis militaverunt. Erat autem aliquando et circa Macedoniam lex, eum qui nullum occidisset inimicorum virum, circumcingi capistro. Inter Scythas autem non licebat bibere in festo quodam scyphum circumportatum ei, qui nullum inimicum occidisset. Inter Iberos autem, qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commassant circa sepulcrum, quot utique peremerint inimicorum. Et alia multa utique apud alios sunt talia, haec quidem legibus comprehensa, haec autem consuetudinibus.
m Quamvis videbitur utique valde inconveniens esse forte volentibus considerare, si hoc est opus politici, posse speculari qualiter principetur et despozet vicinis et volentibus et non volentibus. Qualiter enim utique erit hoc politicum aut lege feribile, quod neque legale est? Non legale autem, non juste solum, sed et injuste principari : imperare autem est et non juste. Neque enim medici, neque gubernatoris opus est suasisse, aut sanasse, hujus quidem eos qui curantur, hujus autem nautas. Sed videntur multi despoticam putare esse politicam, et quod quidem singuli sibi non aiunt
nicum Reipublicae modum putant solum esse beatum. Et in quibusdam civitatibus hic est finis legum, ut finitimis dominentur. Itaque cum pleraque constituta passim, ut ita dixerim, jaceant apud plurimos, tamen si quid unum leges respiciunt, id conjectant omnes ut civitas dominetur, sicut in Lacedaemone et Creta bellum fere ordinata est disciplina juventutis et legum multitudo.
Praeterea apud gentes omnes, quae possunt praevalere, hujusmodi honoratur potentia, ceu apud Scythas, et Persas, et Thraces, et Gallos.
Quibusdam enim leges sunt ad hujusmodi provocationes virtutum, ut apud Carthaginienses ornatum ferunt annulorum accipere pro numero exp editionum,
in. quibus militaverint. Fuit etiam quandoque in Macedonia lex, eum qui nullum hostem interfecisset,capistro cingi. Apud. Scythas vero non licebat solemnibus epulis pateram circumlatam accipere ei, qui nullum occidisset hostem. Apud Iberos quoque pugnacem gentem tot obeliscos erigere circa sepulcrum mos est, quot homines ex numero hostium necaverit. Et alia apud alios sunt hujusmodi complura, legibus, aut moribus constituta.
Atqui videretur forsan nimis absurdum esse si quis considerare velit, an hoc propositum esse debeat ejus qui legibus instituit civitatem, providere scilicet ut illa dominetur finitimis et volentibus et invitis. Quomodo enim id civile, aut lege sanciendum, quod ne legitimum quidem est ? Neque enim legitimum non solum juste, verum etiam injuste dominari : subdere vero est et non juste. Atqui nec in. aliis scientiis ita videmus. Nec enim medici, neque gubernatoris est id persuadere aegrotis et nautis, vel vim afferre. Sed plerique videntur existimare civilem disciplinam esse dominari, et quod in esse justum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes. Ipsi quidem enim apud se juste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant justorum.
n Inconveniens autem, si non natura hic quidem despotizans est, hic autem non despotizans. Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus : sicut neque venari ad salsiciam vel hostiam homines, sed ad id quod est ad hoc venabile: est autem venabile quodcumque silvestre fuerit esibile animal.
o Atvero erit utique et secundum seipsam una civitas felix quae politizat, videlicet bene. Si quidem contingit civitatem habitari alicubi secundum seipsam legibus utentem studiosis, cujus coordinatio politiae non ad bellum, neque ad imperandum erit adversariis : nihil enim existit tale.
p Palam ergo, quia omnes quae ad bellum curas, bonas quidem ponendum, non autem tamquam finem omnium summum, sed illius gratia has. Studiosi autem legislatoris est considerare civitatem, et genus hominum, et omnem aliam communicationem, vita bona qualiter participabunt et contingente sibi felicitate. Different tamen statutorum quaedam legalium, et hoc legislativae est videre, si aliqui exstiterint vicini, quali ad quales studendum, aut qualiter devenientibus ad quoscumque utendum. Sed hoc quidem posterius utique sortietur congrua consideratione ad quem finem oportet optimam politiam tendere.
q Ad. eos autem qui confitentur quidem vitam, quae cum virtute, esse eligibilis differentes autem de usu ipsius, dicendum nobis ad utrosque ipsos. Ii quidem enim reprobant politicos principatus, putantes vitam liberi alteram quam-
seipsos fieri nollent, hoc in alios facere non erubescunt. Ipsi pro se justitiam quaerant, pro aliis vero nulla eis justitiae cura est.
Hoc autem absurdum, nisi tales sint natur a, ut alter dominari debeat, alter non. Quod si est ita, non est conandum omnibus dominari, sed. illis dumtaxat, qui dominabiles sunt, sicut nec venari homines ad mensam, vel sacrificium, sed illud quod venabile est : est autem venabile omne animal, quod sit natura ferum, et esui aptum.
Enimvero fieri potest, ut sit civitas una seorsum per seipsam beata, videlicet si gubernetur recte. Nam potest esse sita in loco penitus separato, et legibus uti laudabilibus : cujus Reipublicae constitutio non ad bellum, neque ad superandum hostes sit.
Patet igitur, quod omnia rei bellicae studia bona sunt existimanda, sed non ut finis supremus, sed gratia illius. Studiosi autem legum positoris est considerare urbem, ac naturam hominum, et omnem aliam communionem vitae laudabilis quo participent quantum fieri potest felicitatem. Differentia tamen erit in quibusdam legum institutis constituendis, et hoc pertinet ad eam disciplinam, quae est de legibus ponendis, videre, si qui sunt finitimi populi, qualia ad quales exercenda sint, et quemadmodum cum singulis conversandum. Verum de hoc postea suo loco considerationem faciemus, ad quem finem debeat optima Reipublicae constitutio tendere.
Ad confitentes autem vitam cum virtute esse maxime recipiendam, sed contendentes de illius usu, dicendum est nobis. Sunt enim qui despiciunt magistratus civitatis, putantes ingenui hominis esse aliam vitam quam civilis, et omni- dam esse a politica, et omnium eligibilissimam, ii autem hanc optimam. Impossibile enim nihil agentem agere bene. Bonam autem actionem et felicitatem esse idem.
r Quia haec quidem utrique dicunt recte, haec autem non recte. Ii quidem enim quod liberi vita melior quam despotica : hoc enim verum. Neque enim servo in quantum servus, uti venerabile. Jussio enim quae de necessariis, nullo participat honestorum.
s Putare vero omnium principatum
esse despotiam, non rectum. Non enim minus distat liberorum principatus ab eo qui servorum, quam rursum quod natura liberum a natura servo : determinatum est autem de ipsis sufficienter in primis sermonibus.
t Magis autem laudare sine actione esse quam agere, non verum. Felicitas enim actio est. Adhuc autem multorum et pulchrorum finem habent quae justorum et temperatorum actiones.
u Et quidem forte utique existimabit aliquis, iis ita determinatis, quod dominans esse omnium optimum. Sic enim utique plurimarum et pulcherrimarum dominus erit actionum. Quare non oportet potentem principari, parcere proximo, sed magis auferre, et neque patrem pueros, neque pueros patrem, neque totaliter amicum, amicum nullum reputare, neque ad hoc curare. Quod enim optimum, eligibilissimum, bene autem agere optimum.
x Hoc quidem igitur vere dicunt forte, si quidem existit privantibus, et vim inferentibus, quod entium eligilissimum. Sed forte non est possibile existere, sed supponunt hoc. Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei qui non differt tantum, quantum vir a muliere, aut pater a natis, aut AdminBookmark a servis. Quare bus praeferendam. Alii vero hanc optimam putant. Impossibile enim nihil
agentem bene agere. Bene autem agere ac felicem esse idem est.
Utrique eorum quaedam dicunt recte, et quaedam non recte. Nam liberi quidem hominis vitam meliorem esse quam in dominando occupati, verum est. Nihil enim egregium est servo uti in quantum servus. Jussus enim domini in rebus necessaris, nihil habet decorum.
At putare omnem gubernationem esse dominationem, nequaquam est verum. Non enim minus distat liberorum gubernatio a dominatione servorum, quam differat natura liber a natura servo, de quo sufficienter in superioribus libris determinatum fuit.
Sed laudare magis nihil agere quam agere, non est rectum, nam felleitas actio est. Praeterea multorum et praeclarorum finem habent justorum, temperatorumque actiones.
Quinimo respondebit fortasse aliquis, quod potestatem habere optimum esset: sic enim plurimas ac pulcherrimas res agere posset. Itaque is qui dominus agendi esse potest, hanc facultatem dimittere aliis non debet, sed. sibi arripere, neque filium patris, neque parentem filii, neque amicum amici rationem habere. Nam quod optimum sit, in nobis ipsis asciscere debemus, optimum autem est bene agere.
Hoc illi forsan recte dicerent, si modo existeret auferentibus ac violantibus illud, quod esset omnium maxime optandum. Sed fortassis id fieri non potest, falsoque hoc supponunt. Non enim amplius bonas actiones illas esse contingit, nisi tan? um ipse praestet, quantum vir mulieri, et pater filiis, et dominus servo.
qui transgreditur, nihil utique tantum diriget posterius, quantum jam transgressus est virtutem. Similibus enim bonum et justum in parte. Hoc enim aequale et simile. Non aequale autem aequalibus, et non simile similibus, praeter naturam. Nullum autem eorum quae praeter naturam, bonum.
y Propter quod et si aliquis alius fuerit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam optimus, huic bonum assequi, et huic obedire, justum. Oportet autem non solum virtutem, sed etiam potentiam existere, secundum quam erit activus.
z Sed si haec dicimus bene, et felicitatem bonam operationem ponendum, et communiter omnis civitatis utique erit, et secundum unumquemque optima vita, quae activa. Sed activam non necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, neque meditationes solas has esse activas, quae evenientium gratia fiunt ex agere, sed multo magis eas quae per se perfectae, et eas quae ipsarum gratia theorias et meditationes. Bona enim actio finis : quare actio aliqua. Maxime autem agere dicimus et dominos extrinsecarum actionum architectorias intelligentibus.
aa At vero neque sine actione esse necessarium civitates secundum se locatas, et ita vivere eligentes. Contingit enim secundum partes et hoc accidere. Multae enim communicationes ad invicem partibus civitatis sunt. Similiter autem hoc existit et circa unumquemque hominum. Vacationem enim utique Deus habebit bene, et totus mundus, quibus non sunt extrinsecae actiones praeter proprias quae ipsorum.
bb Quod quidem igitur eamdem vitam necessarium sit esse optimam uni-
Quare is qui violaret, nihil tantum proficeret postea, quantum jam a virtute ipsa recessit. Paribus enim honestum et justum in parte. Hoc enim justum non par, non par autem paribus, et non simile similibus, praeter naturam est. Nihil autem bonum quod sit praeter naturam .
Quapropter et si alius quidem sit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam in rebus optimus, hunc sequi honestum est, et huic parere justum. Sed oportet illi non virtutem solum, verum etiam potentiam existere, per quam sit activus.
Quod si haec vera sunt, et felicitas in bene agendo est reponenda, et publice totius civitatis, et privatim singulorum vita illa erit optima, quae sit activa. Verumtamen activam non est necessarium esse ad alios, quemadmodum quidam putant. Neque eas meditationes solum esse activas, quae gratia eorum fiunt quae ex agendo proveniunt, sed multo magis, quae in seipsis finem habent, et suiipsius gratia fiunt contemplationes et meditationes. Bene agere enim finis est: quare et actio quaedam. Maxime autem proprie dicimus agere etiam externis actionibus, eos qui intelligentia et cogitatione operibus praesunt, architecti.
Quinimo neque sine actione esse necessarium eas civitates quae positae sint in solitudine, et est ita vivere eligentes. Fieri enim potest, ut partibus inter se agere contingat. Multae enim communicationes ad invicem sunt partibus civitatis. Similiter autem hoc existit unicuique homini. Vix enim Deus bene se haberet, et mundus totus, quibus non sunt actiones externae praeter proprias ipsorum,
Quod igitur necessarium sit eamdem esse vitam optimam privatim unicuique cuique hominum et communiter civitatibus et hominibus, manifestum est.