COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Optimae regionis et situs urbis conditiones : et utrum utile necne vicinam mari esse
civitatem ? ANTIQUA TRANSLATIO.
a Consimiliter autem et quae de regione habent. De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, palam quia per se sufficientissimam omnis quicumque laudabit utique. Talem autem necessarium esse omnia ferentem : omnia enim existere, et nullo indigere, AdminBookmark
b Multitudine autem et magnitudine tantam, ut possint habitantes vivere vacantes libere simul et temperate. Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem, qualiter oportet habere, et quomodo ipsam ad usum. Multae enim circa considerationem hanc sunt dubitationes, propter trahentes ad utrumque excessum vitae, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias.
c Speciem autem regionis non. difficile dicere. Oportet autem quaedam suaderi et ab iis qui circa ducatum exercitus sunt ex-
LKONARDl ARETINI TRANSLATIO.
De regione autem eadem fere dici possunt. Nam qualis esse debeat, clarum est, quod sufficientiam omnes laudabunt. Hanc autem necesse est feracem esse omnium. Nam omnia in seipsa habere, et nullius indigere, sufficientis est.
Multitudine vero, ac magnitudine tantam, ut queat habitatores otiosos nutrire liberaliter simul temperate viventes. Hoc autem, utrum bene vel non bene dicatur, postea diligentius erit considerandum, ubi de possessionibus,etfacultatibus mentionem fieri continget, qualiter et quemadmodum se habere erga usum ipsum oportet. Permultae enim circa considerationem istam dubitationes cadunt, propter trahentes in utramque partem vitae excessum, alios ad tenuitatem, alios ad largitatem.
Formam vero regionis non est difficile praescribere. Credendumque est in quibusdam rei militaris peritis, asserentibus ta- perti, quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, ipsis autem facile exibilem. Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ita et regionem : quod autem facile conspicabile, est regionem esse facile auxiliabilem.
d Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem. Unus quidem qui dictus terminus : oportet enim adesse auxilia locorum omnium. Reliquus autem ad deiation.es fructuum, qui nascuntur. Adhuc autem ejus quae circa ligna materiae, et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens facile deportabilem.
e De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus, aut nociva, multa existunt dubitantes.
f Advenire enim aliquos in aliis nutritos legibus inconferens aiunt esse ad bonam legislationem, et hominum multitudinem fieri quidem enim ex usu. maris, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, contrariam autem esse ad politizare bene.
g Quod quidem igitur, si hoc non accidit, melius et ad securitatem, et ad abundantiam necessariorum, civitatem et regionem participare mari, non immanifestum.
h Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad laedendum invadentes. Si non secundum ambo possibile, tamen secundum alteram existet magis, participantibus ambobus. Quaecumque autem non exstiterunt apud ipsos entia, suscipere haec, et superflua nascentium emittere, sunt necessariorum.
lem esse oportere, ut ab hostibus quidem non facile invadi possit, civibus autem facilis sit in aliena egressio. Praeterea ut hominum multitudinem facile inter se cognosci posse diximus oportere, sic etiam regio sit subjecta conspectui, id est, ut cognosci et succurri faciliter possit.
Urbis autem situs, si formanda nobis illa est secundum votum, opportune et ad terram et ad mare debet jacere. Una jam determinatio praemissa est, oportere ad. auxilia ferenda communem esse locorum omnium undequaque aptitudinem. Altera ad importationem fructuum. Praeterea ad. lignorum materiem, et si quid aliud simile opificum, regio in se habeat facilem advectionem.
Communio autem maris, utrum utilis sit civitatibus vel damnosa, permultae sunt discepta tiones.
Nam et frequentare advenas quosdam alienis educatos legibus, inutile putant ad rectam civitatis disciplinam, et turbam popularem multiplicari ex usu maris transmittentibus et recipientibus negotiatorum multitudinem, contrarium esse dicunt rectae civium institutioni.
Quod igitur, si ista non contingant, melius sit et ad securitatem, et ad copiam rerum necessariarum, communionem maris habere urbem et regionem, non est obscurum.
Nam ad facilius ferendum hostes, peropportuna facultas succurrendi auxiliandique suis terra et mari esse debet, et ad nocendum invadentibus. Si non utrinque possibile, at altera ex parte magis existit ambarum participantibus. Et quae apud eos non existunt, importari, et quae superabundant, deportari, ex necessariis est, i Sibi autem negotiativam , sed non aliis oportet esse civitatem. Qui autem exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia hoc agunt. Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, neque negotiatorium oportet habere tale.
k Quoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus bene jacenti a ad civitatem, ut neque occupetur ipsum municipium, neque sit longe valde, sed optime muris circumdari et aliis talibus firmaculis, manifestum, quodsi quidem bonum aliquod accidit fieri propter communicationem ipsorum, existet civitati hoc bonum : si autem aliquid nocivum, caveri legibus facile, differentes et determinantes quos non. oportet, et quos oportet, misceri invicem.
I De nautica antem potentia, quod quidem opportunum existere usque ad aliquam multitudinem, non immanifestum. Non enim solum sibi ipsis, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, et posse auxiliari, sicut per terram et mare.
m De multitudine autem jam, et magnitudine potentiae hujus aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim ducali et politica vivat vita, necessarium et hanc potentiam existere ad actiones commensuratam .
n Multitudinem autem hominum, quae sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus. Neque enim ipsos oportet esse partem civitatis. Quod quidem enim supergressivum. liberum et pedestrium est, quod dominans est et obtinet navigium.
Sibi enim ipsi mercabilem, non aliis civitatem esse oportet. Qui autem omnibus mercatum apud se praebent, hi faciunt quaestus cupiditate. Quod si non expedit civitati hanc cupiditatem habere, neque mercatum certe hujusmodi debet recipere.
Nam et nunc quidem videmus multis regionibus et civitatibus stationes ac portus opportune jacere, ut neque intra urbem sint, neque valde distantes, murisque circumdari, et aliis hujuscemodi munitionibus : clarum est enim, quod si quid boni proveniet ex tali communione, civitas id bonum suscipiet : sin aliquid mali, caveri ab eo facile erit per leges jubentes, ac determinantes, quos oportet, et quos non oportet, invicem admisceri.
De navali autem potentia, quod melius sit eam habere usque ad aliquam quantitatem, manifestum est. Non solum enim sibiipsis, sed finitimis quibusdam oportet et auxiliari posse, et esse terrori, quemadmodum terra, sic etiam mari.
Magnitudo autem, ac multitudo hujus potentiae ad. mores civitatis erit accommodanda. Nam si ea fuerit civitas quae magnam prae stant iam auetoritatem que habere consuevit, necessarium erit hanc potentiam rebus esse conformem.
Turbam vero nauticam, et hujusmodi hominum multitudinem, non necessarium est civitatibus existere. Nulla enim civitatis pars hujusmodi homines esse debent. Nam pugnatores qui naves conscendunt, ingenui sunt homines, terra quoque militare consueti, hi praesunt navali turbae, et imperant.
o Multitudine autem existente vernaculorum et regionis agricolarum, copiam necessarium est esse et nautarum. Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, puta civitati Heraclcotarum : multas enim replent triremes, aedificata civitate, magnitudine aliis contractiore.
. p De regione quidem igitur et portubus, et civitatibus, et mari, et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus.