COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Postquam determinavit Aristoteles de quantitate civitatis, determinat de qualitate regionis et quantitate ad civitatem pertinentis : et dividitur in quatuor partes. In prima parte determinat qualitatem regionis, ex his scilicet quae pertinent ad abundantiam et facilem exitum civibus, et difficilem aditum inimicis. In secunda parte determinat utilitatem civitatis ex. situ super mare, ibi (litt. d), Civitatis autem positionem si oportet, etc. In tertia determinat qualitatem civitatis ex munitione, quam habet ex mari, ibi. (litt. k), Quoniam autem et nunc videmus, etc. In quarta parte determinat qualitatem civitatis ex liberis et pedestribus et navigantibus et vernaculis et agricolis et omnibus hujusmodi ad civitatem pertinentibus, ibi (litt. n, circa finem), Quod quidem enim supergressivum, etc.
a Sententia primae partis est haec, quod sicut determinatum est de civitate, consimiliter oportet determinare de
Existente vero multitudine tenuis fortunae hominum, qui circa nos habitant, et agricolarum qui in regione rem rusticani exercent, necessarium est abundantiam esse nautarum. Videmus etiam nunc istud fieri in quibusdam civitatibus, ceu Heracleotae multas implent triremes, urbem possidentes magis exiguam quam caeteri.
De regione igitur, et partubus, et urbibus, et mari, et navali potentia, in hunc modum determinatum sit : de multitudine quoque civitatis, quam determinationem habere decet, prius diximus.
regione pertinente ad civitatem, ut scilicet sufficientissima sit : sic enim omnis qui laudat civitatem, laudat illam. Talem autem regionem oportet esse ferentem omnia, id est, omnes fructus, sicut dicitur de Troja,
.... Potum vineta, cihum dedit area laeta.
Et hujus dat rationem : quia omnia existere civitati et in nullo deficere est AdminBookmark id est, per se sufficiens. Et addit quod multitudine et magnitudine tanta sit regio ut viventes in civitate possint vacare studio et civilibus libere simul et temperate vivere. Addit etiam,quod si talis terminus regionis quantum ad habitantes recte positus est, posterius erit considerandum, quando de distributionum possessione agetur in hoc eodem libro (cap. 8, a), De distributione autem et de agricolis, etc. eo quod haec consideratio multas habet dubitationes, propter eos qui trahunt ad utrumque excessum vitae, tenacitatis scilicet, et deliciarum : utrique enim horum excedunt temperantiam. Addit etiam, quod speciem regionis qualis esse debeat, non est difficile dicere, et quod oportet suaderi in his a ducibus exercituum expertis, ita sci- licet quod regio difficile sit adibilis adversariis, civibus autem contra adversarios facit sit exibilis. Adhuc sicut dictum est de civitate, quod sit multitudo civitati competens, ita et conspicabilis sit regio : ut scilicet tantam multitudinem habeat, qualis sufficit ad opera regionis, ut facile auxiliabilis sit civitati. Haec est sententia. Littera sic ordinanda est : Consimiliter autem, civitati scilicet, et, id est, etiam quae de regione, habent. Et dat rationem, ibi, De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, supple, esse regionem, palam, quia per se sufficientissimam, supple, regionem, omnis quicumque laudabit utique. Et quae sit illa, subdit, ibi, Talem autem necessariam esse, supple, est, omnia ferentem, id est, quod ferax sit omnium, maxime frumenti, vini, et olei, et pascuorum propter animalia. Et dat rationem, ibi, Omnia enim existere, et nullo indigere, AdminBookmark supple, est re-
gio, id est, per se sufficiens.
b Et subdit qualis debeat esse secundum multitudinem inhabitantium, ibi, Multitudine autem, supple, habitantium et magnitudine tantam, supple, oportet esse, ut possint habitantes in ea vivere vacantes libere simul ei temperate : occupati enim laboribus, liberalibus studiis intendere non possunt. Et subjungit, quod de hoc termino posterius considerandum est, ibi, Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter, id est, universaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem infra, scilicet in capitulo superius assignato , qualiter scilicet oportet abundantiam habere, et quomodo ipsam ad usum, supple, hoc totum ibi determinabitur. Et quare differt illud, subdit, ibi, Multae enim circa considerationem hanc sunt dubitationes. Et tangit dubitationum cau- sas, ibi, Propter trahentes ad utrumque excessum vitae, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias : utrique enim horum recedunt a medio temperantiae.
c Speciem autem regionis, qualis scilicet debeat esse, non difficile, supple, est, dicere. Et subdit, quod quia etiam species regionis est etiam ad bellica consideranda, oportet in his suaderi a ducibus exercitus expertis. Et hoc est : Oportet autem quaedam, suaderi et ab his qui circa ducatum exercitus sunt experti. Et ostendit in quo, ibi, Quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, supple, regionem. Et hujus ratio est, ut facile non possint vastari ab hostibus : ipsis autem civibus facile exibilem, quando scilicet vadunt cum exercitii contra hostes.
Et addit de multitudine habitantium in regione, ibi, Adime autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ad opera scilicet civitatis determinatam, ita et regionem, supple, dicimus esse debere conspicabilem, quando scilicet determinatam habet multitudinem ad opera regionis, et non ultra, nec citra. Et ostendit, quod hoc est utile, ibi, Quod autem facile conspicabile, est regionem esse talem, ut dictum est scilicet, facile auxi Habilem, supple, et ad temperantem et felicem vitam.
d Deinde eum dicit, Civitatis autem positionem, etc. determinat de utilitate civitatis ex situ super mare : et habet duas partes, in quarum prima tangit tres utilitates, si bene ponatur ad regionem. In secunda ponit quinque utilitates, si bene ponatur ad mare, ibi (litt. e), De communicatione autem ad mare, etc.
Agit igitur de positione civitatis : et est sententia, quod si civitas ad. votum debeat poni, oportet quod bene ponatur ad mare, et bene ad regionem. Et sic bene posita est ad esse locorum omnium,
qui unus terminus est bonae positionis. Secundus autem est, quod bene ponatur ad delationes fructuum qui nascuntur in terra, frumenti scilicet, vini, et olei. Tertius est, quod bene ponatur ad materiam lignorum quae necessaria sunt propter ignem, et propter aedificationem, ut facile habeantur. Quartus est, ut bene ponatur ad operationem et usum aliorum, sicut sunt pascua quae profert regio ad usum animalium. Haec est sententia.
a sic ordinatur : Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem, ut scilicet votive perfruatur civitas bonis quae possunt advehi et per navigationem maris, et regionis.
Post hoc subjungit, quod iste est primus terminus bonae locationis, ibi, Unus quidem qui dictus, supple, est terminus. Et dat illum, ibi, Oportet enim, supple, locatae civitati adesse auxilia locorum omnium. Secundum terminum ponit, ibi, Reliquus autem, supple, terminus, ad delationes frutuum qui nascuntur, supple, oportet esse locatam civitatem, maxime scilicet frumenti, vini, et olei, ut facile habeantur : quia sine his non potest subsistere civitas. Tertium terminum ponit, ibi, Adhuc autem ejus, scilicet tertius terminus locationis est, quae circa ligna materiae, id est, materia scilicet lignorum, ad cremabilia scilicet et aediiicabilia, ut facile possint haberi. Quartum terminum ponit, ibi, Et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens, in pascuis scilicet in foeno, facile deportabilem, id est, quod facile deportetur ad civitatem.
e De communicatione autem ad mare, etc. Ponit utilitates quinque ex eo quod sita sit civitas super mare : et hujus sententia est, quod licet quidam dubitent utrum nociva sit talis positio, vel proficua, eo quod multi nutriti in aliis legibus possent advenire civitati, quod dicunt esse non conferens civitati ad bonam legislationem, et quod ex hoc ho-
minum multitudo fiat in civitate, quia scilicet ex usu maris emittunt et suscipiunt negotiatorum multitudinem, qui saepe contrarii sunt ad bene politizare : tamen sunt quinque utilitates manifestae, quae eveniunt civitati, eo quod sita est super mare. Prima est quae dicta est, quia scilicet negotiatio de civitate ad civitatem facile potest fieri. Secunda est ad securitatem civitatis : quia scilicet nec equestri nec pedestri exercitu potest adiri. Tertia est, quia ad abundantiam necessariorum, nec immanifestum est bonum esse regionem participare mari quia per mare undique advehuntur necessaria. Quarta est, quia facilius ferunt adversarios : eo quod per mare facilius possunt sibi auxiliari, navali scilicet bello. Quinta est, quia ea quae non abundant apud se, facile possunt suscipere, per navigationes scilicet, et ea quae superfluunt apud eos de fructibus terrae, possunt emittere ad alios, et sic lucrari. Et dat rationem horum : quia omnem civitatem oportet negotiativam esse sibi, si non aliis : et qui exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia faciunt hoc. Si autem aliqua civitas est quam non oportet tali participare acquisitione, illam non oportet negotiatorium tale habere. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus (rectis participium est a passivo verbo formatum), aut nociva, multa existunt dubitantes. Et haec proferunt :
f Et primo objicit quod sit nociva, ibi, Advenire enim aliquos, supple, ad civitatem, in aliis nutritos legibus, inconferens aiunt esse ad bonam legislationem. Et ponit rationem, ibi, Et hominum multitudinem fieri quidem enim, supple, in civitate, ex usu maris, navigando scilicet, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, supple, ex quibus quidem fit multitudo in civitate : contrariam autem esse, supple, dicunt hanc multitudinem ad politizare bene. Sic ergo objiciunt ad. probandum quod positio civitatis super mare sit nociva.
g Et vadit in contrarium, ibi, Quod quidem igitur, si haec non accidunt , melius, supple, sit, et ad securitatem et ad abundantiam necessariorum, civitatem ei regionem participare mari, non immanifestum, supple, est.
h Et dat rationem, ibi, Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles, id est, quod facile possunt se juvare contra eos. Et dat rationem, ibi, Oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad laedendum invadentes. Si autem non secundum ambo, possunt scilicet laedere, possibile est tamen laedere, supple, ex una parte adversarios. Et hoc est: Tamen secundum alteram existet magis, ut scilicet laedantur, participantibus ambobus, scilicet terrae et mari.
Et ponit aliam utilitatem, et est tertia,. ibi, Quaecumque etiam non exstiterint apud ipsos entia, suscipere haec, supple, per navigationem maris facile possunt, et superflua nascentium, scilicet apud se, emittere, supple, possunt per navigationem, ut vendant scilicet aliis, et sic lucrentur. Et ,subdit rationem, Sunt, supple, autem, necessariorum, id est, de numero necessariorum.
i Et dat rationem, ibi, Sibi autem negotiativam, id est, lucrativam, sed non
aliis oportet esse civitatem, Et dat rationem, ibi, Qui autem exhibent seipsos omnium forum, scilicet emptionibus et venditionibus, acquisitionis gratia hoc agunt : et ideo, supple, student ut undequaque lucrentur, emendo scilicet et vendendo. Et subdit, quod si aliqua civitas est, quae his non indiget, illam non opor- tet tale negotiatorium habere. Et hoc est: Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, scilicet venditionis, neque negotiatorium oportet habere tale, scilicet emittendo sua et suscipiendo aliena.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem et videmus nunc, etc. agit de utilitate civitatis ex portu et.mari et nautica potentia : et in universo dicit tria. Primum est, quod si forte aliquis diceret, quod nocumentum potest fieri ex portu, ita scilicet quod inimici navali bello possint adire portum et occupare municipium, dicit quod hoc potest caveri, sicut in multis civitatibus cautum est, quod scilicet portus apte jaceat ad civitatem, ut ex eo non occupetur municipium, neque sit longe valde a civitate, et claudatur muris et aliis firmaculis, ito quod nullus praeter voluntatem possit intrare : et sic bonum quod est ex nautica potentia, accidet civitati, et nullum damnum. Et si timor est de aliquibus, quod non debent misceri per communicationem civitati, caveatur legibus determinando eos quos oportet misceri civitati, et quos non. Haec est sententia.
Dicit ergo primo : Quoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus, universaliter scilicet, bene apte jacentia ad civitatem. Et describit modum, ibi, Ut neque occupetur, id est, ut neque possit occupari, ad hostibus scilicet, ipsum municipium (municipium dicitur civitatis, quia munit eos quos continet), neque sit longe valde, ita scilicet quod utilitas quae est ex portu, facile a civitate possit haberi. Et dicit qualiter munitur, ne hostes intrent portum ibi, Sed optime muris, et clausura murorum, et talibus aliis firmaculis circumdari, sicut scilicet turribus et portis.et
seris. Et ex hoc infert, ibi, Manifestum, supple, est, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri, ex portu scilicet, propter communicationem ipsorum civium ad alios, existet civitati hoc bonum: sicut enim infra dicet in hoc eodem capitulo, sua possunt navigando emittere, et alia quae sunt aliorum, ad se facile deportare.
Sed quia superius subjectum est, quod multi extranei possunt sic misceri in civitate, de quibus timendum est quod subvertant politiam, respondet quod hoc legibus caveatur. Et hoc est : Si autem aliquod nocivum, supple, contingat per hoc intrare civitatem, caveri legibus facile, supple, contingit. Et dicit modum, ibi, Differentes et determinantes, id est, differenter determinantes, per leges scilicet, quos non oportet., et quos oportet misceri ad invicem, communicando se civitati.
I Secundum ponit, ibi, De nautica autem potentia, etc. ostendit quam utilis sit nautica potentia : et dicit quod non est immanifestum, quod nautica potentia optima existit civitatibus, dummodo sit usque ad aliquam multitudinem determinata. Et dat rationem : Quia non solum sibiipsis cives debent esse auxiliabiles, sed etiam multis vicinorum, et inimicis debent esse terribiles, tam per mare quam per terram. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De nautica autem potentia, quod quidem opportunum, supple, sit existere usque ad aliquam multitudinem, determinatam scilicet, non immanifestum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Non enim solum sibiipsis, supple, debent esse cives auxiliabiles, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, supple, si sunt et posse auxiliari, supple, si sunt amici, sicut per terram, supple, ita et per mare.m Tertium ponit, ibi, De multitudine autem jam, etc. determinat mensu-
ram et terminum nauticae potentiae secundum quod expedit civitati. Et est sententia., quod terminus multitudinis nautarum et piratarum et generaliter pugnantium in navibus,: determinari debet ad vitam civitatis et communicationem. Si enim civitas est ita potens, quae utitur ducali potentia et exercitu, et politica vitat vivat, necesse etiam, quod habeat nauticam potentiam ad actiones civitatis commensuratam. Sed multitudinem hominum ad nauticam potentiam pertinentium non est necessarium existere civitati : eo quod tales cum sint peregrini et advenae, nulla pars civitatis sunt. Nam quod in civitatibus supergressivum est et vincens, sunt cives liberi maxime et insignes et nobiles et pedestrium, id est, populi : et hoc est dominans in civitatibus, et obtinet navigium et omnes alios principatus civitatis : et quando multitudo est vernaculorum necessaria et agricolarum regionis, ita etiam.est necessaria multitudo nautarum. Et pronat hoc per exemplum : Quia videmus civitatem Heracleotarum (et est civitas quae vocatur Heraclea) quae licet aedificata sit contractior aliis civitatibus, tamen per mare potentia nautica defert Gereres, id est, fruges suas (Ceres enim est Dea frugum, et ab illa Gereres fruges dicuntur), et replet multas triremes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De multitudine autem jam et magnitudine potentiae hujus, nauticae scilicet, aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim, civitas scilicet, ducali et politica vivat vita, necessarium, et, id est, etiam hanc potentiam existere, nauticam scilicet, ad actiones, supple, civitatis commensuratam, ut scilicet actiones civitati necessarias non excedat.
n Multitudinem autem hominum quse sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus : et ideo, supple, ex eis non oportet timere subversionem politiae : neque enim ipsos oportetesse partem civitatis. Et hoc ostendit ulterius, ibi, Quod quidem enim supergressivum, supple, est in civitate, supple, est liberum, id est, liberi cives, insignes scilicet, et nobiles, et pedestrium est, id est, populi, quod dominans est, supple, in civitate, et obtinet navigium, hoc est, principatus navigii et omnes alios principatus.
o Et subdit quomodo necessaria est ista communicatio sicut et aliorum, ibi, Multitudine autem existente vernaculorum (vernaculus est servus in domo domini et genitus et nutritus, qui necessarii sunt ad. communicationem civitatis) et regionis agricolarum, copiam, supple, existentem ad communicationem civitatis, et, id est, etiam necessarium est esse et nautarum, supple, multitudinem. Et dat exemplum, ibi, Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, scilicet civitatibus, puta civitati Heracleotarum :
et dicit modum. : Multas enim replent triremes aedificata civitate, supple, sic super mare, magnitudine aliis contractiore, id est, cum aliis minor sit civitatibus multis, prodest per navigium communicando fruges. Exemplum convenientius est quod dicit Titus Livius in historia Romana, quod. Romani super mare portum aedificabant et civitatem, quam Messanam vocabant : eo quod messes ae gypti ibi deponebantur ad civivitatem Romanam per ostia Tiberina deferendo ad horrea publica Romanorum, ex quibus stipendia militibus praebebantur.
p His dictis adjungit epilogum totius capituli, sic : De regione quidem igitur et portubus et civitatibus et mari et de nauticapotentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus, in praecedenti scilicet capitulo.