COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De situ civitatis : item de munitione ac ornatu ejusdem.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Civitatem autem, quod quidem oportet communem esse aridae et maris, et regionis omnis similiter ex contingentibus, dictum est prius.
b Ipsius autem ad seipsam, si ad votum oportet adipisci positionem, quatuor utique respicientes. Primum quidem tamquam necessarium ad sanitatem. Quae enim ad ortum declinationem habent, et ad ventos flantes ab Oriente, saniores. Secundo autem ad Boream : recentiores enim hae magis. Reliquorum autem ad politicas actiones, et ad bellicas bene habere. Ad bellicas quidem igitur, ipsis quidem boni exitus esse oportet, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem. Aquarum autem et rivorum maxime quidem existere multitudinem convenientem : si autem non hoc, inventum est per praeparationem susceptaculorum aquarum, imbrium copiosorum et magnorum, ut numquam deficiant, prohibiti a regione propter multitudinem.
c Quoniam autem oportet de sanitate
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Urbs autem quod terrae marisque particeps esse debet, et quod ad totam regionem similiter debet esse communis, quantum fieri potest, dictum est prius.
Ipsius autem ad seipsam optandum est positionem sortiri ad quatuor respicientes. Primum ad sanitatem, quod est necessarium. Ad Orientem enim solem conversae urbes, et ad eos ventos qui inde perflant, salubriores sunt. Secundo loco quae sunt secundum Boream sitae : hae namque sunt ad hiberna potiores. In reliquis vero, ut ad civiles res et ab bellicas opportune se habeat. Ad bellicas quidem, ut facilis sit civibus in aliena egressio, hostibus autem difficilis aditus, ac difficilis circumdatio. Aquarum autem et stagnorum abundantiam habeat maxime naturalem : quod si naturalis deficiat, ex aqua pluviae cisterna, et lacus, qui magnam vim aquarum suscipiant, comparentur, ita ut deesse aqua, si quando obsiderentur, numquam possit.
Sed cum oporteat de sanitate habitan- inhabitantium sollicitari, hoc autem est imponi locum in tali et ad talem bene : secundo autem aquis sanis uti : et hujus curam habere non accessorie. Quibus enim plurimis utuntur ad corpus et saepissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem : aquarum autem et spiritus natura, hanc habent naturam.
d Propter quod quidem bene sapientibus civitatibus oportet distingui, si non omnes similes, neque copiosae sint talium aquarum, seorsum eas quae ad alimentum aquas, et eas quae ad aliam opportunitatem.
e De locis autem munitis non omnibus politiis similiter habet quod expediens, puta arx, oligarchicum : democraticum autem aequalitas : aristocraticum autem neutrum, sed magis fortia loca plura.
f Dispositio autem familiarium habitationum delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, si bene penetrabilis sit secundum modum juniorem, et domativuni equorum : ad bellicas autem securitates e contrario, ut habebant secundum antiquum. Difficilis enim exitus illa extraneis, et difficile perscrutabilis invadentibus. Propter quod oportet utrisque iis participare : contingit enim, si quis ita praeparaverit, sicut inter agricolas, quas vocant quidam vinearum systadas.
g Et totam quidem civitatem non facere facile penetrabilem, secundum partes autem et loca : sic enim ad securitatem et ad ornatum bene habebit.
h De muris autem dicentes non oportere habere virtuti contrafactas civitates, valde antique existimant, et hoc viden- tium curam habere, hoc autem sit primum in situ et qualitate loci, secundum in aquarum salubrium usu, in ea quoque re est diligentia merito adhibenda. Quibus enim plurimum et frequentissime utimur ad corpus, ea plurimum important ad sanitatem : aquarum autem et ventorum potentia talem habet naturam .
Quapropter in civitatibus quae recte sapiunt, distinguendus est aquarum usus, si non omnes sunt pares, nec abundantia sit earum aquarum, ut aliae seorsum aquae ad cibum et potum, aliae ad aliam indigentiam deputentur.
Loca autem munita non pariter cunctis civitatibus utilia sunt, ut puta arx ad dominationem unius, vel paucorum : in populari vero vivendi modo aequalitas loci : in optimatum vero gubernatione neutrum istorum, sed magis loci plures ardui.
Privatarum autem domorum forma gratior et commodior ad caeteras existimatur secundum noviorem istum Hippodamium morem. Sed ad securitatem tutelamque civitatis utilior erat antiquorum aedificatio. Habent enim illorum aedificia inextricabiles aditus, ex quibus nisi consueti evadere vix possunt, et inscrutabiles latebras, si qui aggrederentur. Ex quo utriusque horum participare debent : potest enim hoc fieri, si quis ita disponat, ut solent agricolae illos quos vocant quidam vinearum tramites.
Et caeteram urbem non facere penetrabilem, sed partes quasdam et loca : sic enim et ad securitatem et ad ornatum se bene habebit.
Moenia vero qui dicunt non oportere adesse civitatibus illis quae virtutem possideant, nimium prisce loquuntur, et hoc tes opere redargutas eas quae illo modo
decorantur. i Est autem ad consimiles quidem, et non multum differentes multitudine, non bonum tentare salvari per murorum munitionem,
k Quoniam autem et accidit et contingit majorem excessum fieri insurgentium, quam sit virtus humana et ea quae in paucis, si oportet salvari, et non pati male, neque injurias sustinere, firmissimam munitionem murorum existimandum esse bellicosissimam, aliterque et nunc inventis iis quae circa sagittas et machinas ad certitudinem insultus.
I Simile enim velle muros non circumponere civitatibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, et circumtollere montana loca : similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, tamquam non virilibus futuris habitatoribus.
m At vero neque hoc oportet latere, quod circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus, et tamquam habentibus et tamquam non habentibus : iis autem quae non habent, non licet.
n Si itaque hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, sed et de iis curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias, et ad nunc adinventas. Sicut enim invadentibus cura est per quos modos supergrediantur, sic haec quidem inventa sunt, haec autem quaerere oportet, et philosophari custodientes. A principio enim neque conantur invadere bene praeparatos.
vident per experientiam reprobatum in his civitatibus, quae sibi id ad gloriam jactabant.
Est enim ad pares, ac non multo excedentes multitudine, non satis decorum per moenia servari velle.
Sed cum aliquando contingat et fieri possit, ut multo major hominum multitudo, et majori virtute superveniat, si salvos esse oportet, neque perire, neque contumeliis affici, firmissimam munitionem murorum, putandum est opportunissimam esse in bello, praesertim hoc tempore, in quo tormenta et machinae ad obsidiones urbium, cum omni subtilitate sunt adinventa.
Simile est enim civitatem non circumdandam moenibus censere, et regionem facilem ad invadendum quaerere, et dejicere montuosa loca : et privatis domibus non circumdare parietes, quasi viles futuri sint habitatores.
Atqui ne id quidem latere oportet, quod qui moenibus circumdantur, eis licet in utramque partem uti urbibus, et tamquam muros habentibus, et tamquam non habentibus : sed eis qui moenia non habent, non licet.
Si ergo per hunc modum se habet, non solum moenia circumdanda sunt urbi, verum etiam curandum ut et ad ornatum civitatis se habeant decenter, et ad bellicas opportunitates, tum alias quae nunc repertae sunt. Ut enim aggressoribus cura est quibus modis vincant, ita quaedam jam reperta sunt, quaedam investigare atque philosophari oportet eos qui defendunt. Principio enim non aggrediuntur expugnare eos qui bene se praeparauerunt.