COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
A quo primum eruditio facienda sit, et quae circa conjugia ac liberorum procreationem consideranda sint ac peragenda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Qualiter autem et per quae erit hoc, utique speculandum. Divisimus itaque prius, quod natura, et consuetudine, et ratione opus est. Horum autem quales quidem quosdam esse oportet natura, determinatum est prius, reliquum autem considerare, utrum instruendi prius ratione, vel consuetudinibus. Haec enim oportet ad invicem consonare consonantia optima. Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, et per similia duci.
b Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Ratio autem nobis et intellectus naturae finis, quare ad haec generationum et consuetudinum studium oportet praeparare.
c Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ita et animae videmus duas partes, quod irrationabile, et rationem habens : et habi-
LEONARDI ARET1NI TRANSLATIO.
Quomodo autem et per quae id erit, utique considerandum. Diximus supra dividentes, quod et natura, et more, et ratione indigemus. Ex his autem quales aliquos natura esse oportet, determinavimus, restat videre, utrum ratione prius an moribus sit eruditio facienda. Haec enim simul concordare debent optima concordatione. Contingit enim rationem aberrare ab optima suppositione, et similes per mores duci.
Clarum est hoc, primum quidem, quemadmodum in aliis, quod generatio est a principio et finis a principio aliquo alterius finis. Ratio autem nobis et mens naturae finis, quare ad haec generationem ac morum institutionem parare oportet.
Deinde, ut anima et corpus duo sunt, ita quoque duas videmus esse animae partes : unum irrationalem, alteram quae ha- tus horum duos secundum numerum, quorum hic quidem est appetitus, hic autem intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, quam anima, ita et quod irrationabile, quam rationem habens. Manifestum autem est hoc : animus enim et voluntas, adhuc autem et concupiscentia, et mox. natis existunt pueris : ratiocinatio autem et intellectus, procedentibus nata sunt infieri.
d Propter quod primo quidem corporis curam necessariam esse priorem quam eam quae animae : deinde eam quae appetitus : gratia vero intellectus eam quae appetitus, hujus autem eorum quae animae.
e Siquidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium, quando et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.
f Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, aspicientem ad ipsos, et ad tempus vivendi, ut conveniant aetatibus ad idem tempus, et non dissonent potentiae : hujus quidem adhuc potentis generare, hac autem non potente : aut hac quidem, viro autem non : haec enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates.
g Deinde ad puerorum successionem, oportet enim neque subdeficere pueros aetatibus patrum : sine profectu enim senioribus gratia quae a pueris, quod autem a patribus auxilium pueris. Neque valde prope esse. Multam enim habet displicentiam , verecundiaque minus existit talibus, tamquam coaetaneis, et circa dispensationem querulosum quod propinquum.
h Adhuc autem unde incipientes huc
het rationem. Habitus quoque earum duos, quorum alter est appetitio, alter mens. Ut autem corpus in generatione antecedit animam, sic pars irrationalis antecedit eam partem quae habet rationem. Patet id in pueris, quibus statim ira et voluntas et concupiscentia existit, ac ratio et mens procedente aetate in illis fieri natae sunt.
Quapropter corporis curam necesse est prius suscipere quam animi : deinde appetitus : curam tamen appetitus gratia mentis, curam vero corporis gratia animi.
Si ergo ab initio providendum est a legispositore, ut optima sint corpora eorum qui educantur. Primo quidem circa conjugia providere debet, qua aetate, et cujusmodi existentes sint in matrimonium copulandi.
Hoc autem instituet legispositor, inspiciens ad ipsos, et ad vitae tempus ut aetatibus in idem concurrant, nec discrepet gignendi potentia : viro enim generare adhuc potente, si mulier ipsa concipere non possit, vel muliere quidem ad concipiendum apta, si vir ipse non possit, lites ac discordiae inter eos oriuntur.
Ad filiorum quoque susceptionem est inspiciendum, ne nimis distent ab aetate paterna: quoniam nec ipsi senioribus gratiam referre illam possunt, nec parentes filiis adjumenta praestare. Nec etiam nimis proximi ad aetatem paternam accedere debent filii. Habet enim hoc turbationem non parvam, cum neque tanta sit reverentia hujusmodi filiis erga genitores, utpote quasi aequalibus, et circa gubernationem domus quaerelae ex ista quasi paritate soleant provenire.
Insuper quod dicere incipientes huc di- devenimus, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem : fere itaque omnia accidunt secundum unam curam.
i Quoniam enim determinatus est finis generationis, ut ad plurimum est dicere, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, quinquaginta autem mulieribus, oportet principium coniugationis secundum aetatem ad tempora haec descendere.
k Est autem juvenum vel juniorum coitus pravus ad puerorum procreationem : in omnibus enim animalibus imperfecti juvenum foetus, et foemellae, et
hoc magis, et parvi secundum formam : quare necessarium hoc ipsum et in hominibus accidere. Argumentum autem hoc est, in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes conjugali et juvenculas, imperfecti et parvi corporibus sunt.
I Adhuc autem in partubus juvenes dolent magis, et perimuntur plures. Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam Troezeniis, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructuum productionem.
m Adhuc autem et ad temperantiam expedit coitus facere senioribus : intemperantiores enim videntur juvenculae, quae usae fuerint coilibus.
n Et masculorum corpora laedi videntur ad augmentum, si adhuc corpore crescente fecerint coitum. Etenim hujus quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum adhuc.
o Propter quod has quidem congruit circa aetatem decem et octo annorum conjugali, hos autem circa triginta septem, aut parum. In tanto enim tempore perfectis corporibus conjugatio erit, et ad gressi fuimus, ut corpora natorum sint secundum legisposiforis voluntatem : fere quidem haec omnia provenient per unam diligentiam.
Nam cum sit finis gignendi ut plurimum viris quidem septuagesimus annus, mulieribus autem quinquagesimus, ita conjugandi ab initio sunt, ut aetatibus ad
hunc finem concurrant.
Est autem adolescentium conjunctio improba ad filios. In cunctis enim animalibus juveniles partus imperfecti sunt, et foeminae crebrius quam mares : et parva corporis forma gignuntur : quocirca necesse est hoc idem in hominibus provenire. Hujus autem conjectura fuerit, quod in quibuscumque civitatibus consuetudo est adolescentes mares puellasque conjugali, in eisdem inutilia ac pusilla hominum corpora existunt.
In partu quoque laborant magis puellae, ac pereunt plures. Ex quo responsum oraculi Troezeniis datum quidam existimant ob istam causam, quasi multis pereuntibus propter immaturitatem nuptiarum, non propter fructuum collectionem.
Ad continentiam quoque utile est nuptias fieri seniores : intemperantiores enim esse videntur, cum puellae Veneri assuescunt.
At masculorum corpora crescere impediuntur, si adhuc augente se corpore, consuetudinem ineant. Nam hujusmodi terminus hic esse videtur, quem non multum excedit amplius.
Quapropter puellas quidem circa aetatem decem et octo annorum nuptui tradere congruit, masculos autem circiter aetatem annorum sex et triginta. In hoc enim tempore et vigentibus corporibus profectum puerorum procreationis conveniet temporibus opportune. Adhuc autem successio puerorum, iis quidem erit inchoante acmi, si fiat secundum rationem mox generatio, iis autem resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum.
p De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est. His autem quae circa temporaneitatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, bene etiam nunc determinantes hyeme fieri commorationem hanc. Oportet autem et ipsos speculari ad puerorum procreationem, et quae a medicis dicuntur, et quae a physicis. Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, et de spiritibus physicis, Boreales Australibus laudantes magis.
q Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus maxime utilitas erit iis qui generantur, scientibus quibus magis dicendum in iis quae de disciplina. Typo autem sufficiens dicere et nunc : neque enim qui athletarum optimus habitus ad politicam bonam habitudinem, neque ad AdminBookmark , neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, neque qui curis indigens, et male habens valde, sed medius horum.
r Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, sicut athletarum habitus, sed ad actiones liberorum.
s Similiter autem oportet idem existere et viris, et mulieribus. Oportet autem et praegnantes curare de corporibus, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utentes. Hoc autem facile legislatori facere praecipienti quotidie aliquid iter facere ad Deorum reverentiam, iis quae sortitae sunt eum qui de generatione honorem. Intellectum vero e contrario corporibus pigrius congruit deducere. Quae
conjungentur, ac procedente tempore simul apte desinent procreare posse, et filiorum susceptio partim erit ab initio eis aetate vigentibus, si recte procedat statim generatio, partim jam vergentibus ad annum septuagesimum.
Quibus igitur aetatibus conjugia sint facienda, dictum sit. Tempus autem anni, ut nunc multi observant, recte per hyemem ad nuptias esse videtur : sed consideranda sunt in procreatione liberorum, quae a medicis, et quae a physicis traduntur. Medici autem tempora corporum sufficienter ostendunt, physici autem de spiritibus, Boreales magis quam Australes laudant.
Quae autem corpora maxime utilia sint, magis dicendum esset, ubi disciplina liberorum tractatur. Summatim vero sat fuerit nunc dixisse : neque enim athletarum habitudo utilis foret ad civilem habitum, neque ad sanitatem et procreationem liberorum, nec rursus humilis et imbecilla nimium, sed media istarum.
Laboriosam enim habitudinem habere oportet, exercitatam vero laboribus non violentis, neque ad unum laborem solum, ut athletarum habitudo, sed ad liberalia opera.
Haec autem similiter viris, mulieribusque existere debent. Praegnantes quoque mulieres curam habere corporum oportet, non pigrescentes, neque subtili utentes alimonia. Hoc autem facile est legum positori providere, si jubeat singulis diebus iter quoddam facere debere ad Deorum sacra mulieres, quae sortitae sint concipiendi honorem. Mens tamen, contra quam corpus, in tranquillitate est tradu-
enim generantur, videntur assumentia ab ea, quae habet, sicut nascentia a terra.
t De reservtione autem et alimento genitorum sit lex, nullum orbatum nutrire. Propter multitudinem autem puerorum, ordo gentium prohibet, nihil reservari genitorum.
u Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis. Si autem aliquibus fiant praeter hoccombinatis, antequam sensus insit et vita, fieri oportet abortum : quod enim sanctum, et quod non determinatum, et ipso vivere erit.
x Quoniam autem principium quoddam aetatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere coniugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum : seniorum enim foetus, sicut et juniorum, imperfectis fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles. Propter quod secundum intellectus, ac mens : hoc autem est in plurimis, quam quidem poetarum aliqui dixerunt mensurantes hebdomadibus aetatem, circa tempus quinquaginta annorum : ut quatuor aut quinque annis excedentem aetatem hanc, dimittere oportet eam, quae ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, sanitatis gratia, aut alicujus alterius talis causa, oportet videri facientes collocutionem.
y De ea autem quae ad aliam et ad alium, sit quidem simpliciter non bonum tangentem Addere nullatenus nullo modo, cum fuerit et appelletur connubium : circa tempus autem puerorum procreationis, si quis appareat tale quid agens, damnificetur inhonoratione decenti ad peccatum.
cenda. Quae enim fiunt, ab ea quae continet, capere videntur, quemadmodum illa quae nascuntur a terra.
Circa expositionem autem, vel educationem filiorum, lex sit, nihil orbatum natura fore educandum. In aliis vero si mores institutaque civitatis prohibeant natos exponere.
At si multitudo tanta prolis alicui contigerit, ut duplicatus sit filiorum numerus, nam is diffinitus esse debet, ad. multitudinem nimiam evitandam, antevenire oportet ne foetus concipiantur : nam postquam concepti sunt, et sensum aut vitam acceperunt, nefas e attingere eos.
Cum vero determinatum sit quae aetate vir et uxor sint ab initio conjugandi, quanto tempore liberis operam dare conveniat, determinemus. Seniorum enim foetus, quemadmodum juniorem, imperfecti sunt et corporibus et intellectibus. Senescentium quoque foetus sunt irrobusti. Quapropter illud maxime tempus probandum est, in quo maxime intelligentia viget in nobis : id. autem esset in plurimis circiter annum quinquagesimum, ut poetarum quidam dixerunt, septennario numero aetatem dimetientes. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc aetatem excesserint, derelinquere debent in aperto procreandi studium. Ac de caetero, vel sanitatis, vel alterius hujusmodi causa, concubitum facere videri.
Coitus vero omnis alterius quam conjugis penitus sit interdictus, quando quidem sit et appelletur conjux. Quod si quis deprehendatur contra facere per tempus procreationis, dignam pro delicto poenam reportet.