COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Hic Aristoteles ponit quatuor secundum quae erudiendi sunt juvenes. Et habet tres partes. In prima parte docet quatuor secundum quae erudiendi sunt, et quae pertinent ad politicam vitam. In secunda parte, quia unum illorum fuit musica, revertitur ad quaestionem de musica, et subtilius pertractat eam, ibi (cap. 2, a), De musica autem quaedam quidem dubitavimus, etc. In tertia parte ordinat quaestiones quae faciendae sunt de musica, ibi (cap. 3, a), Prima autem quaestio est, utrum non ponendum, etc.
In prima parte haram duo facit. Primo enim ostendit quatuor secundum quae juvenes instruendi sunt, et qua utilitate singula instruuntur. In secunda parte determinat modum instructionis, ibi (litt. i), Utrum autem una numero vel plures, etc.
Circa primum duo facit. Primo ponit illa quatuor secundum quae juvenes sunt instruendi. Secundo ostendit quod musica discitur ad deductionem, ibi (litt. f, circa medium), Neutrum enim horum videmus fieri, etc.
a Sententia primae partis est, quod quatuor sunt quae ad disciplinam politicam oportet erudiri juvenes, scilicet litteras, luctativam, et musicam, et quartam quam vocant protractivam : et has quatuor dicit esse utiles ad vitam et valde bonas. Et determinat ad quae sunt singula istorum, et dicit quod lucta confert ad fortitudinem : eo quod per luctam membra habilitantur, ut in lucta exercitata proficiant, et fortia sint ad pugnandum. Est enim multiplex lucta, ahtletica scilicet, gymnastica, et agonistica, palaestrica. Et haec sunt apud Antiquos, et apud nos torneamentales. Litterarum au-
tem doctrina est maxime, ut in omnibus sint circumspecti, et praecipue in scientia eloquentiae et legum, quae tunc litteris tradebantur. Musicam autem quidam posuerunt in disciplinam, eo quod mentes convertit : quidam autem posuerunt in ludum. Quare autem haec addiscunt juvenes illius temporis, ostendit : quia, sicut dictum est, vacare in politicis ad felicitatem contemplativam, vel etiam finis est non vacationis sive negotiationis. Oportet autem quaerere non solum quia vacet, sed etiam quomodo bene vacet : per hoc autem bene vacabit : cum igitur bene vacetur per musicam, non oportet eam ponere quod sit ludi gratia : quia sequeretur ex hoc quod humanae vitae finis esset ludus : quod valde inconveniens est, cum in septimo probatum sit quod vacare sit finis non vacationis : sed ludus, quia requies est, magis introducitur propter non vacationem : non vacans enim laborat, sicut corpus laborat ex humore gravante ipsum. Unde sicut pharmacia inducitur ad purgandum humorem qui gravat corpus, ita ludus inducitur ad revelandum laborem quem patitur qui ex non vacatione : et ideo ludus requies quaedam est non vacantis : et quia vacatio finis est non vacationis, et felicitas est finis, vacatio magis competit felicitati quam non vacatio : non vacans enim non vacat sive laborat alicujus gratia, quod laboris sui est finis : et propter hoc omnes putant quod istae quatuor scientiae debeant esse gratia deductionis in vacatione, et non alicujus utilitatis : et quod eruditiones istae addiscantur suiipsarum gratia propter delectationem quae est in eis : et ideo etiam priores musicam ordinaverunt in eruditionem non ut necessariam, quia nihil tale habet: nec ordinaverunt eam ut utilem ad lucrum sicut litterae discuntur ad pecuniationem, et ad oeconomiam, id est, domus dispensativam, et ad doctrinam maxime in lucrativis scientiis, et ad multas alias occasiones politicas.
Ex his concludit, quod musica ad de- ductionem est inventa. De protractiva dicit, quod utilis est ad judicandum artificum opera : quam enim vocat protractivam, eo quod malleis producitur et protrahitur, nos vocamus exclusoriam artem, quae fit in vasis pretiosis et gemmis ad speciem anagtyphi in mensis magnificorum. Qui?, sicut dicit in IV Ethicorum, magnifici est diligere thesaurum tam in talibus quam in aliis utilibus. Unde illa valet ad dijudicandam vasa ne decipiantur in talibus, et ad delectandum in specie et pulchritudine talium, quia simillimum pulchritudini virtutis et felicitatis.
Et ad hunc finem iterum non est musica, sed ordinatur in deductione liberorum et heroum. Et hoc probatur per Homerum qui ita poetizavit de musica, quod scilicet est sicut congaudentibus ad epulas vocatis ad charitativam naturam, in qua omnes volunt delectari participatione amicitiae ad invicem. Et hoc probat per Ulyssem qui sic dixit, quod haec optima sit deductio, quando epulantes et gaudentes continuo quando resident audiunt aliquem cantantem cantilenas. Ex omnibus his concludit, quod musica est disciplina quaedam, quam non sicut utilem erudiendum est filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Sunt autem quatuor fere quae addiscere consueverunt, supple, juvenes, litteras, praecipue ad eloquentiam et leges, et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam, quam nos exclusoriam vocamus ad speciem anaglyphi. Et ad quid discantur, subdit, ibi, Tamquam utiles ad vitam existentes et valde bonas. Et intelligit de vita politica, Luctativam autem, supple, discunt juvenes, tamquam conferentem ad fortitudinem. Et de differentiis istius satis dictum est in sententia.
b De musica autem dubitabit utique aliquis, ad quem finem scilicet sit. Et supponit rationem dubitationis, ibi, Nunc
quidem enim ut delectationis gratia plurimi participant ipsa, scilicet in cantilenis et viellis et citharis et aliis similibus musicis instrumentis : alii autem a principio instituerunt eam, sicut Pythagoras, in disciplina, id est, in genere disciplinae, propter naturam, ipsam quaerere, id est, propterea quod natura rationalis quaerit eam, quod quidem saepe dictum est, in septimo scilicet. Et quid quaerat subdit : Non solum non vacare recte, supple, quaerit natura, in activa scilicet, sed et vacare posse bene, in contemplativa scilicet. Et dicit quare quaerit vacare : Hoc enim principium omnium, supple, est ut finis. Et ut iterum dicamus de ipsa, vacatione scilicet.
c Si (pro quamvis) enim ambo quidem oportet, scilicet quaerere, scilicet vacare et non vacare, magis autem eligibile vacare quam non vacatio : et finaliter quaerendum quod facientes oportet vacare, et hoc est actus virtutis et felicitatis. Et quia aliqui dixerunt quod ludus esset, ideo excludit hoc, dicens : Non Hacque ludentes. Et ostendit inconveniens quod sequitur, si sic dicatur, ibi, Finem enim necessarium esse vitae ludum nobis, supple, si sic dicatur. Et subdit, Si autem hoc impossibile, supple, est, quod scilicet finis humanae vitae sit ludus, et magis in non vacationibus utendum ludis. Et subdit rationem, ibi, Laborans enim indiget requie, ludus autem gratia requiei est : non vacare autem accidit cum labore et fatigatione. Propter hoc oportet ludos introducere observantem tempus, quando scilicet sit tempus ludendi ad usum, convenientem scilicet, tamquam adducentem pharmaciae gratia, id est, sicut pharmacia, id est, potio adducitur gravato corpori per humorem, eo quod est purgatio laxativa humoris : ita ludus adducitur non vacanti jam lassato per laborem. Et subdit causam, ibi, Remissio enim talis motus animae et propter delectationem requies, supple, est : et sic fatigato debetur ludus.
d Vacare autem videtur ipsum habere delectationem et felicitatem et vivere beate, et ideo, supple, ludo indiget : hoc autem, scilicet delectatio et felicitas et beate vivere, non vacantibus non existit, sed vacantibus. Exponit rationem, ibi, Non vacans quidem enim non vacat gratia alicujus, finis scilicet, quia aliquem finem intendit propter quem laborat, tamquam non existentis, finis scilicet, quia adhuc finem non est adeptus. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant omnes esse : et ideo, supple, ludo non indiget. Hanc vero delectationem, supple, quae est cum felicitate, non adhuc eamdem ponunt , supple, cum felicitate, sed secundum seipsos unusquisque et secundum habitum suum. Hoc dicit, quia diversi in diversis ponebant felicitatem, quidam in voluptate, quidam in divitiis, quidam in gloria : et sic unusquisque secundum proprium habitum et votum. Optimus autem secundum optimum, habitum scilicet, et eum, qui ab optimis : et illi fuerunt, qui ponebant felicitatem in virtute et ab optimis habitibus virtutum, sicut ipse Aristoteles dixit, quod " felicitas est operatio perfecta non impedita. " e Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Quare manifestum, supple, est, quod oportet, et, id est, etiam ad eam quae in deductione vacationem addiscere quaedam et erudiri, et, id est, etiam has erudiliones et has disciplinas esse suiipsorum gratia, non propter aliud scilicet : eas autem, eruditiones scilicet et disciplinas, quae ad, non vacationem, id est, ad laborem activae vitae, ut necessarias, ad vitam scilicet, et aliorum gratia, id est, propter lucrum et utilitatem adjuncta, sicut sunt scientiae lucrativae et artes mechanicae.
f Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Propter quod et musicam priores, Philosophi scilicet, et legislatores, in eruditionem ordinaverunt, non ut necessariam, ad vitam scilicet (nihil enim habet
tale), neque ut utilem, sicut litterae, scilicet lucrati varum scientiarum, ad pecuniationem, supple, sunt utiles, et adaeconomiam, id est, domus dispensationem, et ad doctrinam, ei ad multas actiones politicas, quae scilicet scientia legum diriguntur.
Et subdit de protractiva, ibi, Videtur autem, etc. quae productione malleorum fit et vocatur exclusoria. Et dicit: Videtur autem et protractiva utilis esse ad judicandum artificum opera melius. Et haec ponitur inter quatuor: quia talium vasorum splendor ad magnificentiam pertinet, et sic ad virtutem et felicitatem propinquum habet ordinem.
Et subdit de luctativa, ibi, Neque rursum sicut luctativa est musica ad sanitatem et robur, id est corroborat ita membra.
Secundo, ibi, Neutrum, enim horum, etc. ostendit quod discitur ad deductionem et dicit, Neutrum enim horum videmus fieri ex musica, id est, neque utilitatem protractivae, neque utilitatem luctativae. Et nota quod haec vocatur exclusoria proprie, et non nisi vitiosa translatione protractiva.
Concludit ex his propositum, ibi, Relinquitur igitur ad deductionem quae in vacatione, ut bene scilicet vacatio sit, supple, esse musica. Et hoc probat subdens : Ad quod quidem et, id est, etiam videntur producentes ipsam, Antiqui scilicet qui ordinaverunt eam esse in civitate. Et subdit rationem, ibi, Quam enim putant deductionem esse liberorum, supple, non banausorum, in hac ordinant, supple, musicam.
g Et hoc probat per Homerum, ibi, Propter quod quidem Homerus ita poetizavit: Sed est quidem, supple, musica, velut ad epulas vocari, ut congaudeant in epulis amici. Et ita dicens, supple, Homerus, alteros quosdam, amicos scilicet, qui vocant charitativam naturam, id est, amicabilem. Quia dicit Aristoteles, quod " amicorum est convocari et simul conte-
rere totos dies tamquam delectantes omnes simul scilicet esse in jucunditate amicos. " Ad hoc idem inducit testimonium Ulyssis, ibi, Et in aliis, scilicet poeticis, ait Ulysses : Hanc optimam esse deductionem, quando gaudentibus epulantes si audiant cantantem, id est, a cantante cantilenas, residentes continuo, id est, statim quando resident ad convivium. Et inde venit consuetudo, quod magnis viris invitatis fercula proponuntur cum cantibus et musicis. Alia littera habet: " Gaudentibus hominibus congregati super tecta audiunt philomelam sedentes deinceps. " h Ex omnibus his concludit propositum,
ibi, Quod quidem igitur est disciplina quaedam, musica scilicet, quam non sicut utilem erudiendum filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.i Deinde cum dicit, Utrum autem una numero, etc. determinat modum instructionis. Et habet duas partes. In prima ostendit, quod pueri debent instrui circa puerilia movendo dubitationem circa eorum eruditionem. In secunda reprehendit illos qui aliter instruunt, ibi (litt. n), Nunc quidem igitur quae maxime videntur, etc.
Circa primum tria facit. Primo dicit, quod posterius tractandum erit, utrum unam musicam vel plures instruendi sunt juvenes.
Secundo dicit quod ex praemissis jam habemus hoc primum, quod oportet erudiri pueros circa puerilia, verbi gratia litterarum scientiam, quam oportet erudiri pueros, non propter hoc quod in seipsa utilis est tantum, sed etiam quia utilis est ad multas eruditiones alias, sicut ad artes quae litteratorie sunt traditae. Et similiter protractivam, quae exclusoria dicitur vero nomine, non oportet docere pueros tantum ut sint inseducibiles circa venditionem vasorum et emptionem, sed potius ut pulchritudinis corporalis quae est in specie anaglyphi sint contemplatores :
quia magnanimi et etiam magnifici, qui propinquissimus est beato et felici, nihil est facere gratia utilitatis, sed gratia pulchritudinis et honoris.
Tertio movet dubium utrum erudiendi sint consuetudine secundum rationem, aut prius secundum corpus, aut secundum intellectum. Et terminat statim illud dubium, dicens quod primo erudiendi sunt ad luctativam secundum aetatem consuetudine : quia illa, sicut ante dictum est, bonum habitum facit corporis. Deinde tradendi sunt paedagogis qui secundum paedoctrinam scientiam bonum faciunt eis habitum animae, erudientes eos ad disciplinam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur: Utrum autem una numero, scilicet musica, vel plures, supple, qualiter sint plures, posterius dicendum, supple, de ipsis est in sequenti et in tertio capitulo. Nunc autem tantum nobis esse praemium factum est. Praemium dicit, quia inquisitionis inventa scientia praemium. Et hoc est quod sequitur : Quod ab Antiquis habemus quoddam testimonium, Homero scilicet et Ulysse quos paulo ante induxit, ex praemissis erudimentis, quae scilicet quatuor esse diximus : musica enim hoc facit evidens.
k Et subdit quid, ibi, Adhuc autem et quod oportet utilium quaedam erudiri pueros, non solum propter id quod utile (quia hoc esset mercenarium), puta litterarum eruditionem, sed et, id est, etiam propterea quod per ipsas convenit fieri multas eruditiones alias, supple, quae per se desiderabiles sunt et liberales.
I Et dat exemplum de protractiva, ibi, Similiter autem et protractivam, non ut in ipsis venalibus non peccent, sed sint inseducibiles ad eam quae vasorum emptionem et venditionem, hoc enim esset mercenarium, aut (pro sed) magis quia facit speculativum ejus quae circa corpora pulchritudinis : hoc enim est liberale et magnificum. Et hoc est quod sequitur : Quaerere autem ubique quod utile, mini-
me congruit magnanimis et liberis. Et causa est, quia hoc est servile et mercenarium.
m Deinde subdit movens dubium, qualiter instruendi sunt, ibi, Quoniam autem manifestum hoc, supple, est, utrum consuetudinibus erudiendum vel ratione, supple, quaerendum est, et circa corpus prius, aut circa intellectum. Et hanc quaestionem dicit esse determinandam ex praehabitis, ibi, Palam ex his, supple, quae dicta sunt in ante habitis istius libri octavi, quod tradendum pueros luctativae, supple, primo, quae aetas vocatur dentium plantativo, tam in dentibus qui vocantur incisores quam in iis qui vocantur molares. Haec enim aetas humidis convalescit. Et ideo in regimine puerorum, ab Avicenna prohibetur pueris ne bibant aquam glacialem : quia ex hoc propter laesuram nervorum incurrunt dentium dolorem. Prohibetur etiam ne permittantur masticare dura, sicut lignum et ossa : quia ex hoc evaporat materia dentium, et accipiunt dentes debiles. Sic ergo primo instruuntur secundum luctativam. Traduntur etiam AdminBookmark ad mores, hoc est, disciplinae paedagogorum. Et subdit causam, ibi, Harum enim haec, luctativa scilicet, quidem, qualem quemdam facit habitum corporis, bonum scilicet et robustum. Haec autem, AdminBookmark scilicet, opera, id est, mores.
n Deinde cum dicit, Nunc quidem igitur quae maxime, etc. reprehendit eos qui ad feralia et ferocia instruunt pueros, ostendens quod in tali utile non est ad fortitudinem ad quam putabant hoc utile esse : fortitudo enim quae vera est et civilis, magis contingit mitibus et lenibus quam ferocibus et silvestribus. Et hoc probat per quasdam gentes habitantes circa Pontum, quae docebant pueros ad interficiendum et caedendum homines, prompte se habere, quae latrocinantes gentes sunt et minime participantes fortitudine vera. Probat etiam hoc per ipsos Lacedae- monios, qui hoc peccato maxime peccaverunt : qui cum primo studerent ad virtutem, multis fortiores erant: et cum postea studerent ad ferocitatem, deficiebant, nec praevalere poterant, nisi tantum iis luctativis, qui non erant exercitati ad bellum. Ex omnibus his concludit, quod non oportet pueros exercitare ad feralia, sed ad virtutes : quia qui exercent, non ad usum militarem, scilicet fortitudinem, et hoc male et secundum veritatem faciunt pueros banausos et non virtuosos. Haec est tota sententia usque ibi (litt. t), Quod quidem igitur utendum, etc.
Littera sic ordinatur : Nunc quidem igitur quae maxime videntur civitatum curare de pueris, hae quidem athleticum habitum imprimunt. Docent enim pueros athetarum pugnas, quae valde difficiles sunt et vincentes teneritudinem puerorum. Unde sequitur : Tollentes et speciem et incrementum corporum : quia per difficultatem athleticae pugnae et pondus etiam armorum inclinantur et deformantur : et incrementum impeditur, quia evaporata humidum nutrimentale quod incrementum dare debuerat. Et subdit qualiter Lacedaemonii hoc peccato peccaverunt, ibi, Lacedaemonii autem hoc quidem peccato peccaverunt. Ferales autem efficiunt pueros, in laboribus pugnarum scilicet, tamquam hoc ad, fortitudinem maxime conferens.
o Et hoc reprehendit subdens : Quamvis, sicut dictum est saepe, neque ad unam virtutem, neque ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, maxime respiciendum facienti curam, supple, sit puerorum.
p Et subdit causam, ibi, Siquidem ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, neque hoc adinveniunt, quae, scilicet fortitudinis vera sunt. Et hoc probat subdens : Neque enim in aliis animalibus, neque in gentibus videmus fortitudinem, veram scilicet, assequentem silvestrissimis, sed magis mitioribus et leoninis moribus.
Unde domestici canes lupos silvestres vincunt. Et Aristoteles dicit in libros de Animalibus, quod " ad Aquilonem in humidis terris sunt quidam canes magni valde qui leones vincunt, et etiam dedignantur si ad aliquid admittantur quod minus fortitudine leonis est, ita quod cum talibus pugnare nolunt. "
Et subdit exemplum de talibus gentibus quae student feritati, ibi, Multae autem sunt gentes, quae ad interficiendum, et ad caedendum homines prompte se habent, sicut earum, scilicet gentium, quae circa Pontum, insulam scilicet, Achaei et Heniochi (nomina sunt gentium feraliter viventium) et aliae gentium, id est, de numero gentium, non marinarum , supple, sed in campestribus habitantium, hoc quidem similiter his, supple, sunt ferales. Hae autem, supple, gentes, magis quae latrocinativae quidem sunt, fortitudine autem non participant, vera scilicet. Et ideo talis eruditio puerorum non prodest ad fortitudinem.
q Et subdit probans hoc idem per ipsos Lacedaemonios, ibi, Adhuc ipsos Lacedaemones scimus, quamdiu quidem ipsi assiduabant labores, politicos scilicet, ad opera virtutum praevalentes aliis, supple, fuisse. Nunc autem et lucrativis agonibus et bellicis, supple, intendentes, deficientes ab aliis, supple, sunt. Et dicit causam, ibi, Non enim eo quod juvenes exercitabant, isto modo differebant, ad bella scilicet, ut ideo scilicet essent victores, sed eo solum quod ad eos qui non studuerant, supple, bellicis, collabantur. Unde et victores erant, quod non erat ex ipsorum fortitudine, sed ex inertia aliorum.
r Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare quod bonum, sed non quod ferale oportet praeagonizare, supple, pueros. Et hoc confirmat per rationem, ibi, Neque enim lupus, nequealiarum ferarum aliqua agonizat et utique aliquod bonum periculum, sed magis vir bonus. Intendit dicere quod ferarum non est submittere se periculis gratia boni, sed hoc est viri boni tantum.
Deinde ostendit nocumenta quae ex hoc proveniunt, quando scilicet pueri ad feralia instruuntur, cum dicit : Qui autem valde ad haec, scilicet feralia, remittunt pueros, et qui sine paedagogo necessariorum faciunt, supple, ad civilem vitam, et illi sunt qui sine omni institutione permittunt eos vagari inertes, banausos efficiunt, supple, pueros, et secundum veritatem ad unum solum opus utiles politiae facientes. Et hoc opus est feralis fortitudo invadendi hostes : hoc enim utile est in pugnis contra hostes : et ad hoc, scilicet opus invadendi hostes, deterius aliis, supple, instruunt pueros, ut ait sermo, communiter scilicet loquentium : quia magis valet inire bellum cum ratione, quam cum ferocitate.
s Et hoc est quod sequitur : Oportet autem non ex prioribus operibus judicare, in aggressu belli scilicet, sed ex his quae nunc, supple, in praesenti instant. Et ponit rationem, ibi, Contra agonizantes enim disciplinae nunc habent, prius autem non habebant. Et illas disciplinas, qualiter scilicet invadendi sunt hostes, tam in bello equestri quam navali, optime describit Vegetius in libro de Re militari.
t Ex omnibus his concludit ordinem instruendi pueros secundum gradus aetatis, ibi, Quod quidem utendum est luctativa, supple, puerorum instructione, et qualiter utendum, confessum est, supple, ab omnibus. Usque ad pubescentiam enim, quae est in decimo quarto anno, leviora exercitia afferendum, pueris scilicet, violentum alimentum, sufficiens scilicet, et eos qui ad necessitatem labores rejicientes. Et subdit causam : Ut nullum impedimentum sit ad incrementum. Et causa horum dicta est, quod scilicet immoderato labore impeditur incrementum corporis et virtutis. Et probat hoc per signum, ibi, Signum enim non parvum, supple, est, quod possint hoc instituere : in Olympionicis enim (Olympia sunt ludi, in quibus exercebanad pugnam juvenes, in Olympo monte primitus instituti, propter quod Olympia dicuntur) quidam vir, instructus scilicet, duos vel tres invenitur eosdem vicisse viros et pueros, propter juvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis, id est, in Olimpicis ludis luctativis unus vir vicit tres vel duos, propter hoc quod cum essent juvenes involuntarii ad exercitia, per immoderata exercitia et necessaria quae facere cogebantur, ablata est potentia et virtus naturalis, ita quod tres vel duo uni resistere non poterant,
u Et supponit de aetate post pubescen- tiam quando duriora alimenta ministranda sunt, ibi, Quando autem a pubescentia annis tribus, supple, profecerunt usque ad decimum octavum annum, ad alias eruditiones fiunt, supple, habiles, tunc congruit et laboribus et siccis alimentis submiterre sequentem aetatem : quia sicco alimento durescunt membra et habilia efficiuntur ad fortiores labores. Et ponit rationem, ibi, Simul enim intellectui et corpori laborare non oportet. Et supponit causam, ibi, Contrarium enim efficere natus est uterque laborum, scilicet istorum, impediens : qui quidem corporis labor, intellectum : qui autem hujus, scilicet intellectus, corpus. Labor enim intellectus quaerit mollitiem corporis. Unde Aristoteles in secundo de Anima : " Molles carne bene dicimus aptos mente. " Labor enim corporis duritiam carnis quaerit et membrorum. : et ideo ista efficiunt contraria in homine.