Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans utrum sit scientia de physicis, vel non.
Antequam autem veniamus ad propositum, oportet nos accingi ad defendendum nos ab objectis Heracliti, qui licet de omnibus diceret nihil sciri de eis, dixit tamen specialiter hoc de physicis. Cujus tres dixit rationes potissimas: unam quidem, quia physica omnia non vere sciuntur nisi sciantur secundum suum esse et in eo quod sunt. Sed secundum quod sunt, sunt infinitas differentias habentia. Intellectus autem refugit infinitum et nullo modo comprehendit ipsum. Naturalia ergo vere non comprehenduntur.
Adhuc antem secunda ratione negat Heraclitus physicum negotium posse habere medium, per quod probari possit et demonstrari: quia diffinitio tale medium erit, si modium habebit. Sed diffinitio in physicis est particularis, ut dicit: quoniam si accipiatur diffinitio animalis secundum esse physicum, ipsa secundum unumquodque animal erit altera, et secundum esse cujuslibet particularis erit altera. Sicut ergo non est unum est plurium, ita nec una diffinitio nisi aequivoce: medium autem aequivocum non est medium aliquid probans: et si deficit probatio, deficit scientia conclusionis: et ulterius tota deficit scientia. Si autem tu dicas, inquit Heraclitus, quod habet naturales persuasiones non per causas essentiales sumptas, sed per signa communia, dicam quod talis persuasio non facit scientiam, nisi reducatur ad demonstrationem aliquam: sed non potest reduci in genere physicae ad modum demonstrationis: ergo nunquam erit scientia de aliquo quaesito in physicis, sed tantum existimatio quaedam. Est autem etiam Inconveniens talem persuasionis modum esse physicum. Cum enim sit scientia determinati subjecti, sicut habitum est, ipsa ex communibus procedere non potest: cum non habeat nisi propria subjecto suo. Talis ergo modus constat, quod erit logicus et vanus, per quem nihil scitur de physicis in quantum physica sunt.
Tertia Heracliti ratio est formarum naturalium instabilitas: accepta enim forma secundum esse quod habet in materia, mutatur, eo quod omnia physica motui subjacent et mutationi. Nunquam ergo in eodem statu permanent . De talibus autem non est scientia, quae solummodo de necessariis est. Haec autem ratio ita violenta videbatur Heraclito et aliis Heraclitanis, quod cum viderent omne quod movetur et mutatur, esse partim in termino motus ad quem, et viderent illos terminos esse oppositos contrarie et contradictorie, quia ad modum esse Inter bonum et malum, et album et nigrum, sequitur motum esse inter bonum et non bonum, et inter album et non album: concedebant eamdem rem simul esse albam et nigram, et albam et non albam: quinimo concedebant Idem esse bonum et malum, et bonum et non bonum essentialiter: et ideo etiam contraria simul esse vera de eodem, et contradictoria de eodem verificari. Quia nesciverunt distinguere Inter subjectum et accidens: nec consideraverunt quod eidem subjecto multa inesse possent accidentaliter, et quod potentia habens in se contraria, non haberet ea in actu completo, sicut contraria habet quod movetur potentia secundum quod contraria sunt in motu, non autem habet actu simul et secundum idem contraria.
Et quod his plus mirabile est, etiam vir in multis prudens, Ptolemaeus, propter ultimam rationem dicit de naturis non haberi scientiam certam propter sui muta-
bilitatem, sed potius esse opinionem de ipsis: cujus signum esse dicit, quia plurimi in naturis diversa opinati sunt: omnes autem in mathematicis communione tradiderunt. Istos autem Heraclitanos qui nihil sciri dicunt secundum veritatem Arabes loquentes appellant quasi garrientes: quia eorum dicta absque dubio non sunt recta, et extra garritum nihil vigoris habentia.
Nos autem de physicis dicimus esse scientiam et demonstrationem, cum habeant physica subjectum et passiones, et principia per quae passio de subjecto probatur. Aliter enim non esset intelligere et scire in ipsa quod est circa omnes scientias: quod tamen innuit Aristoteles etiam in Physica.
Ad rationes autem Heracliti nihil difficile est solvere. Si enim opus naturae est individuum signatum, tunc Heraclitus aliquid diceret in sua prima ratione: sed hoc non est verum, sicut nos infra ostendemus . Est autem opus naturae id quod est completum in naturalibus essentialibus: et hoc est species secundum esse substantiae completum accepta. Quod autem haec species est in Isto et in illo, hoc est in tantum ad quod respicit natura per accidens et non per se, ex hoc quod est per accidens respectum a natura non trahitur scientia rerum naturalium: et ideo non impedit nos in sciendo infinitas quam dicit Heraclitus. Ens enim completum intenditur a natura: et hoc finitum est et finitur per causas suas essentiales realiter acceptas, quae sunt forma et materia, et per causam moventem quod est efficiens, et per causam ad quam est motus qui est finis.
Secunda autem, ratio sua sophistica est: quia esse physicum duplicem habet comparationem, scilicet ad ea a quibus est, et ea in quibus est. Et siquidem, comparetur ad ea a quibus est, illa sunt prin- cipia ejus quae uno modo secundum rationem diffinitionis sunt constituentia
esse in tota specie: et ideo ibi univocatur diffinitio. Et cum illa a quibus est non sint eadem in diversis speciebus physicis, ideo etiam commune per unum esse non est in omnibus speciebus: et ideo dicit Aristoteles quod ratio animalis secundum unumquodque est altera. Si autem comparetur ad ea in quibus est, ista sunt variata: sed non impediunt scientiam, quia sunt producta a natura per accidens, ut dictum est et non per se. Nec est verum quod esse completum in naturalibus diversificetur in individuis signatis quemadmodum in speciebus: quoniam in speciebus per principia essentialia diversificatur, sed in individuis multiplicatur tantum per dispositiones materiae ad quam nunquam ex principali intentione respicit natura.
Per hoc patet solutio ad ultimum: quia sicut quidditas et esse univocantur: ita etiam immobilia sunt et necessaria, non quidem immobilia sicut per diffinitionem a motuet ratione motus separata, sed sicut ratio respectu mobilis est immobilis, eo quod ipsa abstracta est a particulari quod secundum actum est in motu et mutatione. Et ad hoc intelligendum oportet scire, quod ea quae abstrahuntur sive separantur, duobus modis abstrahuntur. scilicet per rationem diffinitivam, sicut dictum est, quando diffinientia non concipiunt motum et materiam sensibilem, sed sunt ante ipsa secundum naturam: et talis abstractio in nullo est physicorum, sive sit physicum ut subjectum, sivesit physicum ut passio probata de subjecto. Est autem abstractio universalis ab hoc particulari signato, sicut quando consideramus lignum secundum esse ligni et rationem, et non in eo quod est hoc lignum, quod est haec cedrus, vel haec palma: et talem abstractionem in omni scientia oportet esse: quoniam omnis scientia de universali est, sive illud secundum intentiones communes accipiatur, quod est intendere logice, sive accipiatur secundum naturam et esse physicum, quod est intendere physice et per propria rei. Haec igitur dicta sunt ad defensionem scientiae naturalis ab Heraclitanis.